BERNHARDUS GOTTLOB SCHREGER /// PHILOSOPHIAE, MEDICINAE ET CHIRURGIAE DOCTOR, AUGUSTISSIMO REGI BAVARIAE A CONSILIIS AULICIS, MEDICINAE ET CHIRURGIAE IN UNIVERSITATE ERLANGENSI PROFESSOR PUBLICUS ORDINARIUS, POLICLINICI ET CLINICI CHIRURGICI IN NOSODOCHIO ACADEMICO DIRECTOR, ACADEMIAE REGIAE SCIENTIARUM MONACENSIS, ACADEMIAE CAESAREAE LEOPOLDINAE CAROLINAE NATURAE CURIOSORUM, ACADEMIAE REGIAE BORUSSICAE SCIENTIARUM UTILIUM ERFORDENSIS, SOCIETATIS NATURAE SCRUTATORUM BEROLINENSIS, MEDICAE ET CHIRURGICAE BERNENSIS, PHYSICAE MEDICAEQUE RHENANAE BONNENSIS, PHYSICO-MEDICAE ERLANGENSIS, HALENSIS NATURAE SCRUTATORUM, PHYSICAE ET MEDICAE HEIDELBERGENSIS, OECONOMICAE LIPSIENSIS, MARBURGENSIS AD EXCOLENDAM NATURAE SCIENTIAM INSTITUTAE SODALIS DE BURSIS MUCOSIS SUBCUTANEIS ACCEDUNT TABULAE IX LITHOGRAPHICAE. ERLANGAE, APUD J» J. PALM & E» E N K E. 1 8 2 5. PRAEFATIO. jVIirum omnino est, reperiri nostra aetate, qui penitus pervestigatam anatomicorum studio humani corporis fabricam, eiusque omnem topographiam adeo absolutam putent atque perfectam, ut adiici ad augendam eam novi plane nihil possit. Quae quidem insignis propemodum iudicii perversitas est. Nam qui heri in tanta naturae immensi- tate potest, ut eius contemplatio finiatur unquam et certis coerceatur limitibus? qui cogi- tari, fore, ut infinitae rerum formae indagando unquam exhauriantur? Atque profecto tantum abest, ut, quod volunt illi, aruerint hi fontes, ut largam eorum ubertatem multa nuperrime aut veriora, aut nova allata egregie testentur. Imo plura vel hodieque in humano corpore superesse haud dubium est, unde messem nec parcam, nec ignobilem iure expectaveris. Cuius si aliquam partem his paginis reservatam fuisse spero, vix timendum erit, ne arrogantiae crimen incurram, quippe satis persuasus, inventi laudem rerum non tam novitate, quam gravitate ac dignitate aestimari. Num autem mea haec eiusmodi sint, quae ad iuvandam naturae humanae cognitionem valeant, penes peritos iudicium esto. Scilicet contigerat mihi iam aliquot ante annos, ut, cum sedem hygromatum in cadaveribus investigarem, in loca inciderem, quorum adspectus eo fuit inopinatior, quo ignota magis ea adhuc et transmissa ab anatomicis, horum acumini adeo se/ subtraxe- rant, ut, si ab uno patellae loco discesseris, nusquam eorum facta fuerit mentio. Quae quidem rei novitas etsi ad diligentiorem perscrutationem iam tum magnopere me invi- tabat, aliis tamen distentus negotiis differre laborem coactus fui. Neque prius licuit ad eum redire, quam per hiemem anni 1819, qua quinquaginta fere cadaverum in theatro anatomico copia facta est. His autem ita utendum esse censui, ut ante omnia constaret, non fortuito casui deberi ista plasmata, aut ludenti quasi naturae excidisse, sed necessa- ria et ex constanti eius consilio legitime adornata esse ipsique iam foetui insita. Deinde quaerendum fuit de sede, quousque ea extenderentur, et ad quas maxime regiones perti- nerent ; postremo fabricae, originis et muneris eorum haberi ratio debuit. Nec irrita spes operaque fuit: nam quae pauciora loca prius cognoveram, eorum nunc, ulterius progressa exploratione, tanta multitudo se mihi obtulit, ut denique, quod communi structurae et officii lege teneretur, systema quoddam per singulos cor- poris animalis articulos ad certam normam dispositum appareret. 2 Id itaque iure quodam meo mihi vindico, me systematis synovialis fines addita nova hac eius provincia ulterius protulisse, ut in duplicem et sedibus sibi contrariam bursas mucosas seriem divergere nunc videamus, in alteram, ad musculorum tendines pertinentem, iam a Monroo et aliis explicatam, et alteram, quam demonstrare hic mihi licet, statim sub cute circa articulos positam, aut potius ex ipsius cutis interiore pagina prognatam. Verum etiam id effici debuit, ut ampla satis efformationis et structurae harum partium imago extaret. Quare a primis eam inde initiis, prouti in quadrimestri foetu se habet, per varios metamorphoseos tam progredientis, quam declinantis gradus et mo- dos persequutus sum; quo evictum simul est, externam speciem, quamvis variam sibique imparem, pro aetatis stadio et evolutionis modo, mox simplicem et rudiorem, mox magis compositam et luxuriosius excultam, omnem tamen ad unam perpetuamque formulam effictam esse et quandam typi universitatem in singulis dominari. Hausi praeter haec alia ad demonstrandam partium compagem ex iis, quae de morbosa earundem conditione extispicia me docuerunt. Quae sicuti huic consilio non inepta videbuntur, ita vicissim patebit, demonstrata nostri systematis ratione, morbis, articulos infestantibus, non parum lucis affundi, eorumque sedem ac naturam verius intelligi. Neque vero relinqui disquisitio potuit, quin, quatenus ultra humanum corpus ad reliqua animalia porrigeretur illud systema, fuisset expositum. Atque perlustratis qui- dem , quotquot praesto erant, e quadrupedum et avium classe exemplis apparuit, neque in his illa loca desiderari, nec diversae ab humana naturae esse. Patent igitur, quae diuturna aetas absconderat, eaque satis clara, ut puto, luce illustrata. Si qui vero in promulgandis eis festinantius me egisse querantur, et longio- rem experientiam desiderent, perpendant illi quaeso, partim ad labores anatomicos parum temporis mihi relictum esse, partim maluisse me primas tantummodo rei lineas ducere, quam, quae latuerant iam diu, diuturniori silentio pressa pati. Qui reticeri absque scientiae fraude facile ista omnia potuisse putent, horum socordiae non habeo, quod respondeam. Unum addo, quod omittere religioni duxerim, me multum debere amicissimo Fleischmanno, Professori anatomiae dexterrimo, qui singulari me solertia atque assiduitate in administratione anatomica adiuvit, quemque horum laborum benevolum strenuumque comitem habuisse grata semper mente recordabor. DE BURSIS MUCOSIS SUBCUTANEIS. CAPUT PRIMUM. DISPUTANTUR UNIVERSE NONNULLA DE NATURA ET VI RURSARUM SUBCUTANEARUM. §. 1. Ea est vitae lex, ut, quo propriam magis et ex se pendentem vim habeat, eo longius ab aliena omni societate recedat. Neque id non potest non evenire, cum peculiari secretione atmosphaeram vita sibi circumfundat, cuius interventu corpora distineantur. Secretio ipsa serosa dici solet, versaturque in procreando vapore, qui, aquosus fere, diversimode se pro partium, quibus inservit, diversitate habet, et vel affatim secretus, vel post mortem amisso calore coactus in liquorem transit. §. 2. Ita universum corpus humanum secretione cutanea, et hinc derivata, cui totum se immergit, atmosphaera a caeteris, quae extrinsecus circumposita sunt, distinguitur, ut igitur omne transspirationis negotium ad separandum corpus spectet. §. 3. Sed complectitur humani organismi universitas plures partes, quarum se singulae, cum suam vitam agant, a reliquarum omnium, utpote sibi alienarum et adversantium, contagione immunes servare student. Neque ambigi potest, hanc seiunctionem, quo per se magis stat organon, quoque altioris ordinis est, eo fore perfectiorem, eo contra imperfectiorem, quo inferiore loco positum in communem organismi vitam abit. §. 4- Apparatus, qui dissociandis humilioris naturae corporis partibus praeest, tela cellulosa est, cum secreto ibidem, qui interstitia eius repleat, vapore. Datum huic telae nomen atmosphaericae est, neque iniuria, cum aeque, ac cutis totam corporis superficiem, ista has partes atmosphaerae limitibus cingat. At vero tela haec organa amplectens et quae in ea viget secretio, non soli, quam secludit, parti propria, sed communis quaedam totius corporis possessio est, quae pariter ad eam partem, quae seiungitur, atque ad eam, a qua seiunctio fit, pertineat. Minime igitur istae partes sua se vi sibi subducunt, sed subduci se patiuntur. §. 5. Sed, cum vita propria esse non possit, quae aliunde pendeat, consequitur, nec secessionem eius a rebus externis fieri posse, nisi interna ipsius vi et efficacia. Quare 4 quae validioris vitae suique magis iuris sunt organa, separationem, non, ut illa, subeunt, sed suo moliuntur peraguntque nisu. Atque hunc quidem in finem ambientem telam cellulosam periphericam sibi attrahunt, et in peculiarem membranam transformant, ea- que, ut terminos sibimet figant, sese investiunt. Accedit peculiaris secretio, quae suis itidem limitibus contineri debet; quod in caussa est, cur membrana, postquam organon involvit, idem repetita pagina in vesicae, bursae, sacci modum denuo libere circumeat. Tali modo nascuntur serosae membranae atque tunicae cerebri, pulmonum, in- testinorum , testium etc. §. 6- Verum enim vero etsi reliqua inferioris sortis organa nonnisi vulgari tela cellulosa dissident, occurunt tamen nonnullis in locis, quae ad altiorem vitam videmus evehi, in- dividuam magis naturam induere, ideoque perfectiore se modo ab aliis separare. Quo pertinent ea maxime loca, ubi duae eiusmodi partes sibi imminentes mutuo inter se motu agitantur, aut altera super altera movetur. Non potest autem hic motus fieri, quin, ut suam integritatem defendant organa, multo acrius sibi obnitantur, quam si quieta sibi incumberent. In ipsis igitur sicuti maior quaedam ad se seiungendum pro- clivitas perpetuo motu mechanico proditur, ita vitalis separatio, quae secretione paratur, non potest non intendi et proprio magis se modo efferre. §. 7- Ita musculi et tendines per omnem decursum rudioris telae cellulosae ope a vici- nis segregantur, simulatque autem ad partes deveniunt, super quibus moveri debeant, vis tendinum incitatior contra has partes emergit, et cum mechanica, quae motu fit, seiunctione augetur etiam vitalis, qua efficitur, ut propinquam telam cellulosam tendo sibi adsciscat, eaque in tenuem membranam mutata se induat, quae iterum in bursae formam rediens tendineam compagem omnem circumdet. Atque haec bursarum, quae dici solent, mucosarum origo est, quibus cavetur, ne tendines cum propinquis locis coeant et ab expeditiore motu detineantur. §. 8. Luculenter etiam haec ratio in articulis cernitur. Quorum cum altera facies supra alteram moveatur, acerrimam inter utramque luctam oriri necesse est. Quo itaque efficacius a mutuo connubio arceantur, pari, quo tendines, modo membranaceum apparatum serique secretionem adornant. Neque repugnat, oppositas sic atque diremtas facies, cum communem unumque articulum utraeque constituant, communi involucro recipi. Apparatum ipsum synovialem dici constat. §• 9- lam vero articuli non e solis ossium finibus conflantur, sed adnumerari eorum compagi etiam ligamenta, tendineae fasciae et cutis debent. Id iam e propria cutis circa articulos conformatione atque habitu patet, qui longe ibi alius, quam in reliquis artuum locis est. Vbicunque igitur vigente articuli motu cutis subiacenti tendineae fasciae aut ossi atteritur, violentior vtrinque oppositio maiorque facierum se seiungendi impetus existit. Hinc, dum reliqua cutis a graviore hoc conflictu libera per solam telam cellu- losam aut parenchymatis adiposi loculos satis segregatur, necesse fit, ut, quae circa arti- culos sita est, hanc sibi telam attrahat, factaque eius in secernentem membranam con- 5 versione praesidio sibi et quasi sepimento addat. Quare sicuti serosos apparatus, qui maiora organa cingunt, bursasque mucosas tendinum et membranas articulorum syno- viales vesicularem speciem habere vidimus, ita et cutaneae hae membranae folliculo- rum vesicarumve formam nactae sunt, eamque ideo, quia, vt supra iam monui, ad peragendam peculiarem secretionem peculiare et clausum ubique organon requiritur. E quibus allatis simul intelligitur, parem prorsus rationem extrinsecus circa arti- culos inter cutem et fasciam intercedere, quae intus inter utramque faciem articularem dominatur, ut igitur istam cutis regionem articulum externum, seu cutaneum nominare non absonum sit. Ipsas intercapedines membranaceas bursas mucosas subcutaneas appellare placet, cum et structurae et secreti liquoris natura cum tendinum bursis con- sentiant, et sedes atque officium, quod fere omne ad cutem redit, subcutanearum nomen excuset. CAPUT SECUNDUM, DE APPARATUS SUBCUTANEI ORIGINE, STRUCTURA VARIISQUE EIUS MODIS AC FORMIS, ET MUNERIS RATIONE. §. 10. Diximus , e tela cellulosa, quae cuti subest, procreari bursas; opus nunc est , ut haec diductius explicemus, et quae sit efformationis ratio, describamus. Neque vero una simplexque ea est, sed per varios typorum quasi gradus et ordi- nes natura progreditur, complectiturque bursarum genus plures species, magis minusve excultas, alias per omne corpus dispersas, alias certis tandummodo locis adstrictas. Aliam enim ubivis fere sub cute, maxime ubi largior adipis proventus est, deprehen- dimus ; alia circa eos membrorum articulos, quibus segnior cutis motus et substratarum partium ea mollities est, ut gravis renisus locum non habeat, versatur; alia tandem non- nisi in iis obvia est, qui crebra magnaque flexione et extensione valent, quorumque cu- tis tensis durisque partibus, quae acriter ei reluctantur, proxime incumbit. §. 11. Scilicet harum omnium natale solum peculiaris integumentorum communium pars est, quam membranam subcutaneam loculosam nominare liceat. Cuius cum nulla hucusque in dermatographiis facta sit mentio, equidem, quid de ea expertus sim, hic affe- ram , unde eluceat, tam propriae apparatum indolis esse, et a reliqua cute tam certis signis distinctum, ut tribui ei novus in cutaneo systemate locus summo iure debeat. In foetu ad quintum usque mensem, quamdiu adeps secerni nondum coepit, corio statim subiacent strati cellulosi membranacei primitiae, cuius exterior facies telae to- mentosae ope ipsi corio adnecititur, interior, tenerioris texturae, in artubus fasciae latae, in reliquo omni corpore, propriae musculorum membranae incumbit. Neque vero haec conditio perpetua est, sed ineunt e adipis secretione mutatur. Tunc tomentum illud corio et exteriori faciei intersitum evolvitur, et unguinoso primum oleo patet, quo demum in adipem coacto panniculus sic dictus adiposus oritur. Pariter, quae internam faciem cum carne vel fascia lata copulat, tela cellulosa adipe perfunditur, sed multo rariore et par- ciore , et passim tantummodo, praesertim in hominibus macilentis. Haec autem dum 6 fiunt, ipsum simul, quod membranacei inest, hic illic resolvitur, ita quidem, ut telae fibrosae vinculo partim per resorptionem laxato, alteram laminam cutis, seu potius panniculus eius adiposus attrahat, alteram contrariam vel fascia vel caro sibi adsciscat. Neque vero possunt eae a se recedere, et in lacunas disiungi, quin, quae interiecti utrique parieti parenchymatis reliquae passim sunt fibrae et cellulae simul explicentur; unde contigui sibi loculi existant, membranaceis sepimentis distincti, varii ambitus, variaeque for- mae, in quibus vel serum quoddam pingue haereat, vel glomeres adiposi aut circumcirca adereti aut filis hinc inde suspensi, maiores minoresve hospitentur. Id quod cognosci bene potest e Tabulae Primae A fig. I. et V. Prior haec a femoris externo latere statim infra trochanterem desumta est, et cutem cum panniculo et cohaerente lamina externa membranae subcutaneae horizontali sectione ita separatam atque revolutam offert, ut loculi, velut apum cellulae, partim inanes, partim glebis suis adiposis oppletae pateant. Clarior fere haec omnis conformatio verticali incisione fit, quippe qua a summa cute ad ipsam fasciam aut carnem porrecta partium sibi incumbentium strata et loculorum suc- cedentes series oculis facillime subiiciantur; modo ad id non tenera laxaque corpora ad- hibeas, siquidem in his parietes loculorum cellulosi, qui sepimenta formant, sectione soluti post adipis glebas se retrahunt et abscondunt; caeterum administrationi cadavera gelu durata maxime favent. Multum vero ab hac structurae ubertate et amplitudine abest tela subcutanea in iis locis, quae a natura parum adipis secernunt et in macilentis hominibus, strictiore corporis compage praeditis. In his coercitum et contractum omne parenchyma cernitur, cellulaeque tantum abest, ut ad loculorum istam concinnitatem et ambitum pervenerint, ut arctioris texturae spongiam sinus que referant, granulis adiposis nonnisi valde tenuibus passim infartos. Alibi contraria formae varietas offertur, maxime in corporibus, quae laxitatem cum macie coniunctam habent. Tela cellulosa adipe orba est, et loculamenta, quae supra diximus, nonnisi rore quodam seroso leviter madida, cellularum ampliorum inter se communicantium congeriem exhibent, quae inflato aere in folliculos satis amplos et cavernas plerumque rhomboidales, fere pellucidas attollitur, aut in bullas et spu- mam quasi surgit, per patentes ubique sinus inter utramque strati membranacei laminam quaquaversum diffusam, horum vero finium adeo tenacem, ut nihil eius ad telam cellu- losam altius sitam ullibi delabatur. Cuiusmodi exempla in hominibus circa summitatem humeri, per thoracem et in scapulis offendimus, praeterea in avibus non saginatis circa alas et dorsum; vidi etiam in vaccae iunioris dorsi lateribus. Atque haec prima bursarum subcutanearum species, eaque infimi ordi- nis, seu quoddam quasi istarum protypum est, a vulgaris telae cellulosae sinubus hactenus diversum, quod paulo cultioris habitus ampliorisque spatii loculi sint, et adipis mole- culae, si quae insunt, magis discretae, maxime autem, quod peculiarem, et a reliquo parenhymate disterminatam eandemque membranam, qua veras bursas mucosas contineri postea videbimus, sedem habeant. §. 12. Alterius, quam nunc descripturi sumus, speciei eadem sedes est, sed alia, et nobilior, si vis, forma, per quam, quasi per mediam transire plastica vis a primitivo isto rudimento et gradu ad summam, quae tertiae speciei est, evolutionem videatur. Ea, 7 si a genis, cranio, et aliquibus trunci locis discesseris, maxime artubus propria est, et vel in his certis articulis indigena prae aliis videtur. Praeter enim axillarum et inguinum iuncturas dotatae eiusmodi bursis legitime vix aliae sunt, facileque ratio patet, cur rudiores hae istis contigerint, magis excultae reliquis extremitatum articulis. Nimirum in utroque isto loco, tam per ipsius cutis insignem amplitudinem, quam per musculorum frequentiam et mollitiem modica lenisque partium attritio est, qua ad perficiendas bursas vita non satis incitatur; dum contra, quo graviore et frequentiore motu cutis subditis partibus alliditur, et quo acrior utrinque oppositio est, eo perfectiore et proprio magis modo ista- rum intercapedinum seiunctio et efformatio fiat. Quod vero ad ipsam sedem, qua bursae hae in inguine et axillis continentur, spectat, utique ea idem illud stratum membranaceum est, quod in duas laminas di- ductum corio et fasciae latae intersitum supra iam integumentis communibus accensuimus. Hanc quidem membranam subcutaneam circa inguina iam animadverterunt plures auctores, qui nuper de herniis scripserunt, sed non videntur eius originem atque ambitum recte satis intellexisse. Scarpa eam vult telam cellulosam esse densam, glandulis lym- phaticis mixtam et tendinoso fasciae latae textui adcretam*). Hesselbachio eadem fasciae latae stratum tenuius superficiale aponeuroticum videtur, cui multus adeps cum glandulis lymphaticis subsit**). A. Coo per fasciae superficialis nomine eam insignit et a musculo obliquo externo derivat***). Lawrence asserit, per totam ligamenti cru- ralis longitudinem fasciam tenuem, vel potius stipatiorem telam cellulosam irregularis formae occurrere, integumentis communibus et vasis cruralibus interpositam, tegi ea su- periorem fasciae latae partem, arcum cruralem et infimam aponeuroseos musculi obliqui externi faciem, eique varia strata incumbere, glandulis absorbentibus et venis superficia- libus ad saphenam abeuntibus intertexta +). Pertinere huc, monente Lawrenceo, videntur, quae iam notavit Camperus: ,,musculus obliquus externus, qua parte carneus est, membrana quadam propria, quali omnes musculi, tegitur, quae sensim in aponeu- rosin mutata ac cum tendineis huius musculi partibus unita, externe ac anteriore parte abdomen tegit; finem vero nullibi habere perspicuum est, ad pubem enim se miscet cum cellulosa membrana, cum ligamentis penis in viris, ac clitoridis in feminis, involucrum dat musculo cremasteri, ac aponeuroseos speciem musculis anterioribus femoris, qua glandulae inguinales ac cruris vasa maiora obteguntur ++)." E quibus intelligitur, membranam hanc ab aliis cellulosam haberi, alios a fascia lata, multos a musculo obliquo externo repetere , caeterum non ampliorem ei campum concedi, quam qui ab infimo ventre per inguina ad summam femoris partem porrigatur. Verum haec talia sunt, quae vel naturam non satis explicent, vel ei prorsus repugnent. Qui telae cellulosae propaginem eam dicunt, ambigua et vaga voce utuntur, qua com- munis quidem membranarum materia innuitur, minime vero singularis istius ratio et pro- pria indoles declaratur. Stratum fasciae latae censeri ea nequit, quia non solis iis locis, quae eiusmodi fasciam habent, continetur, sed, quod levi percontatione doceberis, vel extra artuum terminos ubique obvia, pari iure ad dorsum, thoracem, collum et caput pertinet. Neque tandem fieri potest, ut a membrana musculorum tendinumque propria *) Abh. iiber die Bruche, a. d. Ital. von Seiler. Halle 1813. p. 213. **) Neueste Unters. iiber Leisten - tind Schenkelbriiche. Wiirzburg 1814. p» 49* ***) Die anat. u. chir. Beh. der Leistenbriiche etc. a. d. E. Breslau 1809. Abh. von den Briichen, a. d. Engl. Bremen 1818. p, 477« Icon, herniar. p. 11. 8 ortum trahat; nam facile cultro ab hac dirimitur, quin eius integritas laedatur, et tanta utramque telae cellulosae, passim etiam adipis vis interest, ut non connatae ambae et eiusdem naturae, sed seorsim editae, sibique affines tantummodo atque contiguae appareant. Nondum itaque expedita quaestio est, quid sit membrana ista, a Cowpero fascia superficialis dicta ? Res postulat, ut explorandae ei immoremur. Atque falli qui- dem mihi videntur, quicunque anatomici a subditis eam partibus derivant; crebriore con- tra disquisitione ratum habeo atque persuasum, ad integumenta communia eam pertinere, nec esse, nisi membranae a me dictae subcutaneae loculosae, qua totius corporis superficies induitur, partem per inguina continuatam. Quoties enim eam panniculo adi- poso et corio nudatam ab inguinali regione sive sursum ultra medium abdomen ad costas et thoracem usque, sive deorsum per omnem femoris longitudinem anticam persequutus sum, eam ubique inveni in subcutaneam membranam verissime transire atque ita cum ipsa confundi, ut in unum efficta omnia, nec interstitii, nec commissurae quicquam osten- dant. Accedit, quod parem naturam confirmat, ministerii par ratio; etenim, cum per reliquum corpus subcutanea membrana bursis mucosis propriae et constanti sedi fit, se- quitur, nec illam membranam, quam in inguinali campo istae incolunt, posse aliam esse. §• 13. Sed laborandum nunc in eo est, ut plena totius apparatus imago exsistat; quare, quid doceat de eo funerum exploratio, quoque modo institui legitime debeat, dispiciamus. Atque primum quidem verticalis per cutem et adipem incisio fiat, quae a penulti- mae circiter costae apice incipiens per externum abdominis latus pone spinam iliacam ad medium usque femur aut altius descendat; in hanc horizontales tres plagae recta inci- dant, superiore a linea alba ad superiorem verticalis vulneris angulum translata, media a pube per inguinalem regionem pergat, inferior ab interno femoris latere per anticam eius faciem ad inferiorem angulum dirigatur^ Nunc, quae sic ortae sunt, primum duae corii laciniae, deinde novo adortu textus adiposus a subiectis partibus separantur et re- volvuntur. Idque fiat ab externo ad internum latus, cum contraria via scalpellum stria- tas fibras facile irruat. In separando praeprimis adipe summa cautione opus est, ne vel cum adipe subdita rescindantur, vel relicta adipis nimia moles imaginem rei confundat. Caeterum utriusque laciniae seiunctio ab eo loco, quo media plaga verticalem attingit, in- choari, indeque sursum atque deorsum obliquo maxime itinere peragi debet, partim, ut culter a firmiori illic membrana subcutanea ad teneram reliquam certior transeat, partim, ut striatis fibris, quae obliquae decurrunt, dum ipsas sequitur, magis parcat. Reiecta pelle membrana patet, quae subcutanea, seu potius externa ipsius lamina est*). Mollem, cellulosa lanugine pingui hirtam superficiem prae se fert, cui, nisi cum panniculo adiposo temere quicquam ademeris, incumbunt venarum, vasorum absorbentium nervorumque surculi, tam a corio per panniculum adiposum traduces, quam in ipsa lamina nati: aliae in his venae in maiores ramulos collectae ei se immer- gunt **) eamque perforant, ut venae saphenae, qua profundior sita est, aut ipsi crurali inserantur, aliae statim ad saphenam properant, qua, nuda adhuc, laminae isti innixa inter hanc et panniculum adiposum adscendit. *) Cf. Tab. I. a. fig. II. **) Sic pudendae venae ramum introeuntem vid. Tab. I. a. fig. IV et II. Ulteriorem eius progressum et in cruralem inser- tionem reddit Camper Tab. XIII. C. D. 9 Maxime insignis media laminae regio est, quam late inferiorem aponeurosin musculi obliqui externi, arcum cruralem et superiorem femoris anticam partem obsidet. Ibi non modo densa magis et turgida est, sed etiam fibris striatis obsessa*), seu po- tius intertexta conspicitur, quae parallelo agmine, confertim, et proximae sibi pleraeque decurrunt, passim brevi intervallo a se recedentes iterum confluunt: quae per imum ventrem a spina iliaca superiore ad cruralem arcum usque positae sunt, declives versus pubem feruntur, quae femoris sunt, transverso fere amplexu id circumdant. Stipatior in aliis hominibus series est, in aliis rarior, nunc gracilis, nunc torosior fibrarum habitus; attamen nullum cadaver incidi, in quo non obviae fuerint, ut mirum sit, tam singularis apparatus mentionem vix ullibi fieri, fereque opinandum, saepe laminam vel relictis panniculi celluloso- adiposi stratis obrutam fuisse et absconditam, vel demisso iusto altius scalpello cum caeteris integumentis simul avulsam. Atque ne Camperi quidem imagines Tab. VIIetXIII, quas ad locum supra exscriptum ipse citat, congrue rem exprimunt, nec omnino possunt no- stri apparatus esse, quippe qui et forma et situ superficiei propiore ab istis multum dis- sideat. Cuius census fibrae sint, si quaerimus, videntur potius contractioris telae cellu- losae fasciolae esse, quam tendineae aut aponeuroticae propaginis; nam molliores his sunt et planam fila formam, nec teretem, nec tendinosi splendoris quicquam habent. Caete- rum data sine dubio membranae haec structura est, ut violentae articuli extensioni, prae- sertim femore extrorsum rotato et abducto, aut viscerum abdominalium impetui reniti et continere extus in inguine positas partes validius possit. Externae huic laminae e regione interna est, neque vero statim haec subiacet, sed intercalarem telam cellulosam demum sequitur. Quae quidem posterior sicuti mutuo utrique vinculo est, ita traiiciendis vasis et nervis per externam laminam allatis inservit; ibidem glandulae resorbentes nonnullae habitant, et quod maxime ad rem nostram pertinet, bursae mucosae subcutaneae, quas secundae speciei adscripsimus, haerent. De his inveniendis, cum vago ordine incertoque numero disiectae sint, praecipi vix quicquam potest. Unius aut duarum versus pubem, prope immergentem venam pu- dendam, constantior sedes est; huic primum manus inficienda. Deinde bursam subesse, suspicionem movent obvii passim leves laminae tumuli, maior ipsius tenuitas et fibrarum quaedam discessio. His igitur locis inflicto ictu exiguo quidem, sed satis alto, ut cavita- tem ipsam penetrasse sentias, aerem per tubulum infles, idque sensim et leniter, ne in vicinum parenchyma exeat; nam cum tenerae passim utriusque laminae commissurae sint, aere non raro rumpuntur. Quo quidem artificio vesiculae membranaceae ultra superfi- ciem adtolluntur, variae magnitudinis, ambitus plerumque ovalis, rarius sphaerici, obliqui situs, ita, ut superiore fine extrorsum, inferiore introrsum spectent **), Intrinseca autem ut oculis subiiciantur, discindenda cruciatim ipsius vesiculae lamina exterior est, quae cavi quasi fornicem constituit***), dum adcreta circa hanc in- terna fundum format. Quod inter utramque interest cavernae nunc adapertae spatium modo planius et angustius est, ut levem sinum nonnisi cryptam ve referat, modo in ova- lis bursae ambages ampliatum; parietes teneri, laeves, seroso rore adspersi, intervallum in aliis commune et uniloculare, in aliis in duos tresve loculos sepimentis membranaceis discretum est. Scilicet, quod infra fusius demonstrabimus, eiusmodi intercapedo fit telae cellulosae primitus inter duas laminas effusae resorptione et abolitione; quae nisi exhau- *) Cf. Tab. I. a. fig. IV. **) v. Tab. I. a. fig. IV. ♦**) Tab. I. a. fig. II. V. 10 ritur omnis, e superstitibus passim ruinis ista sepimenta nascuntur. Praeterea bursae, praesertim minores, aut vacuae solida materia, pauco humore irrorantur, aut acervulos adiposos tenues condunt; in maioribus, itidem serosa secretione madidis, quot loculi sunt, tot adipis singularis glomeres cava replent, uniloculares pleraeque unum grandem, sive ovalem, sive sphaericum sortitae sunt, interdum tamen et plures in com- muni loculo una habitare Tab. I. a. fig. II. docet. Adeps fundi lamina amicitur, eique affixus esse solet, idem et a reliquo pariete filis et fasciolis mucosis, quae vasis iter prae- bent, plerumque suspenditur. Totius tandem compagis subcutaneae finem facit ipsa lamina interna, ad quam ulterius secando delabimur. Externa tenerior haec, fibrarumque striatarum expers, tamen tenax et firma satis, adversa sua facie, ut iam vidimus, alteram laminam respicit, aversa fasciae latae incumbit et telae cellulosae ope ei affigitur. Haec non aequalis ubi- que, alibi rara, brevis et macilenta est, ut arctiori vinculo lamina cum fascia contexa- tur, quod maxime prope lacunam externam fit, alibi copiosior et laxior est, multis de- mum locis pinguedine, quam glandulae resorbentes incolunt, referta. Atque haec, quae modo exposuimus, ad apparatus celluloso - membranacei partem inguinalem pertinent; superest, ut reliqui istius rationem inquiramus. In inguine eam aut in summi femoris finibus subsistere, sunt, qui asserant, sed negat prorsus anatomica administratio. Nam si interiecto inter laminam internam et fasciam latam scalpello stria- tam illam partem separamus, eam, amissis sensim striis, haud interruptam et uno tenore videmus pergere, perque femoris, cruris et extremi pedis campos deorsum ferri. Ita fasciae superficies, quam late patet, membrana circumitur, quam si velles solvere, om- nem extremitatem inferiorem communi quodam involucro et quasi vagina exueres. Quae per anticam et internam femoris faciem propagatur, tenuior laxiorque inguinali, statim circa genu aliquantum compingitur, firmiorque fit in et sub ipso crure, quo autem pro- pior pedi accedit, eo magis iterum rarescit, ut finibus digitorum demum proxima discerni vix possit. Cum fascia lata brevi mollique tela cellulosa, passim pinguiuscula, cohae- ret, quare incolumem illam ab ea separare licet. Per externum contra femoris latus et posticam eius faciem robustior, quam anticae, membranae habitus contigit magisque turgidus et adipe locupletior. Quae quidem etsi aliquem huius vaginae ab inguinali stragula dissensum prodant, tamen ex hac illam continuari, praeter iam allata, luculento testimonio est, quod eaedem utramque partes constituant, eademque se serie in componenda utraque sequantur. Aegrius id liquet in membranae femoralis locis tenuioribus, ubi extricari compages et dirimi singula strata ob gracilitatem haud facile possunt; manifestum autem est et certo artificio demonstrandum in iis regionibus, quae telae quadam crassitie valent. Respondet utrobique stratum cellulosum corio adnatum, respondent duae laminae membranaceae cum intersito parenchymate, respondet denique bursarum mucosarum possessio, et tela celluloso - adiposa fasciae latae vicina. Quod singulatim ad bursas attinet, compertum a nobis est, femoralem et cruralem membranam subcutaneam nullo earum genere carere. De primo quidem ordine iam vidimus, tertium infra videbimus, rarae autem minimeque constanti doti datus alter iis ordo est. Semel tantummodo huiusmodi bursam in mascu- lino cadavere reperi ipsi trochanteri maiori innixam, quo loco alias non solet nisi vesicu- larum cellularumque colluvies esse. Similiter in poplite, quandoque accidit, ut natura a con- sueta norma recedens, loculis ac sinubus adiposis bursas ovales, formosiore adipe ditatas et circumcirca clausas substituat; quod idem circa plicam transversam natibus subiectam aliquoties oblatum mihi est. 11 §. M- Neque vero putandum est, subcutaneae membranae imperium solis artuum infe- riorum finibus coerceri, sed patet eadem non modo per omnem quoque truncum, inde in inguina transiens, verum etiam ipsum caput obvelat. Cum trunco fascia lata nulla sit, interna lamina membranae propriae musculorum aut statim ipsi, aut intersperso adipe adhaeret; neque largus in ea bursarum proventus occurrit, siquidem dorsum praeter primi ordinis loculos earum fere nihil habet, et rarum omnino est, sub cute thoracica, ubi musculi pectoralis margini inferiori plicae quadam forma circumvolvitur, secundae spe- ciei vestigia deprehendi. Quod ad caput attinet, maxime in cranio ista membrana di- stingui potest, lamina sua interna galeae aponeuroticae adcreta. Neque vacua eiusdem interstitia loculis et bursis primi et secundi ordinis sunt, sed incertae satis stationis atque frequentiae. Sicut autem illae in inferioribus artubus inguen maxime occupant, ita in superio- ribus solam axillam fixam perpetuamque habent sedem. Etenim, ubi corium, quod a thoracis latere ad alas transit, cum alari ipso caute removimus, membrana, quam dico, subcutanea, indidem traducta, in conspectum venit, quae per tendines musculi pectoralis et latissimi dorsi, superque intersitam his axillarem foveam pergens, reliquo brachio committitur. In hoc, postquam superne nudam carnium membranam propriam ambiit, ubi inferius ad vaginam aponeuroticam brachii devenit, involucro se huic applicat, seu potius ipsum transit, atque per antibrachium manumque descendit, ut iure vagina su- perficialis dici mereatur. Tenerae valde eius circa alam laminae sunt, attamen externa haud parum adipis glandularum que fert, internaeque magna telae celluloso-adiposae copia subest, quae alae sinum replet et inter vasa, glandulas et nervos eius demittitur. Cui quidem sinui quae intenditur membranae pars, ea est, quam bursae mucosae natalem sibi ac domesticam vindicant. Equidem ultra quatuor, quas Tab. I. fig. III. monstrat, nec plures ibi vidi, nec situ mutabiles, quippe alias ad musculi latissimi dorsi marginem, alias ad pectoralis oram nunquam non positas. Ovales sunt, vel teretes, concinnae admodum, circumscriptis nitide limitibus, ut immissi aeris vix quicquam excedat, incisae antrum planum, tersis parietibus, sero madidis, aut adipe fartum, quandoque acinorum sanguinei ruboris acervulis obsessum exhibent. §. 15. Has nunc alterius speciei bursas si cum prioribus comparamus, haud obscurum utriusque discrimen elucet; etenim nihil est, in quo non longius istae a vulgari natura re- cedant , et altiorem formam appetant. Docent id: apparatus simplicitas. In quo enim plura minora organon dilabitur, quoque minus ab alieno nexu liberum est atque solutum, eo inferioris typi et ordinis idem constat esse; quo contra collectum in unum magis, seorsim positum et certioribus finibus conclusum, eo magis sua vi existit suique iuris vita utitur; deinde, loculi prioris speciei inertioris formae sunt, nec ad statutam aliquam legem exstructi; per posteriores autem bursas una forma dominatur, et quidem talis, quae ad perfectiorem vereque animalem typum, ovalem quippe et globularem vergat; tandem ipsa, quae intus conditur, massa discriminis haud parum prae se fert. In illis mollis, fere unguinosa, oleosi nitoris est, ut vulgaris adipis indolem haud dissimulet, caeterum polymorpha, ambiguaeque superficiei, membrana tenuissima, fere arachnoidea investitur. Quod secus multo se habet in his, ubi inquilini apparatus ovalis vel sphae- rica elegantia, superficiei, nitidis quandoque papillis distinctae, laevitas , membranae 12 investientis, et totius compagis firmior coliaesio, vasorumque sanguiferorum per fila mucosa migrantium ubertas eminet. Accedunt acinorum illi glomeres, tam affabre facti, ut organa glandulosa fere referant. Neque repugnat, organicum quoddam adiposae cum glandulari natura connubium iniri, unde et externae speciei commutatio, et pecu- liaris secretionis modus redundet. Etenim qui oleosus maxime in illis loculis e sola adipis materia paratur humor, eum in his accedente glandularum virtute ita temperari videmus, ut synoviae indoles praevaleat. Praeterea, quae hactenus de membrana subcutanea tradidimus, haud levem etiam ad explicandas nosologicrs quaestiones vim habent. Exemplo sunt tumores cystici, inque his maxime lipomata subcutanea. Ea cumulato adipe fieri, notum quidem est, sed de ipsa sede deque cystidis origine et natura adhuc ambigitur, quippe alii lipomata pror- sus negent proprio sacco cincta esse, alii cysticam tunicam vel a vicina tela cellulosa re- petant, vel morbo prognatam planeque adventitiam arbitrentur. Quae quidem omnis dis- sensio ex ignorata hucusque membranae subcutaneae structura et ad adipem tam inquili- num, quam substratum, incumbentemque panniculum adiposum ratione orta est. Nunc autem, plenius perspectis his et explorata lipomatum compage, luculentum est, nec eandem ipsis sedem, nec habitum eundem esse, sed varios modos et veluti gradus. Scilicet alia lipomata ad solum panniculum adiposum pertinent, et non sunt, nisi loca eius prae caeteris obesa et adipe adeo obruta, ut in tumulos attollantur. Indi- cant hanc speciem peculiaria signa haec: incerti tumoris margines, vagis finibus diffluen- tes , insignis eius mollities sine multo renisu comprimenda, cum cute tanta coliaesio, ut loco moveri et plicari haec super ipso vix possit, moles corio, eique plerumque attenuato, statim subiacens, ut dissecto hoc proximam illam cultro ferias; communis cystidis plane nihil adest, sed singulae glebae seorsim suis investiuntur vesiculis teneris valde et simplicibus; adeps obvio per reliquum panniculum prorsus similis, modo granosae compagis aliquantum stipatioris est. Ab his differunt ea lipomata, quae, inter utramque laminam membranae subcutaneae, aucta alienata que bursarum vel primi, vel secundi ordinis vegetatione emer- gunt. Utrique huic profundior, quam praecedentibus, sedes est, quippe panniculo ad- iposo superfusa, ambitus magis circumscriptus, liberior plerisque mobilitas et elastica du- rities, quodque maxime notandum est, ea, more prioribus contrario, peculiarem cysti- dem habent, a membrana subcutanea allatam. Itaque patet, duplicis generis lipomata ex- stare, alia nuda, alia cystide inclusa. Tenuis haec pleraque adipi ita adhaeret, ut distingui vix possit, saepeqne, quo maior tumoris moles, eo tenuioris texturae tunica est; neque tamen desunt, quae crassiore, paene tendinosa, imo passim cartilaginea cystide sub- ditis locis adcreta cinguntur. Caeterum e quo bursarum ordine lipoma excreverit, sectione per ipsam molem ducta dignoscimus: etenim, ubi adeps solidior lobatus, in plures locu- los effusus, septorumque cellulosorum limbis distinctus, passim etiam loculi nonnisi oleoso unguine pleni occurrunt, primi ordinis lipoma est; a secundo contra derivandum, quibus glomorum is habitus est, quem Tab.I. a. exhibuimus, forma sphaerica, substantia a vul- gari adipe degener, simplex et aequalis, (persecto cerebro, vel glandulae lymphaticae comparanda), loculorum septorumque expers, interdum veluti fasciolis in orbem contor- tis aut radiatim dispositis conflata. Tandem alia lipomata sunt, quae mixtum typum prae se ferunt, quod fit panniculo adiposo, bursis et profundiore textu celluloso morbo simul correptis. 13 §. 16. Sed transeundum est ad bursas tertii ordinis, inter dictae membranae lami- nas effictas, quae, quo fabrica et officio reliquis sunt superiores, quoque praecipuam magis et novam systematis synovialis subcutanei partem constituunt, eo diligentius dis- quiri merentur. Atque propriae quidem eae sunt iis articulorum regionibus, ubi vigente motu maxima cutis cum subditis partibus pugna est, eaque inter flectendum multum in- tenditur. Hinc in patella, in cubito et in articulis digitorum, circa carpum et tarsum, in dorsali manus pedisque facie dispositae inveniuntur. Eas autem ut invenias riteque expedias, certa quadam arte opus est, quae in eo cernitur, ut primum cutem articuli flexione intendas. Quod facile fit in hominum maio- rumque mammalium corporibus; in minoribus autem et in avibus membrum, ne cultro cedat, necesse est flexum a ministro aut per aciculas teneri. In homine etiam, cum uberiore panniculo adiposo gaudeat, bursae inventu sunt faciliores, quam in plerisque mammalibus, praecipue in avibus, quibus et adstricti valde articuli sunt, et adeps tam parum prominet, ut, veluti in avium digitis, eius vix quicquam possit discerni. Demon- strando sectionis artificio bursa patellaris, utpote quae ambitu et structura reliquis prae-* stet, maxime idonea est. Itaque, postquam in genu semiflexo cutis patellae modice in- tensa est, eadem ad panniculum adiposum usque plaga cruciata duos tresve pollices longa inciditur; deinde quatuor corii laciniae caute et ita, ut acies scalpelli media inter ipsas et adipem in patella residem pergat, separantur et reclinantur, aut, cum facile in prio- rem situm resiliant et impedimento sint, prorsus abscinduntur. lam ubi relictam in pa- tella membranam adiposam volsella attrahis, ex eius sequacitate intelliges, ibi caveam subesse , quae rite aperta irruente aere statim in vesicae tumulum attollitur. Aut potest etiam ita res institui, ut prius adipem et cellularem telam patellae omnem deton- deas, quo lamina externa membranae loculosae, quae bursae fornicem praebet, nuda liberaque pateat, deinde in hac ictum defigas, aeremque per tubulum infles. Monendum est, si bursam per residem super ea panniculum aggressurus es, vulnus satis altum de- bere esse et in ipsum bursae cavum penetrare, alioquin aer in telam cellulosam effunditur. Lustrata facie externa nunc ad ea, quae intus sunt, per plagam cruciatam laminae illi membranaceae inflictam aditus fiat. Pari prorsus modo, sed maiori, ob cutis maiorem tenuitatem, cautione, in cubito, inque manuum pedumque digitis, maxime in his, quibus dura cutis riget, versandum est. In articulis digitorum ut ad bursas devenias, ictus in medios illos cadant, interdum tamen, cum bursae a linea media plus minus deflectere soleant, laevo dextrove margini propiores. Summa cura atque diligentia in mammalium, praesertim minorum, corio ab articulis solvendo adhiberi debet, ne cellulosi quicquam cum eo abscedat, sed bursae indutum omne relinquatur. Quod idem avium pedes postulant, in quibus cutis aspera et squamosa cum subditis arctissime cohaeret; quapropter haec non continua demi, sed cultro oblique ducto nonnisi frustatim deradi potest. Contra alii articuli, v. c. alarum, tanta cutis subtilitate et teneritudine excellunt, ut, si rudiore manu eam separes, dirutae simul ipsius bursae adspectu plane frustreris. Praeter hanc alia quoque secandi ratione usus sum, quae potissimum explicandae bursarum e membrana loculosa origini, et cum reliquis partibus cohaesioni inserviat. Ipsum modum bursae patellaris exemplo videamus. Incipiat plaga in infimo femore et perpendicularis super mediam patellam ad tibiae tuberositatem feratur, ita quidem, ut scalpellus a cutis superficie usque ad tendinem extensorum cruris seu ipsum etiam perio- steum nullibi non demissus pergat. Incisi sic ad perpendiculum parietes ubi nunc sponte 14 dissiliunt, alteruter manu genu lateri imposita paulo adhuc longius retrahatur, quo fiat, ut partium dissectarum succedentes sibi margines in conspectum veniant. lam marginem alterum ab altero leviter cultro dissolvas et singula strata veluti per gradus aliquantum retroagas: retroacto primum corio, deinde panniculo adiposo, membrana loculosa occurrit, cum dimidiae ipsius bursae patente cavea. Proximum est, ut illam in duas suas lami- nas findas; idque eo facilius fit, quo longius remotam eam a bursa aggrederis; quo vero huic propius laminae accedunt, eo firmius cohaerent, ut in ipso bursae ambitu con- fluxisse fere utraque videatur. Ab his inde clausis oris, laminae, deleto, quod interest, vinculo cellulari, a se recedunt, hiantesque antrum bursae efficiunt, cui exterior lamina fornici, interior fundo est. Sequuntur hanc fascia lata, celluloso adipe adtexta, deinde subtus tendinea expansio, tandemque periosteum. Quae qui singula imagine expressa desideret, ideo adornatam figuram XI Tabulae Tertiae adeat. §• 17- At plurimum interest, evolutionis harum bursarum mechanismum ulterius per- sequi. Nam etsi ea unius vitae efficacia absolvitur, tamen, quod scrutando edoctus sum, certo plurium actuum ordine ita procedit, ut quaedam eius stadia seu gradus distingui possint. Atque primum quidem natura in eo laborat, ut telae cellulosae partem corio substratam in membranam convertat, unde illae laminae, posthac bursam formaturae, nascantur. In his structurae initiis equidem expertus sum plasticam vim ad septimestrem foetus aetatem usque, aut ulterius etiam subsistere, quin vera bursae cellulosis rudimen- tis exhaustae norma ullibi exstet: imo, quo loco adfutura in posterum eiusmodi est, non- nisi cellularum congeries reperitur, quae tantum abest, ut cavam vesicam clausosque limites habeat, ut flatu immisso tota in bullas surgat, quae quaquaversum per patulas ubique cellularum ambages totumque haud raro membrum dissipatur. Testantur primi- tivam hanc conditionem quadrimestris foetus Tab. II. fig. VIII., septimestris eiusdem Tabulae fig. IX. et pullus equinus quatuor dies natus Tab. VII. fig. V et VI. Neque de- sunt alia argumenta, quae cellulosae originis sententiam confirment: 1) etenim, quas bur- sas in adulto alio corpore penitus effictas, easdem in alio non multum a prototypo remo- tas deprehendimus, id est, cellulosis parietibus et septis membranaceis intus refertas, ut vel in evolutione retardatae, vel morbi vi ad pristinam cellulosae telae inertiam recessisse videantur. Frequens admodum et vel veterinariis notum exemplum in equi cubito est, cui mox bursa simplicis et unius cavitatis, mox, et quidem saepius in plures sinus atque loculos inter se communicantes divisa insidet. 2) Pariter multa loca, quae in humanis corporibus bursas tertii ordinis legitime efformatas habent, saepe in animalibus iis vacant, earum- que vices tela in ampliores loculos laxata sustinet, qui, ubi ad certum ambitum disces- serunt, magis magisque coeunt et in strictiorem vulgarem cellulosam continuantur. Id ita in equino cubito se habere statim dixi, cum in humano nunquam me anconeam bur- sam, nisi integram, invenisse meminerim. Verum et contrarium accidit, ut in brutis multo frequentius vesiculas ad tertium typum optime expressas ibidem deprehenderim, ubi in homine, praeter cellulosae telae tricas nihil aderat, et vel a natura penitus omissae illae, vel occaecatae et in eam, unde emerserant, materiam cellulosam retrogressae vide- bantur. Ita multae mihi oblatae manus humanae sunt, in quibus metacarpi bursas frustra quaesivi; etsi in animalibus, praesertim iis, quae vel pedum agilitate atque vigore, vel unguium firmitate inque corripiendis rapinis pertinacia valent, et numero sibi constent illi apparatus, et quadam texturae suae ubertate conspicui sint. 3) Accedit tan- 15 dem, morbosa bursarum mutatione earumque ad infimam quasi vitam reditu istum ortum haud obscure declarari. Atque praecipua quidem hydropis anasarcae in pervertenda ha- rum cystidum integritate vis est. Cava non solum saepe serosa colluvie inundantur, sed parietes quoque alias teneri et laeves, nunc floccidi et emolliti laxantur, amissaque soli- ditate porosi et reticulares dehiscunt, marginum coalitorum orbis dissuitur, limitumque claustra reserantur adeo, ut continendo inflato aeri imparia eum ubique dimittant, om- nisque bursae membranosa compages diremta, pariter prorsus, ac in iuniore corpore, in cellulosas bullas elevetur. Cuiusmodi retrogradae vitae ruinas videsis in Tab. III. fig. IV. V. XII. Praeterlapso demum septimo foetus mense, alterum metamorphoseos stadium ingruit, quod marginum concretioni dicatum est. Nunc orae parietum adhuc patulae ob- serari et cohaerere incipiunt: neque vero haec ad coeundum proclivitas statim per omnem bursae circuitum aequalis viget, sed in singulis tantum locis, unde sensim ad reliqua succedit. Id inflati aeris spectaculo docemur, qui, dum in alia plaga facile ad vicinam telam cellularem prorumpit, in alia firmis finibus adeo coercetur, ut vel adhibita magna vi ulterius et foras agi nequeat*). Ita concludi bursae et ab iis, quae circumiacent, di- sterminari per reliquam vitam foetus, imo per primum neonati infantis mensem, neque raro diutius ad pubertatem usque, pergunt, donec absoluta ex omni parte orarum coa- litio (isolatio) sit. Haec dum ad finem vergit, tertiae periodi vis adornandae vesicae cavitati et seiungendo utriusque laminae contactui intenditur. Debet enim effici, ut libere utrae- que sibi opponantur, et polarem, quam dicunt, inter se rationem ineant. Itaque, qui cellulosus textus inter utriusque parietes hucusque haesit, nunc plurimam partem interit, motu fortasse resorptioneque divellitur et amovetur ita, ut intervallum vacuum et vulgari parenchymate exutum relinquatur**). In utroque tam destructionis, quam constructionis antea dictae opere, notandum est, naturam contraria via videri dirigi; etenim in molienda resorptione constanti lege a telae cellulosae centro orditur, indeque versus marginem periphericum bursae procedit, id quod ex imaginibus satis elucet ***): in committendis contra finium caussa laminis ita versatur, ut a peripheria longius distante versus bursam, veluti ad centrum, succedente nisu pergat. Posterius concludere licet ex iis, quae iterata administratione comperi. Accidit enim persaepe in infantibus vel nuperrime, vel plures iam mensas natis, ut, cum bursam patellarem non sine vi inflarem, aer circumcirca subsisteret et terminos ubique clausos vesica simularet; at flatu continuato et fortiori bursa passim ultra hos fines denuo ad duas tresve lineas ambitu aucta est; hunc autem ubi attigit, ulterius ne maxima qui- dem contentione urgeri potuit, manifesto indicio, remotiora membranae loca iamdum prorsus conferbuisse, cum, quae propiora bursae sunt, nonnisi leviter adhuc cohaerere inceperint, illa igitur prius perfici, his seriorem a natura impendi operam. Praeterea non tam certum his metamorphosibus et statutum vitae tempus est, ut eidem in omnibus hominibus aetati singulae respondeant, sed velocior in aliis et quasi praepropera evolutio accidit, in aliis cunctatur et retardata haeret, ut, quae tenerioris aetatis est forma, serius adhuc vigeat; nonnunquam inchoato relicto altero gradu ad alte- rum transgreditur. Ita, quas saepe in pueris unum mensem natis clausas bursas, eas in *) Vid. Tab. II. fig. 10. **) Tab. III. fig. 2. Tab. IV. fig. i. ***) Tab. I. b. fig. 5. 6. 16 quadrimestribus et septimestribus adhuc patentes inveni; ita exhaustae quidem textu cel- luloso , sed nondum prorsus coalitae aliae occurrunt; saepe in adulta aetate puerilem /inium laxitatem habent, quam in vetula septuaginta annorum bursas malleolares, caete- roquin bene constitutas, tantam vidi retinuisse, ut infusum aerem largo hiatu in viciniam transmitterent. §. 18. Ut autem polaris illa utriusque laminae seiunctio perficiatur, non sufficit, abiecta cellulari copula mechanice eas dirimi, sed vitali quoque et dynamico dissensu altera alteri obstet necesse est. Quem in finem, quae communis et eiusdem naturae primitus laminae sunt, iis nunc diversa indoles tribuitur. Atque altera quidem exterior, systemati cutaneo seroso quippe proxima, serosae membranae characterem retinet, altera interior, quae fasciae latae supersternitur, synovialem formam atque vim induit. Neque obscura posterior haec mutatio est, neque unius modi. Nam simulae cellulosa materia minui incipit, bursae fundus in colliculos et papillas se explicat, quae, nisi ipsae glan- dulae sunt, glandularem tamen habitum facile prae se ferunt. His accedunt deinde alia in aliis plasmata, aut plane novo, ut videtur, artificio edita, aut telae cellulosae residua quaedam fragmenta. Quorsum pertinent plicae et fila vel simplicia, vel ramosa, quae ducendis vasis inserviunt, glomeres acinique vasculosi vel acervatim in sinus depositi, vel a petiolis libere penduli, processus in nodulos et bulbos rubros exeuntes, fimbriae ad- iposae , variique villorum ordines. Quam suppellectilem qui nosse cupiunt, imaginibus Tabulae tertiae et alibi obviis utantur; fusius de ea disserendi infra erit locus. Praeterea patet, bursis his ita instructis maximam cum capsulis articularibus intercedere affinitatem, quippe utrobique inquilinorum par fere ratio est, idemque glomerum, fimbriarum et adipis proventus; unde haud coacte sequitur, naturam, cum synovialibus bursas dona- verit organis, easdem ad synoviae quoque secretionem aliquam voluisse impendi. Caeterum monendum est, evolutionem non tam aequali passu per omne bursa- rum systema progredi, ut ad parem singulae maturitatem eodem tempore perveniant. Prima quidem inter omnes plerumque patellaris conficitur; neque vero perpetua id lege fit. Nam saepe anconea illam et ambitu et concinnitate superat, quod in pueri septem menses nati utroque cubito vidi: in infante trium hebdomadum phalangeae bursae quin- que digitorum pedis dextri eleganter iam effictae aderant, patellari utraque vix adhuc conspicua. Femina triginta annorum praegrandem in dextro genu, exiguam valde et in- certi termini in sinistro tulit: in hominis quinquagenarii, sex pedes longi, sinistra patella bursae nihil omnino inventum est. Addo, aliis bursis magnam organorum synovialium copiam et varietatem inesse, aliis curtam magis et simplicem suppellectilem; nulla autem reperitur, quae papillari illo fundo plane careat, ut princeps et necessaria maxime haec secretionis officina esse videatur. §. 19. His de bursarum subcutanearum tertii ordinis origine expositis, nunc earum cum situm atque adhaesionem, tum forman ac speciem structuramque universe spectabimus. Non reperiri eas, nisi circa membrorum articulos, supra iam meminimus, et qui- dem iis in locis, ubi ossa statim cuti subsunt, et maxima inter movendum utriusque attritio aut cutanei tegumenti gravissima tensio locum habet. Quare affixae sunt et amplissimae et numerosissimae istis iuncturis, quae ginglimo angulari liberrime moventur, ut genu et 17 olecrano, et mediis digitorum phalangibus: partim in dorso carpi et tarsi resident, sed eae minores et teneriores, vel quia minori praesidio motus ibi indigent, vel quia in propinquo malleolares bursae sunt, quae iuvare et augere cutis obsequium in carpi et tarsi motibus angularibus posse videantur. Praeter malleolos sedi quoque bursis sunt eae antibrachii et cruris regiones , quae capitibus ulnae et radii, tibiae et fibulae respondent. Pleraeque medio ossi basi • sua innituntur, ut patellaris centro patellae, anconea mediae summitati olecrani etc. *). At vero non raro eaedem ad marginem ossium enatae ultra eum porriguntur **). Ita in feminae dextro genu patellarem unam deorsum, in masculino simul extrorsum motam, in femina utramque vix tertiae patellae parti infimae adhaerentem inveni; in puero, cui geminae erant in dextro genu, superior extra omnem patellae contactum haesit***). Pariter malleolares interdum a summo, quem alias occu- pare solent, malleoli loco distant. Maxime cubitalis bursae sedem in caprea variare di- dici , in qua modo ab antibrachii infimo margine per carpum summamque metacarpi partem continua fertur, modo eandem viam legit, sed in carpo bifariam divisa, modo omnis in metacarpo posita est****). Quod ambitum earum attinet, maioris pro aetate in pueris recens natis aut an- nuis, quam in adultis hominibus, esse videntur; cuius quidem diversitatis caussa fortasse maiori articulorum infantilium amplitudini atque volumini tribui debet. Neque multum eaedem in senectute videntur decrescere. Quod non ita intelligendum est, ac si nulla omnino senii in eas vis esset; nam vidimus aliquoties patellarem in vetulis septuagenariis ad cerasi magnitudinem redactam; in feminae tricenariae patella altera ampli admodum spatii bursa, in altera perquam exigua aderat. Virum quinquagenarium sinistra patellari bursa plane destitutum supra iam citavi. Sed quaeritur, utrum ista absentia aut exilitas a nativitate, an aetatis morbive vi acciderit? Contrahi enim eas et metamorphoseos re- gressu coalescere, aut per eiusdem tarditatem et inertiam in puerili modulo subsistere vero simile aeque est, ac certum, minores a natura ad insignem amplitudinem morbose diduci, aut novas adeo ibi, ubi in sano homine nullae sunt, efformari. Cuiusmodi ex- emplum in valgo pede mihi occurrit, cui bursa tarsiea, alias dimidium circiter pollicem longa, ad trium pollicum longitudinem duorumque fere latitudinem excreverat. B rodi e in columna vertebrali cyphosi affecta insolitam bursam inter processus spinosi apicem et cutem evolutam vidit. Omnium minimae a natura sunt cystides phalan- gis digitorum ultimae. Sexui sequiori maiores fere bursae videntur contigisse, quam vi- rili, quae saepe vel in senio adhuc mole superent masculinas iuniores. Forma maxime frequens ovalis est, et quidem, quae altero apice sursum, altero deorsum spectat; interdum obliqua, aut transversa +) iacet. Non raro orbicularis aut glo- bum aemula occurrit, rarius ad cylindri speciem accedit ++); in puero neonato bursa an- conea cylindrica visa est. Vesicae pleraeque simplices sunt, attamen fortuito evolutionis lusu fit, ut non- nunquam geminae, duplices, imo triplices existant; neque enim humanum cor- pus secui, in quo non ullibi bursa aliqua multiplex et composita occurrerit. Tenacis- simae omnium simplicitatis ulnaris, radialis, tibialis et peronea videntur. Caeterum oppo- sitis in utroque eiusdem artus latere non aequalis semper ratio est, sed duplici alterius *) Tab. I. b. fig. III. Tab. II. I. **) Tab. II. fig. V. VII. ***) Tab. II. fig. II. ****) Tab. VII. fig. I. II. III. *) Tab. II. fig. IV. Tab. II. fig.VII. 18 saepe simplex in altero respondet, aut si quae ultra modum posteriori huic additur, rudis plerumque est et vagis finibus, ut in efformanda ea elanguisse naturae vis videatur. Id ita in malleolis, inter bursam malleolarem externam et internam se habere non semel cognovi. Verum vel inter ipsos utriusque lateris artus hic virtutis plasticae sicuti consen- sus, ita et dissensio dominatur. In viri cubito tam dextro, quam sinistro bursae ge- mellae , eaeque forma, magnitudine et situ sibi pares erant; ibidem femininum cadaver in utraque patella binas quidem obtulit, sed ambitu vario, minima maiori accreta *). Contra in puero dimidium annum nato geminis patellaribus dextri genu nonnisi una e re- gione fuit**). Tricenaria, cuius duas bursas ad dextrum genu sitas Tab. IV. fig. I. de- pinximus, in sinistro nonnisi levia utriusque vestigia habuit. Gemellae quidem bursae excitato in vicinis duobus locis evolutionis nisu oriuntur, ita, ut altera legitimum locum occupet, accedens altera ad lineam vel verticalem vel ob- liquam isti aut subsit aut superimmineat: seorsim positae ambae tantum abest, ut ullibi cohaereant, ut breviore longioreque spatio inter se distent. Duplicium contra non eadem origo est. Aliae enim simplices sunt, et super- stite cellularis quondam telae aliquo pariete in duo spatia iniqui plerumque ambitus dis- cretae ; aliae primitus gemellae sunt, sed adeo sibi proximae, ut, qua parte membranae se contigerint, conferbuerint abierintque in sepimentum, quod inter ambo cava demissum et copulet utramque cystidem, et bifariam distinguat. Coitio vel verticalem lineam sequi- tur ***), vel transversim fit ****) ? et extus sulco vel leviore, vel profundiore notatur. Levioi* in iis est, quae, cum parietem ab inquilino parenchymate repetant, communem unamque haud interrupto progressu membranam externam habent: altius deprimitur in illis, in quibus duarum cystidum membranae ad formandum septum concurrunt; unde et hoc e duplici lamina constat, quae inducto per sulcum scalpello facile, et, quin alterutra laedatur, dissui potest. Falcis formam sepimentum habere solet, vel rotundo foramine, vel obliquo hiatu ita pertusum, ut caveae inter se pateant immissusque alterutri flatus utramque repleat+), aut solidum plane est atque impervium, quod praecipue earum est, quae e duabus coalitis effictae sunt; aut clausus quidem intergerinus paries est, sed medio loco perquam tenuior et pellucidus. Rarior trium bursarum confluxio est; attamen vidi triplicem in vetula medio patellae inferiori margini affixam, cuius duae minores intus septulis falciformibus per- viis cum maiore communicabant ++); idem ad mediam phalangem digiti masculini occurrit +++). §. 20. Nunc bursarum compagem consideraturi, accedimus I.) ad membranam externam, quam et diximus membranae subcuta- neae loculosae laminam exteriorem, fornicem cavi bursae, - quae dimi- diam fere bursae partem constituens panniculo adiposo statim subiacet. Eam adspectus docet seroso systemati accensendam esse, constareque nonnisi e simplici pagina, quae, licet passim, ubi crassior est, in cellulosa aliqua strata secedat, tamen in veras laminas dividi plane nequit. Tenerrima et pellucida ea est, quo origini propior; densitas tex- turae cum aetate augetur, ut in puella septem menses nata iam multo solidiorem depre- *) Tab. II. fig. V. **) Tab. II. fig. II. ***) Tab. II. fig. VI. Tab. V. I. ****) Tab. II. fig. IV. *) Tab. III. fig. IX. X. **) Tab. II. fig. III. ***) Tab. V. fig. I. 19 henderim, quam in puero quadrimestri; in senio contractior, firmiorque, fere coriacea, opaca et flavescens, etiam per morbum. Numerosissimis vasorum sanguiferorum ramis tam integris, quam in capillares rivos resolutis et ipsa pingitur, et alios partim ad in- ternam bursae suppellectilem et fundi membranam subditaque ei loca transmittit, par- tim inde allabentes suscipit*). II.) Incisa cruciatim exteriore hac membrana aperitur cavitas, interioris membranae cum ista concretae circuitu clausa. Est haec membranae subcutaneae interna lamina, qua altera dimidia bursae pars seu eius fundus conficitur, fasciae latae super- strata. Membranam fundi, quippe fornicis membranae oppositam, commode eam nominaveris. Utraeque, ut supra iam dixi, sua se natura distinguunt; illa serosa est, haec in mucosam, sive synovialem conversa. Nam sicuti illa densa, tenax et inte- riore facie laevis est, ita haec, praeterquam quod mollior, succulenta fere et pulposa est, superficie nitidis colliculis, qui serosae omnino nulli sunt, notata cernitur **). Praeter hos multiplicem alium apparatum bursae intus sortitae sunt, estque suus cuique campo et peculiaris. Alius enim ad serosam provinciam, alius ad synovialem per- tinet , adeo, ut dignosci utriusque fines hac diversitate possessionis possint. Differunt autem hi apparatus et forma et officio. Atque quidem, qui e serosa membrana prove- niunt, ad colligenda et perducenda vasa sanguifera instituti sunt, qui ex altera, organis secretoriis suscipiendis inserviunt et synoviae excretionem iuvant. Nempe ea est mem- branarum ad haec instrumenta ratio, ut, quemadmodum abdominis viscera extra perito- neum sita recte dicuntur, pariter nec ista in texto membranarum ipso, sed extra has aut in earundem duplicaturis haereant, aut quodammodo iis ceu vaginis velentur invol- vanturque. §. 21. Sunt autem ipsi apparatus, et quidem vasorum caussa, fere hi: Fasciolae, mox breviores et fere teretes, mox planae et latiores, in aliis plures ut decem ad sedecim numeraverim, in aliis aeque spatiosis aut amplioribus pauciores, tantummodo duae ***), in ipso foetu et infantibus haud diu natis iam conspicuae: ple- rumque simplices et rectae, rarius flexae in ramos elongantur, passim retis forma coeun- tes****). Vere vaginae sunt, partim a serosa, partim a synoviali membrana profectae, nempe serosa ab ostio extus patente in bursae cavitatem vaginae in modum demittitur, et angulum, quo cum synoviali confluit, transgressa, ad hanc properat, quae ei vaginulae itidem ostio apertae aliquid obviam mittit et applicat, ut inde continua quaedam via ster- natur, ab externa serosae membranae superficie ad aversam synovialis faciem, aut, si vis, ab hac ad illam porrecta. Hoc quidem meatu maxime vasorum communio sustinetur, et apparatui retro fundum bursae sito ad secretionem sanguis vel affertur, vel residuus de- trahitur; quippe extus longinquius allati rami, vel dispersi in externa membranarum facie capillares surculi vaginalem duplicaturam subeunt, perque eam in maiores redacti fasci- culos ad oppositum ostium migrant, quo superato iterum in surculos resolvuntur. Alias *) Patent hae vasorum divitiae praeprimis in bursa anconea pueri neonati Tab. I. b. VI. et in fundo fig. I. et VI. Tab. III. passimque alibi. **) Maxime obvium hoc est Tab. III. fig. VI et X. **♦) Tab. III. fig. I. II. a. a. b. c. VI. VIII. IX. X. Tab. VI. fig. II. a. a. ****) Tab. III. fig. IV. e. d. XII. c. c. 20 fasciolas simplices deprehendimus, minimeque in vaginas complicatas; quare, qui cum his ambulant, sanguiferi canales non circumdantur ullis sinubus, sed nudi ipsis accum- bunt. Plura tandem vasa comitatu plane carent, ut fortuito decursu, per externos ve- sicae parietes quaquaversum ferantur. Qui quidem vasculares apparatus, maxime ubi cerae artificio eos repleveris, immensa ubertate apparent; attamen maiores vel suo nonj nisi sanguine in opportunis cadaveribus turgidi per membranam copiosi satis pellucent, alii vel in rectos, vel serpentinos fasciculos ita collecti, ut una arteria unam venam so- ciam , aut duae venae mediam arteriam habeant, alii surculos in penicilli speciem seu radiatim dimittant, alii retis formam, praecipue in fundo, aemulentur. Capillarium ca- nalium et semicanalium rivos analogia divinat, non assequitur oculus. Praeter haec, etsi non in omnibus, tamen in multis praesto sunt filamenta qaedam, sive funiculi pensiles, qui ab antea descriptis fasciis eo discrepant, quod lon- giores et teretes magis sunt et liberi per cavum tenso, vel laxiore arcu fluctuant, pleri- que nonnisi duobus in locis cum ipsa bursarum membrana commissi: raro eis inter eun- dum tenerae fibrae plures a fundi membrana traduces sub angulis acutis inseruntur, quae attractis ipsis funiculis demum conspicuae fiunt. Qua surgunt desinuntque, latiores pla- nioresque, quin nonnulli interspersis fibris tendineis membranacei sunt, media parte tere- tiorem tendinem plerumque referunt. Vaginae in modum cum pervii sint, hunc usum habent, ut pari, quo fasciolae, rivorum sanguineorum amplexu et superficiei vasa susti- nentis amplitudinem augeant et horum distributionem adiuvent. Alii a serosae membra- nae fornice exorsi, absoluta longiori breviorive via in ^adem finiuntur*); alii inde statim ad synovialis membranae fundum properant, retro quam allata vascula illis organis glan- dulas simulantibus **) se insinuant, adiposam telam , fasciam latam, tendinemque exten- sorum perreptant, quin patellae foramina nutritia subeunt. Similes prorsus funiculos in bursis mucosis tendinum per medium cavum expansos pridem iam animadverterunt et ab ipsis tendinibus derivarunt, inter quos Janckeus est, qui non inepte eos filis comparat, quibus trabeculae cordis carneae et inter se et cum ventriculorum cordis parietibus nexae sunt***). Fortuitam iis vim tribuit Kosenmulle- rus monetque haec: ,,quamvis saepe eiusmodi fila reperta sunt, non sunt tamen neces- saria, quippe quae in multis bursis plane desint, neque unquam stabilem speciem for- mamque servent. Creduntur ista ad tendinem bursae alligandum vasaque a tendine in bursam perducenda instituta esse. Cui commoditati utut inserviant, tamen id casu fit, cum, quam parum necessariae hae partes sint, earum et inconstantia et absentia arguat ****). " Neque vero ex allatis sequi mihi videtur, istos funiculos necessarios non esse; nam alia necessitas formae est, alia muneris. Iam etsi dederim, posse bursas carere funium mechanismo et typo illo, minime tamen eorundem functione. Etenim id ipsa natura declarat, quae, ubi funiculos omisit, in pensanda iactura et suggerendis vicariis machinis maximopere laborat. Quare eas bursas, quibus desunt haec fila, videmus vel eo numerosioribus et amplioribus fasciolis abundare, vel spatii capacitatem repetitis membranae implicationibus augeri, aut fimbriis clavatisque processibus cumulari. Quod *) Tab. III. fig.VI. b. Tab.IV. fig. VIII. **) Tab. III. fig. VIII. d. ***) Progr. de capsis tend. articul. Lips. lySS. ****) Alexandr. Monroi Icones et descript. burs. mucos. Lips. 1799 21 autem ad muneris, quo funiculi isti funguntur, rationem attinet, hanc supra in eo posui, ut vasis sanguiferis diverticulo et commeatui sint; neque habeo, quod aliter statuam, si- quidem persequi non solum oculis ipsos traduces ramos, sed et extricare cultro e vaginis licet. Bursas nostras funium vi tendinibus alligari, etsi ex indole tendineae simili colligi posse videatur, tamen non probabilis sententia est. Nam nec eos, qui fundo inserun- tur, cum propinqua aliqua aponevrosi commissos unquam vidi, nec desunt, qui ad solam membranam serosam ab omni tendinum vicinitate prorsus remotam pertineant, eiusque linibus haud egrediantur*). Igitur quicquid tendinei habent, non aliunde repetunt, sed sua vi gignunt. Fortasse naturam addita tendineae texturae tenacitate id spectasse, ut vasorum a validis motibus distensiones et rupturae prohibeantur, vero est simillimum. Tandem plicae commemorandae sunt, quae ex prominente in bursae cavum dupliciter membrana denuo in unam compinguntur sic, ut, quae fornicem spectat, facies plerumque serosae, quae fundum, mucosae indolis sit; interdum tota plica a mucosa membrana derivatur, ut utraque facies parem habitum prae se ferat. Formae modus varius est: occurrunt semilunares vel arctiores vel in cavi spatium adeo protractae**), ut valvulae more in duos fere id loculos dividant***), vel e duobus cornubus sibi oppositis apicum contactu effictae: in aliis circulares cavi orbem ambiunt, vel integro margine, vel crenato et lacero +), vel libero, vel passim fasciolis fundi membranae affixo ++). Eas non dubitandum est ideo adesse, ut et maior suscipiendis vasis campus pateat, et secre- tionis opportunitas augeatur. Kochius +++), cum inter eas praecipuam unguinis copiam deprehenderet, ibi opinatus est humori in bursis secreto moram longiorem concedi. Caeterum etsi vasa sanguifera minime quidem otiosa et absque omni secretione bursae membranas praterlabi putanda sint, tamen, si quid in itinere moliuntur, non est, nisi simplex quaedam vulgaris seri perspiratio. §. 22. Praecipua indigenae secretionis officina in altera, quam synovialem, sive mucosam fundi membranam dixi- mus, parte posita est, ibidemque multiplices organi secernentis modi prostant. Raro omnes eos eadem bursa simul amplectitur, et extra patellarem Tab. III. fig. VI. proposi- tam congregatos singulos nullibi vidi. Sunt quidem aliae, quae plures habent, in aliis contra summa eorum simplicitas, tantaque adeo inopia est, ut in unam contractae reliquae omnes formae videantur. Et est utique unus inter omnes maxime constans apparatus, quo, utut vel desint reliqui, vel adsint simul, nulla omnino bursa caret. Iste enim commu- nem principemque fontem constituit, unde caeteri deriventur, et sicuti horum efficaciam in se continet, maximeque necessarius est, ita hi subsidiariam tantummodo opem ferunt et accessoriae quasi istius appendices supersunt. Explorandum igitur nunc est, quo se modo iste apparatus in adultis habeat et quam variis ludat typis? Si fundum bursae lustramus, tota facies aequalis, leviter colliculosa offer- tur: singuli colliculi retibus vasorum picti, in obesis a subdito adipe tumidiores et di- stinctius expressi, humiliores in macilentis hominibus sunt. Neque vero nudi iacent, *) Tab. III. fig. VI. b. **) Tab. V. fig. IV. ***) Tab. III. fig. III. b. b. Tab. VI. fig. IV. *) Tab. V. fig. VI. VII. **) Tab. IV. fig. VII. Tab. V. fig. VIII. Diss. de bursis tend. mucos. Lips. 1789. 22 sed per superinductam fundi membranam pellucent. Haec itaque, ubi propius rem in- tuiturus es, tolli debet, sed cavendum est, ne praepostere eam detrahendo papillarum compagem diruas veroque aspectu plane priveris. Quare consultius est, membranam, cum valide, in primis versus marginem, adhaereat, inflato per vulnus aere, vel super- fusa fervente aqua prius paululum elevare, quam scalpello statim aggredi. Soluta ipsa tenuis admodum atque tenera apparet, specieque mucosa fere orba, ut pateat, quem an- tea prae se tulerat, spongiosum turgorem non ipsius fuisse, sed a subdito parenchymate mutuatum ei accessisse. Nempe supra iam declaravimus, laminam membranae loculosae tela cellulari plus minus adipe perfusa fasciae latae adiungi, idemque et fieri circa eam huius laminae partem, quae bursarum fundum efficit. At vero non suam posteriore hoc loco tela cellulosa naturam penitus retinet, sed quo maior vitae vigor et secernendi facul- tas ei concilietur, aliquam et materiae et formae mutationem subit ac colliculari illo ha- bitu induitur. Quam metamorphosin qui negant, eos diligentior contemplatio facile, ut spero, refutabit. Etenim tumuli, quod maxime in dissectis ad perpendiculum patet, maioris utique concinnitatis aliquid et alienae a pinguedinis lentore et viscosa mollitie indolis habent, qua, medii quasi ingenii, tantum ab adipe distant, quantum glandulari typo accedunt. Neque fictitiam hanc diversitatem esse, satis persuademur, si adipem extra bursae fines proxime circumpositum cum colliculari illa substantia comparamus, aut si in bursas offendimus, veluti in cadavere vaccae iunioris *), quarum altera fundi pars rudi pinguedine suffusa ab altera, quae iuxta iacet, colliculosa structura distinguitur. Pariter quae interdum glebae adipis genuini a collicularis campi superficie porrectae vel eius compagi intermixtae occurrunt**), utriusque discrimen luculenter testantur. Attamen non eius equidem pertinaciae sum, qui prorsus deleta omnis pinguedinis vestigia esse con- tendam ; nam repetitis disquisitionibus didici, partim adipem maxime per colliculi centrum mutatum esse, partim, varias huius metamorphoseos gradationes occurrere, ut longius aliae ab archetypo, aliae propiores distent et perfectiorum glomerum gregibus passim minus maturi aut vere adhuc adiposi inhaereant; quod praecipue circa fundi marginem, aut in remotioribus a membranae mucosae contactu plagis, quae saepe totae prorsus adiposae adhuc sunt, solet fieri: maxime contra insignis mutatio cernitur in medio fundo, eodem ipso loco, quem alias papillarem substantiam occupare videbimus. Atque haec prima secernentis apparatus forma per omne, quam late patet, bursarum systema dominatur; et licet simplicis artificii, tantae tamen efficaciae est, ut vel solus elaborando procreandoque synoviali humori sufficiat. Quod plura exempla Tab. III. fig. I. II. VI. IX. allata demonstrant, quae praeter colliculosum illud fundi mem- branae subditum secernentis organi plane nihil nactae sunt. Aliae bursae luxuriosius ditatae pluribus variisque instrumentis abundant, quae a colliculari texto originem ita trahunt, ut vel cultiores istius modi sint, vel processus ampliore evolutione prolongati. Verum nec stabili ubique hospitio hi apparatus fruuntur, nec certi loci quibusdam bursis assignati sunt; nam tantum abest, ut in solis maioribus aut motui maxime obnoxiis, quae istas opes prae aliis sibi vindicare posse videantur, eos deprehenderim , ut inanes hae iisdem saepenumero extent. Frequentiores quidem, quam aliis, et magis excultae magnis illis bursis, ut patellari, contigerunt, attamen nec minimae iis plane destituuntur. *) Tab. VI. fig. II. **) Tab. IV. fig. X. Tab. VI. fig. II. b. b. 23 §. 23. Sciamus itaque, haud raro medio utplurimum colliculari campo, passim vero et alibi loca inserta esse, magis quasi evoluta, larga vasorum congerie et sanguineo rubore a reliquis distincta, quae, vel plura, vel pauciora, varii circuitus, maxime ova- lis, in maioribus bursis latius diffusa, exilia pallideque rubeola in minoribus, e papil- larum gregibus mox laxioribus, mox stipatis acervulis conflata sunt. Unde papilla- rem hanc partem vocare placet*). Papillae modo aciniformes, modo conicae, globosae, vel planae fungiformes, grandiores exilibus interspersae, sub pellucida fundi membrana haerent, plus minusve erectae, aliae humili valde collo insidentes, aliae a quodam quasi petiolo aut plica perbrevi pensiles. Rubedo, in iunioribus maior, pallida fere in senibus, versus apicem papillarum intensa, saturata, maxime continua et aequalis, versus radicem levior est, ut vasorum rubrorum tractus distingui in eis possint. Maiorem aliquam papil- lam ubi ad perpendiculum mediam discindimus, intus parenchyma spongiosae laxitatis, semifluidum ferme, muco e flavo rubro vel rutilo imbutum cernitur, spissiore in papillae centro, tenuiore versus ambitum. Id utrum tela cellulosa sit, an capil- larium vasculorum glomus, quem humor, quin canalibus inclusus sit, liberis ubique rivis inundet, ambiguum est: equidem certe existimaverim posterius, quia communis haec finium vasculosorum ratio est et ad intelligendam secretionem et excretionem commodior. Porro in discissa sic papilla , aqua eluta , gracillimi tomenti quic- quam, sive nodulum, sive acinum nomines, remanet, solventi aquae vi diutius resi- stens; neque obscurum est, ex acini ambitu passim tomentosas fibrillas ad internam membranae ambientis faciem migrare eique adhaerere: in externa ostii patuli plane nihil est conspicuum. Satis itaque elucet, papillarem hanc substantiam continuam collicu- laris partem esse, seu divulsum quasi quoddam huius fragmentum, traduce colliculi membrana investitum et vasis per petiolum, quem dixi, vel collum porrectis cum natali sede connexum. At vero aeque apertum est, structura alteram ab altera quodammodo discrepare. Praeter enim illum ruborem maioremque sanguinis confluxum, papillari campo mole-culae affabre magis factae, procerae staturae, et dimissa altius inter singulas fundi membrana magis discretae numerosioresque contigerunt; collicularis contra in tu- mulos planiores, obtusos magis et sulcis perquam leviter seiunctos attollitur: interna tex- tura huic rudior data est, satis compacta, ut fibrati fere nihil cultri apice extricari possit, passim tantummodo, ubi primitivi adipis plus adhuc retinuit, in glebulas didu- cenda ; illi mollior, succulenta, filamentosum opus magis organicum et in acinos redactum. Videntur igitur rubra illa papillosa loca collicularis substantiae limatioris et per- fectioris quasi centra esse, eo consilio a natura instituta, ut congesta et cumulata ibi vitae et humoris vi auctaque ipsius organi commoditate secretionis vigor intendatur. Certe id inde colligere licet, quod haec metamorphosis praecipue in iis bursis eminet, quae ob spatii amplitudinem motusque gravitatem maxima humoris lubricantis copia indigent, aut quarum efficacia, cum crebro praeterea motu stimuletur, in evolvendo omni apparatu uberiorem se effert. Papillarum harum greges alii liberi iacent, alii, praesertim, qui medio bursae fundo insident, singularibus arcuum tendineorum**) limitibus circumvallantur. Hi *) Vid. Tab. III. fig. VII. c. VIII. c. c. **) Tab. III. fig. VII. b. VIII b. b. 24 vel subsequentes plures ovatas series integris circuitibus absolvunt, vel contra obviis obli- quis striis interpellantur, vel in alterutro apice se decussant; albido, quem opalescentem dicimus, colore ita nitent, ut a membrana, cuius aversae faciei adtexti sunt, perque quam pellucent, facile distinguantur. Utrum veri tendines sint, an ad tendineam natu- ram modo inclinent, equidem non diiudicaverim; id certum videtur, eos, cum maiori sua elastica vi et firmitate motuum impetui et facilius cedant et fortius renitantur, par- tim membranae ipsius integritati inservire, partim papillarum apparatui praesidio esse, quippe cui limites ponant, quibus communis tensio frangatur et a centro papilloso arceatur. §. 24. Vidimus itaque primam proximamque telae adiposae sobolem esse collicularem substantiam bursis subcutaneis tam stabili ac necessaria lege concessam, ut, quae ea careat, nulla bursa extet, nullaque fundi pars, quae non perfusa eadem omnis sit. Hanc, ubi ad alterum evolutionis gradum evehitur, verti in papillarem, seu acinosam, minus quidem constantem atque communem, sed in aliquibus modo bursis et fundi locis obviam, saepeque vallo tendineo cinctam. Ut autem constet, quae organis officii cogna- tione iunctis structurae vel consensio intercedat, vel diversitas, non alienum erit addere, quo se utraque substantia modo in articulorum capsulis et in bursis mucosis tendinum habeat. Atque arcuum quidem illorum ius solis subcutaneis proprium videtur, et si quid unquam tendinei tendinum bursis accedit, non indigenum plasma est, sed extus allabi- tur et arcuatae formae artificio vacat. Collicularis campus in articulis a subcutaneo et amplitudine et sede et specie differt. Scilicet hic per omnem fundi ambitum late expan- ditur, continuam membranam referens, ille ad marginem ossium sinubus plerumque in- haeret, et certis tantummodo quibusdam locis, intacta reliqua superficie adeps colligitur ita, ut in aliis articulis nonnisi unus eiusmodi glomus tumulosus, in aliis plures a se in- vicem discreti, cavitati immineant. Quare et Monrous glomeres adiposos eos dixit, quibus antea Haversius glandularum articularium seu synovialium nomen dederat. Cur neutrum nomen ad significandum subcutaneum illum apparatum transtulerim, caussa fuit, quia utrumque ex errore datum est, cum isti glomeres nec verae et completae glan- dulae sint, nec toti sincero et immutato adipe absolvantur; malui itaque denominationes ab externa forma mutuare. - Alia in mucosis tendinum vesicis ratio est. His collicu- laris substantia, etsi ab anatomicis nondum animadversa, pari, qua subcutaneis, forma contigit, sed, quia in plerisque parcus adeps subest, tumuli obscurius expressi translu- cent, vix eminent, vel adeo disiecti et rari iacent, ut ad dignoscendos eos et acri visu et congrua luce opus sit. Quaecunque contra tendinum bursae largiore tela adiposa cir- cumdantur aut vicinis alligantur partibus, in iis luculenta satis colliculosa structura est, veluti id vidi in bursa glutaei magni et musculi cruralis. Neque frustra eiusdem vesti- gia in bursis vaginalibus quaesiveris. §. 25. . Sed revertimur nunc ad aliam, quae bursis subcutaneis propria est, suppellectilem, processuum clavatorum sive acinosorum nomine insigniendam. Sunt hi nil aliud, quam papillae ultra campi sui planitiem magis elongatae. Hae enim, dum ala- crioris vegetationis nisu passim altius excrescunt et protruduntur, membranam mucosam secum trahunt, atque in cylindricam vaginam proripiunt, ut quasi petioli in oblongas 25 clavas vel nodos rubrocaeruleos finiti efflorescere videantur. Per vaginalem petiolum fasciculi vasculosi e colliculis simul elongati ad apicem clavatum surgunt, quem acinus ille tomentosus succo rubeolo perfusus et circumdatus replet. Eum describere non opus est, cum similis omnino fabrica ei sit, quam supra in papillis vidimus, sed luculentior multo, cum partium singularum imagines in istis processibus mole maioribus facilius certiusque perspiciantur. Clavas, si leniter digitis comprimis, lubrico liquore madescunt, licet ostia excretoria vel armato oculo nuspiam extus pateant. Ut plenius formae horum processuum varietas cognoscatur, conferantur Tabulae tertiae icones VII et IIL In his prostant alii processus, seorsim positi, breves quam maxime et humiles, a petiolo tenerrimo, filiformi pendentes, nodo simplici clavato vix ultra superficiem erecto, saepe plica membranacea circumvallati. Alii itidem unam modo et simplicem clavam habent, sed longo admodum petiolo insidentem» Alii contra in fasciculos colliguntur, ita quidem, ut plures processus, a duobus ad quinque vel octo, petiolos suos communi vagina membranacea vel tereti, vel fere plana inclusos porrigant, clavaeformes vero fines, mox breviorem, mox longiorem viam emensi, seiunctos liberosque exserant. Sunt porro, quales monstrat icon III, qui nec e colliculari, nec e papillari campo ipso, sed e membranaceis plicis, quarum supra meminimus, et quidem saepe e facie earum serosa, basi latiore triquetra prodeunt, et gracili petiolo clavato vel simplici, vel bifurcato, per bursae cavum sinuantur. Discrepant ab his glomi racemati*): nimirum papillae non clavatae, sed glo- bosae apparent et in rotundos acervos congestae quasi in racemos a colliculari fundo se extollunt, communi, perbrevi quidem sed ampla basi adhaerentes, rubore sanguineo ob- fusos. Videntur hi processus inferioris metamorphoseos esse et adipis globulis forma et natura multum adhuc affines. Hinc si basin recta dissecamus, petiolos in ea, non ut in antea dictis, segregatos, sed in una fere mole adiposa adhuc confusos, neque in ipsis papillarum globis dissectis, nisi obscura telae illius tomentosae initia deprehendimus. Praeterea semel tantum, idque in vaccae iunioris bursa genuali vidi moleculas adiposas**), in angulo inter fundum et fornicem sitas, nodis partim globosis, partim clavatis obsessas, sed iis adeo humilibus, ut petiolorum fere nihil adesset, et quasi ger- mina non ita pridem emissa viderentur. Patet, hos, quos recensuimus, processus cum fimbriis, quas Monrous in bur- sis mucosis tendinum aut in articulorum adipe synoviali descripsit, multum similitudinis habere: neque vero parem prorsus formae rationem esse, qui Monroi et nostras icones comparaverint, intelligent. Fimbriae enim minutiores et teneriores multo sunt, ut nudo oculo vix satis discerni possint et villos fere mentiantur; eaedem clavatis finibus carent, et conos toti referunt, aut etiam in tenues apices a latiore basi exeunt; illae denso agmine iunctae stant, plures contra processus seorsim positi occurrunt. Addo tandem, quae quidem inconstantes admodum sunt, cryptas mucosas, fundi collicularis campo passim insculptas, quae ab ostio vel tereti, vel rima quadam in cavum bursae patente in ampliorem lacunam ***) pergunt, caeco fine clausam. Saepissime omni *) Tab. VI. fig. IV. et Tab. IV. fig. X. **) Tab. IV. fig. II. b. b. b. ***) Tab. IIL fig. VIII. 26 alio apparatu vacuae viscido humore replentur; nonnunquam papillae in imo recessu latent, quas spissior synovia circumfluit, aut funiculi vasculosi easdem adeunt. Cum capacitas lacunae ostii hiatum superet, utique hae cryptae retinendo secreto liquori inservire videntur, ut vitali parietum contractione, quando opus est, eum excernant. §. 26. Humor, quem subcutaneae bursae continent, duplicis speciei est, interdum ex utraque mixtus. Etenim, vel serosus, decolor fere aut ex albo perparum flavescens pellu- cet cum pauca visciditate, vel, plenior albumine, glutinosior e flavo rubet*), aut badii fere coloris est: ille serosa, hic mucosa, synoviali membrana edi videtur. Si qui plane rutilus aut lividus occurrit , id trans sudationi sanguinis vel per morbum, vel post mortem factae tribuendum est. Serum obscure rubro pigmento tinctum et turbidum ex hydropica bursa patellari vivi hominis emisi. Serosus tenuis in bursis minoribus invenitur, et in iis, quae, praeter simplicem collicularem, apparatus reliqui nihil habent; quo tenuior fereque aquosus est, eo magis ad morbosam indolem vergere videtur. Quod quidem etsi in hydrope ita se habeat, saepe tamen illum in oedemate laborantibus naturae albuminosae minime expertem vidi. Viscidus contra, glutinosus, in fila ductilis est in infantibus, quorum corpora caeteroquin albumine abundant, et in bur- sis , quae multo motu agitantur, v. c. patellaribus, aut quae plicarum recessibus et cryp- tis moram liquori concedunt. Quo spatiosiorem papillarem campum, aut processuum cla- vatorum maiorem copiam, quoque intensius eos rubere, et turgere magis vasa sanguifera vidi, eo et plus liquoris, et spissior hic aderat, ut vitam phlogosi auctam fere suspicarer. Alias enim tam modica istius secretio esse videtur, ut vel maiorum plerarumque parietes nonnisi leviter madidi niteant; certe non ea lex valet, ut amplitudinem bursae liquoris copia semper aequet. In senibus parietes vix quicquam madent. Qui e flavo rubeat, nullum deprehendes, nisi in bursis papillarum et processuum largo proventu insignibus. Raro liquor cogitur et praecipitem albuminosam gelatinosamque partem dat, qua densum suc- cidumque stratum effingatur; tali, quod cultro separari poterat, veluti vernice obductam membranam synovialem fere omnem inveni in bursa patellari feminae. Rarius rubicun- dae gelatinae coagula molliora libera in vesicae spatio iacent. Chemicam analysin, qua de interna huius unguinis natura constaret, negligere coactus sum, cum non tantam genuini eius copiam colligere liceret, quanta ad instituenda sine fraude experimenta opus fuisset. Neque vero id multum refert; apertum enim est, istum liquorem cum synovia articulorum bursarumque ad tendines pertinentium maxime consentire, ideoque, quod de huius natura chemici assequuti sint, congrue ad nostrum posse transferri. Principem autem synoviae partem, etsi a brutis animalibus eam sum- serint, tamen albuminosam omnes asserunt, et quidem, ut Margueron vult, composi- tam e vulgari albumine et peculiari aliquo ad glutinis vegetabilis naturam redacto (albu- mine modifice), salibus et aqua mixtam. Caeterum, albumen ei inesse, nisi haec analo- gia, lubrica subcutanei illius unguinis viscositas iam satis doceret, sponteque patet, a diversa, quae pro aetate, locorum motu, organique biochemico vigore dominatur, istius principii temperie atque cum caeteris commixtione, diversitatem liquoris antea dictam praecipue derivandam esse. *) Is idem liquor est, quo spissiore melicerides conficiuntur. Igitur et harum sedem bursas subcutaneas esse, quis non videt ? 27 §• 27. Nunc quaestio est, qua vi quoque modo ille humor paretur et in bursarum cava excernatur? De synoviae articulorum origine iam multum physiologi disputarunt, arbi- tratique alii, duce H aversio, sunt, adipis glomeribus glandulas inesse, quae liquoris secretioni famulentur, eumque per fimbrias ductuum excretoriorum munere fungentes effundi. Alii, cum M o n r o o, etsi glandulosam fabricam, quippe nullibi obviam, per- negent, tamen synoviam ex adipe hauriri, et ex occultis fimbriarum canaliculis oculorum aciem fugientibus destillare statuunt. Non desunt contra, qui Bichatum sequuti, om- nem hanc excretionem per patula arteriarum ostia peragi, istosque glomeres atque fim- brias nihil contendant esse, nisi textum cellulosoadiposum vasis sanguiferis circumposi- tum ; praecipue autem secretioni praeesse fimbrias videri, quippe quae vasis maxime affluant, addit Beclard*). Ko chius iudicavit, cum diversae indolis organa sint, non posse non diversos quoque humores secerni, qui accedente demum motu ad unum mis- ceantur ; ita ab arteriarum osculis aquam, a glomeribus adiposis oleum, a fimbriis et filamentis mucosis muci et gelatinae principia suggeri. Nos quidem, sicuti duplicem laticis secreti speciem antea distinximus, ita dupli- cem quoque secretionis modum atque fontem statuimus. Alteram vaporosam esse et seri e capillari partim serosae membranae, partim colliculorum parenchymate perspiratione peragi, non temere concluditur. Nam cum per membranarum serosarum universitatem institutum ita sit, ut, quicquid secernunt, vaporis forma transmittant, talem quoque transsudationem nec a bursis abesse, ex serosa earum natura necessario sequitur. Atque hic roscidus ille mador est, quo adspersos post mor- tem nullius non bursae internos parietes in cadaveribus reperimus. Caeterum haec eflu- via continuo fonte manare, vix dubitandum est. Altera contra, quae veri liquoris destillatio est, temporaria videtur esse et per intervalla fieri, quippe quae non provocetur nisi urgente motus strenuioris stimulo, otie- tur fere inter quietem aut modicam artuum exercitationem. Quare bursae in cadaveri- bus praeter serosum superficiei istud pigmentum effusae synoviae flavo rubrae aut omnino nihil, aut eius tam paium praebent, ut rarissime vel in maximis una alterave guttula cogi possit. Neque id mirum, cum quae anatomico scalpello tradi solent, pleraque funera hominum sint, qui diutius per morbum aliquem membrorum usu abstinuerant. At vero nec minus inanes bursas in iis deprehendi, qui inter violentos motus subito pe- rierant, atque in feris venatu maxime agitatis. Hic autem idem liquor cum peculiaris naturae sit, et a communi sero differat, seu ipsum potius serum sit certo modo mutatum, non potest fieri, ut simplici exhala- tione , quae non est nisi crudi humoris emissio, edatur, sed, ut existat, vera secretione et proprio organo opus est, quod congruae structurae et vitae efficacia novam ipsi indo- lem tribuat. Atque in bursis quidem idoneas ad id officinas grandiores colliculos, papil- las , acinos atque processus clavatos censemus. Cui enim alii consilio institutam sic sup- pellectilem natura destinaverit, intelligi plane nequit. Aut num cum Bichato et Be- clardo eam putemus sustinendis fulciendisque vasis sanguiferis prodesse? Verum, id ubi contendimus, prodigam temere naturam accusamus; nam isti ministerio facile vulga- ris telae cellulosae simplicitas suffecisset, nec nobilioris illius fabricae ambagibus fuisset opus. Neque probabilior Monroi opinio est, hunc omnem apparatum adipem esse, e cuius penu liquor secernatur; nam inde haustus hic oleosus omnino foret, qui non est, *) B^clard Addit, a I'anatomie g^n^rale de B i c h a t. Paris 1821. 28 neque in iis bursis existeret, quae adipe plane carent; praeterea ipsam substantiam ab adipe alienam non difficile est cognoscere. Aut num Haversii hypothesin de glandu- losa natura revocemus? incongrua utique ea est, si glandulas perfectas et tales intelligi- mus, quae praeter vasculosos acinos singulares ductus excretorios habent. Etenim hos, quos visus sibi est vidisse Anglus, sobria anatome dudum refutavit. Sin autem accensere glandulis simplices conglomerationes vasorum capillarium licet, apparatus glanduloso affi- nis bursis abiudicandus non est. Vagum praeterea omnino glandulae nomen est, et varia glandulae per succedentes gradus efformatio, ut, si v. c. ab hepatis absolutissima structura per reliqua organa secernentia descendimus, multiplices eorum formas expressas invenia- mus. Quae propria sint subcutaneis, iam supra maxime processuum clavatorum exemplo docui, quippe in quibus vastuosioribus et magis explicitis demonstrari facilius et magis distincte, quam in caeteris, haec omnis ratio possit. Recordentur itaque lectores, quae partes hos processus construant: prima, eaque natalis quasi sedes, vasculorum glomer est, celluloso colliculi adipi insitum; alteram praebent rami sanguiferi, qui ex hoc glo- mere surgentes per petioli vaginam ad clavatum finem prolongantur; iidem ibi, quae ter- tia pars est, assumta capillari natura, in acinum seu clavaeformem massam glomerantur, quae circumfuso inter ipsam et internum vaginae membranaceae parietem liquori gelati- noso innatat. Aperte igitur singuli hi processus in tres provincias diducti sunt, ut maximus ibi ad secedendum nisus vigeat. Obscurior longe trifaria haec partitio in papillaribus est, quippe qui petiolis vix evolutis proximi colliculo adstringuntur; plane tandem nulla in colliculari substantia animadvertitur, omni apparatu intra tumulorum fines adhuc complicito atque retento. Utut autem varia horum instrumentorum externa forma, aliis cultior, aliis rudior est, tamen par omnibus organica natura et vis talisque contigit, quae com- muni secretionis consilio respondeat. Haec igitur qua lege peragatur, nunc indagemus. Multus iam fuit in dirimenda quaestione Bichatus, qui, postquam synoviae in articulis secretionem negavit per cana- les excretorios, aut per inorganicos poros fieri, eandem a minimis arteriis et exhalan- tibus earum orificiis repetiit. Quae quidem prior utraque sententia a Bichato satis gravibus argumentis oppugnata est; neque vero minus ab amplectenda posteriore, nuperrima Meckelii, Rudolphii, Doellingeri decreta nos prohibent. Dicam igitur, quae mihi in hac re vero videantur simillima. Atque, ut de clavatis processibus ordiar, vix dubium est, ipsam secretionem, id est, seri a sanguine secessum et vitalem eius aliquam transformationem iam in capillari illo vasorum glomere per fundi colliculos disposito inchoare: inde mutatum quodammodo humorem a petioli arteriis suscipi et acino clavato afferri, cuius capillare parenchyma eo nunc imbuatur atque circumluatur. Ibidem videri eum denuo vi organi plastica et mora aliqua elaborari tamque diu haerere, donec suscitato excretionis nisu per clavae textum in cavitatem bursae destillet. Suscitatur autem hic partim capillaris apparatus irritatione, aucto motu membri allata, partim fastidiosa istius plenitudine, quam acini vita tandem adeo repudiat, ut subducere se turgori et parenchymatis reactione liquorem studeat amo- liri. Liquor nunc exsulare coactus per rivulorum capillarium et cellulosorum tractus in involventem clavae membranam ubique transfunditur et strata molecularum eorumque interstitia, quibus membranacea omnis tela fit, penetrat, unde, cum incongruus eis sit, cum taedio quasi respuitur, amovetur et foras eliminatur. Quin iuvare hanc actionem videtur polaris aliqua inter acini et membranae moleculas vicissitudo, qua, dum illi tur- gore vitali ad summum elato contrahuntur, hae eodem tempore relaxatae patescant, simili 29 fere lucta, quae in parturitionis negotio inter uteri fundum et collum intercedit. Est igitur excretio processus biophysicus, qui perpetua liquoris formidine atque repulsa continetur, errantque et vivi omnem notionem vitaeque dignitatem abiiciunt, qui soli elasticae virtuti aut mechanicae pressioni et inerti humorum per poros inorganicos transitui eam tribuunt; sed errant pariter, qui ab organicis exhalantium vasorum ostiis eandem derivant, quippe quae sicuti vere nunquam vidit pristina anatome, ita recentior flctitia plane refutavit. In papillaribus processibus, cum clavatorum compendia sint, secretionem et ex- cretionem ad easdem leges fleri iure colligimus; neque alias natura in colliculari substan- tia sequitur, praeterquam quod simpliciori organo minor in subigendo humore vis esse, rudiorque quodammodo synovia ex hoc fonte manare videatur. CAPUT TERTIUM. BURSARUM MUCOSARUM SUBCUTANEARUM HACTENUS DETECTARUM ENUMERATIO AC DESCRIPTIO. I. BURSAE MUCOSAE SUBCUTANEAE CAPITIS, COLLI ET TRUNCI. 1. Loculi et bursae circa cranium. Membranae loculosae, cranii corio et galeae aponevroticae intersitae, non eadem est per omnem cranii campum ratio. Partis quidem, qua vertex et latera induuntur, utraeque laminae tam arcte sibi adhaerent, ut vacui spatii fere nihil intersit; morbo autem easdem diduci, et in sinus loculosque adiposos evolvi, testantur tum maiora illa lipomata, quae lata basi diffusa illic quandoque emicant, tum quae tubercula globosa, diversae magnitudinis, vel solitaria, vel gregatim disposita referunt. Laxiorem contra, ab ipso iam ortu, cellulosae telae copulam membrana circa frontem et occiput habet, ut ibi vel in sanis hominibus bursas primi ordinis non desideres, sero tantum madidas, vel unguine, adipeve plenas. Intermistae his passim secundi ordinis bursae sunt, cultiori habitu, forma sphaerica, parietum laevitate, limitibus ubique flrmiter clausis, moleculis omnino globulosis adipe vulgari solidioribus, glabris distinguendae. Harum cum largior in occipitali, quam in frontali membranae parte proventus sit, illic quoque globulosa, quae statim dixi, lipomata crebrius occurrunt. In virginis occipite innumeris eiusmodi tumoribus obsesso tres ceraso, et aliquot piso aequales excidi; maiores cum illaesa cystide simul solvi poterant, cui, intus laevi admodum et humidae globus flavidus, uniformis et elasticae duritiei, glandularum carni similis laxe adhaesit; minores e bursis suis eximi, haeque relictae suppuratione consumi debebant; quae ob exilitatem cultrum omnino recu- sabant, anno post adultas praeter modum vidi. 2. Bursae palpebrales. In sanis palpebris nec adipis ulla secretio viget, nec verae bursae inesse videntur; certe per insignem subcutaneae membranae teneritatem loculosi interstitii vix quicquam patet. Nam, quas bursas fortasse habueris, vulgaris telae cellulosae, quae utramque la- minam palpebrae separat, cavernae sunt inter se conspirantes. Attamen, morbosa meta- morphosi bursas illic enasci, ex obviis saepe per palpebras, maxime superiorem, hygro- matibus et lipomatibus concludere licet. 30 3. Bursa in fossa malari sita. Bursa secundi ordinis est, neque semper obvia, nisi in hominibus facie satis obesis. Semel tantum eam in masculino cadavere vidi, quae sic se habuit: cute, quae mediae genae inter maxillam superiorem inferioremque interest, leviter et ita detracta, ut illae- sus panniculus adiposus remaneret, glomus adiposus cerasi magnitudinem aequans tenui membrana obductus et ab omni reliquo adipe seiunctus occurrit. Membrana immisso per ictum aere in saccum rotundum inflari passa est, ubique tam firmiter clausum, ut aurae nihil exiret. Incisa huius cavitate glomus adiposus laevis, firmaequae texturae patuit, membranae interno parieti hinc inde tenuibus fibrillis adhaerens, caeterum nec cum adipe cutaneo, nec cum profundiore illa massa adiposa, quae ipsam fossam malarem inter mus- culos buccinatorem, masseterem etc. replet, ullo modo coniunctus. Glandulae lympha- ticae imagine deceptum me esse, fortasse sunt, qui opinentur; sed differunt utrique appa- ratus adeo inter se, ut confundi vix possint, nec expressum glandulosi quicquam illic video in inedita egregia pictura vasorum absorbentium cutis, quam liberalitati 111. Auctoris Soemmerringii debeo. 4- Bursae subcutaneae colli. Quae in plerisque colli plagis membrana loculosa laminas adeo compactas habet, ut fere simplex videatur, passim modo, ubi musculorum interstitia transilit, in sinus primi ordinis fatiscit, adipe molli, raro solidioribus illis globis, quos secundo ordini tri- buimus , refertos. Molles maxime ad latera et in anteriore regione colli sedent, ubi et ipsi panniculo adiposo maior laxitas contigit, solidiores posticam occupare solent. Lipo- matum omnis generis hi fontes sunt, quandoque tantae fertilitatis, ut in ingentem molem ista excrescant. Atque alia quidem simplicis materiae plasmata, alia diversinode compo- sita tum tactui, tum scalpello se produnt. Nuper in nosocomio chirurgico tumorem car- tilagini thyreoideae viri insidentem exstirpavimus,ovalem, magnum, cuius compagem ab- solvit panniculi subcutanei adeps ad pollicis crassitiem auctus, normali paulo rigidior, de- inde sub hoc communi cystide inclusus glomorum tuberculorumque acervus, partim cum mollitie turgentium, partim duriorum, interiectis cavernis flavo rutilove liquore fluctu- antibus, basi, quatenus panniculo nuda fuit, telae fibrosae vinculo substratis partibus leviter et ita, ut digitis deglubi posset, affixa. 5. Bursae spinosae. Brodie puellae cariosa cyphosi dorsali sanatae mentionem facit, cui inter pro- cessum spinosum maxime prominentem et cutem bursa mucosa nata esse videbatur. Insolitam eam et abnormis originis auctor putat; at vero persuasus sum, congenitas his spinae locis legitime bursas esse. Certe in viro robusto innixas apicibus processuum spi- nosorum septimae, sextae et quintae vertebrae cervicalis vesiculas pisi magnitudine, inflati aeris satis tenaces, intus teneris fasciolis instructas reperi: pares, sed quae aerem facilius transmittant, etiam in duorum processuum interstitiis haerent. Brodie uber die Krankheiten der Gelenke, cuius versio Hanoverae 1821. prodiit, p. 849. 31 6. Bursae dorsales. Praeter primi census loculosas bursas nunquam in dorso vel secundae, vel tertiae speciei aliquae mihi oblatae sunt; et ne istae quidem, nisi in hominibus obesis et in iis dorsi locis, quae adipe praeprimis scatent, v. c. circa renalem regionem demonstrari recte possunt. Administratio vel horizontali vel perpendiculari sectione, de qua iam 11. sermo fuit, peragitur, maximeque commoda ad id cadavera gelu rigida sunt. Ad- spectus idem est, quem Tab. Prima A Eg. i. offert. In macilentis forma variat modis supra expositis. 7- Bursae thoracicae. Abundat membrana subcutanea thoracis loculis ad primum ordinem pertinentibus, maxime sub mammis et versus hypochondria. Qua mammae patent, laminae membra- nae subcutaneae, nec loculi, nec adipis interiecti quicquam habent. Scilicet ipsa mam- marum moles cutem iam satis obsequiosam reddit et a subditis locis dirimit, ut isto mo- tus adiumento et praesidio non indigeat. Semel tantum sub cute thoracica, ubi musculi pectoralis margini inferiori plicae forma circumvolvitur, in dextro cadaveris virilis latere secundae speciei bursam vidi. 8. Bursae abdominales. Secundi ordinis sunt, nec numero et magnitudine constantes, nec certae sedi affi- xae, copiosiores in hypogastriis, quam in epigastrica regione. Similes sunt inguinalibus Tab. Prima A fig. IV et II. depictis. 9- Bursae inguinales. Has fusius iam §.12 et 13. descripsimus et citata Tabula icone illustravimus. 10. Bursae ad pubem. Utrinque ad latera ligamenti suspensorii penis inter hoc et annulum abdominalem una posita est; ambae egregie ovales, rectae, vel potius paululum obliquae, ita ut superne divergant, infra convergant, ad faciem externam ossis pubis descendunt. Vidi in robusti hominis cadavere dextram praegrandem, duos cum dimidio pollices longam, duos fere latam, sinistram angustiorem, breviorem. Fornicem striata illa lamina membranae subcu- taneae praebuit, cui inguinales bursas subesse §. 13. demonstravimus. Spatiosae internae cavitatis fundo adhaeserunt oblongi duo glomi adiposi, torosi admodum, tres fere pollices longi, pluribus tuberibus obsessi, liberis marginibus sibimetipsis obversi et adeo distan- tes , ut nudus inter eos fundus ibi pateret. Sinistrae minores quatuor glebae inerant. Sequiori sexui hae bursae minus frequenter duae sunt, sed unam tantummodo, eamque in monte veneris collocatam, feminae plerumque habent, cuius adipe ipse mons formetur. Atque haec quidem obversata iam Blumenbachio esse videntur, qui haec habet ,,quibusdam in locis perpetuus et ni fallor certis et definitis loculisinclusus est adeps, sta- tutis et singularibus usibus inserviens, quo v. c. eum referrem, qui montem veneris in 32 pube feminea constituit, et qui peculiarem et circumscriptam glebam formare mihi visus est. Luculentius adhuc in cadavere femineo simiae cynomolgi reperi, cui frigori expo- sito circumscriptam eam adipis sub pube locati glebam integram exglubere licuit *)." Attamen nuperrime in feminae iunioris corpore frustra hunc adipem in monte veneris quaesivi; aderat contra inter hunc et annulum abdominalem dextrum bursa gleba adiposa farta, veluti in viro, modo minor et tenerior; sinistro lateri nulla contigerat. *) Institut. physiol. p.27. §.36. II. BURSAE SUBCUTANEAE EXTREMITATUM SUPERIORUM. 1. Bursae acromiales. Veram bursam inter cutem et acromion nullam unquam inveni; perpetuae contra doti fuit cellulosa tela amplior inter utramque membranae subcutaneae laminam congesta, quae, ubi flatu distenditur, in plures sinus et cavernas plerumque rhomboidales surgit. Cf. §.11. sub finem. Vacuae hae pleraeque sunt, raro parci adipis nonnihil continent. Attamen Beclardum in baiulis, qui ferendis oneribus humeros multum pre- munt, legitimam ibi bursam subcutaneam aliquoties vidisse, Villerm6 refert*). *) Dict. des scienc. medie. Tome 54. p. 106. 2. Bursae axillares. Descriptionem huius apparatus attuli §. 14, iconem Tab. I. A. fig. III. 3. Bursae circa cubitum. Cum cutis crebro motu hic agitetur, maximeque inter flectendum intendatur, cum ipsorum ossium processus statim sub cute positi multum ei obnitantur, curavit natura, ut facile id et sine detrimento fieret. Quare vel triplici bursarum statione articulum mu- nivit, vel, si quando ad hoc structurae fastigium non pervenerit, amplis telae cellulosae illius intercalaris sinubus omnem hanc regionem amplexa est. Praecipue expertus sum, animantibus quadrupedibus bursas veras vix contigisse, sed locum cellulari isto apparatu primi ordinis cingi; contraria ratio in hominibus est. Hi bursam olecrano insidentem, et duas circa utrumque processum condyloideum ossis humeri positas habent: maxime con- stans atque insignis inter eas anconea est, eoque liberalius efficta, quo, quod saepe fit, exiliores condyloideae sunt, aut si plane deficiunt. Vicissim uni vel utrique condyloideae amplius spatium concessum est, in connata anconeae magna angustia. Pertinent itaque huc: a. Bursa condyloidea humeri externa et interna. Quarum imagines in Tabulis prostant. Depromtae eae sunt e puero octo annos nato, pusillae quidem, sed nitidae admodum, ovales et clauso quaquaversum circuitu, in- tus extinctis rudioris formae primordiis, praeter madorem aliquem, et colliculos synovia- les per fundi membranam pellucentes, prorsus vacuae. Sed vidi etiam ampliores in ad- ultis ; amplissima in femina quadragenaria externa condyloidea occurrit: fuit haec tantum- modo una, interna deficiente; magnitudo pollicem superavit, intus lata plica valuulam 33 semilunarem plane referens horizontalis cavum in duo seiunxit spatia: a fornicis mem- brana plura fila ad concavum plicae marginem migravere, e fundo papillari processus aliquot clavati emerserunt. Cum condyloidea bursa in hoc cadavere emineret, contractior anconea fuit. Neque vero suam semper quisque condylus bursam habet, saepe, ut in allato exemplo, alteruter unam: interdum uterque ea caret: raro ipsius condyli summi- tati inhaerent, frequentius ab huius fere tergo versus olecranon positi sunt, rarissime ad inferiorem condyli marginem antibrachio propiores: neque eadem semper in eodem artu utriusque sedes est; saepe alteri brachio datae rite sunt, altero iisdem plane orbo. Tab. I. b. fig. I et II. b. Bursa anconea. Non secui humanum cadaver, quod ea caruisset, saepeque incolumis in senectute adhuc anconea viget, ubi patellaris iam ad interitum vergit, saepe patellari prius excul- tam se sistit. Primae eius lineae iam in foetu septimestri adsunt, luculentiores in neo- nato; in pueris recens editis vesiculae pisi molem aequantis forma satis expressa cerni- tur, et finium aliqua, quandoque magna pars prorsus firmiterque clausa, alia teneriore adhuc vinculo celluloso cohaerens, ita tamen, ut aeri, nisi magna vi infletur, continendo par sit. Fornice cruciatim inciso spongiosae telae colluvies interspersis vasculis sangui- feris patet; tota haec in centro mollior et fere pulposa est, ut cavitas ibi formari inci- piat *). Ad quam molem in puella septem menses nata excreverit, quam vasculosa in- terna omnis facies sit, quam fere exhausta pristino parenchymate cellulari cavitas, quam larga iam colliculorum in fundo seges, icon monstrat**). In adultis ultra unum pollicem cum dimidio maiores non vidi, ut summa haec magnitudo videatur ***); in senibus mino- res occurrerunt; in femina oedematosa bursa anconea sinistra perangusti spatii, sed tu- midis ad pollicis quadrantem parietibus, in dextro contra brachio aqua intercute vacuo legitimi ambitus erat. Nihilo tamen minus in nosocomio chirurgico aliquot homines cura- vimus , quibus in satis grandem tumorem collecto morbose humore ista bursa excreverat, idque reliquo corpore hydrope prorsus libero f). Plerumque ipsi medio olecrano bursa insidet, interdum inferius, summo processus apice libero relicto. Semel in viro tabe consumto duplicem inveni tt), et quidem ita fa- brefactam, ut, qua extus sulcus transversus vesicam ambibat, cavea septi membranacei interventu in duo spatia dirimeretur: id septum integrum ubique et solidum erat, prae- ter unum locum foramine admodum exiguo pertusum, per quod inflatus aer ex altero spatio in alterum transibat. Similiter in vetula bursam pollice maiorem intus circularis plica circumiit, in centro perforata, vasculis sanguiferis admodum dives, et filis pluribus teretibus, rubicundis, fine libero pendulis passim obsessa. Universe monendum est, membranam subcutaneam circa olecranon crassiorem turgidioremque, quam alibi esse, maxime spongiosam, et laneae fere texturae synovialem eius partem. In quadrupedibus, ut iam notavi, excultae bursae forma rarior hic occurrit, locum occupante laxa tela admodum loculosa intercalari illa, cuius saepius iam mentio facta est. Ita structuram se habere vidi in equo, vacca, caprea, lepore, fele, sciuro. In equis appa- ratum iam bene cognitum habuit Wollsteinius, qui, ubi de tumoribus cubiti, quos Stollbeulen dicunt, disserit, haec attulit: ,,die meisten der grdfsern Gattung von nie- derteutschen, hollsteinischen und danischen Pferden, die Wallachen mehr, ais die Stu- ten, die Stuten mehr, ais die Hengste, haben an den sogenannten Ellbogen, oder an dem Orte, wo die Stollbeulen entstehen, ein sehr lockeres Fachergewebe. Die Haut ist 34 allda weich, dehnbar, weniger gespannt, ais bei den edlern Pferden. Bei vielen macht sie eine Art von Beutel, der wie ein leerer Sack uber die Ellbogen herunter hangt. Diesen Beutel sieht man mehr bei der grofsen, ais bei der kleinern Gattung Pferde+t+). *) Tab.I. B. fig. V. +) Bursas anconeas hydropicas depinximus in Tab.III. Bg.IVetV. **) Tab. I. B. fig. VI. tf) Tab. I. B. fig. IV. ***) Tab.I. B. fig. III. +f+) Wundarzn. der Thiere. Wien 1793. p. 168. 4- Bursa in fine carpieo ulnae posita. Reddidi eam, sicuti in octenni puero, cuius condyloideas antea vidimus, se habuit*). Insidet externae faciei finis carpiei ulnae, supra processum styloideum, ova- lis, pisi magnitudine, clausa per omnem ambitum et a vicinis seiuncta. Non constans autem id genus spectaculi est; frequentius gregem cellularum inter se communicantium offendimus, quae, ut ex inflati aeris itinere patet, maxime iuncturam antibrachii cum carpo patulae circumeunt et cum obviis ab altero latere cellulis radialibus confluunt. *) Tab. I. B. fig. VIII. 5. Bursa in fine carpieo radii sita. Eadem huius ad radium ratio est, quae praecedentis ad ulnam; depromta imago itidem e puero; incisa vesica madida, leviter colliculoso fundo, fasciolis tenerrimis pas- sim instructa. Tab. I. B. fig. VII. 6. Bursa genualis antica animantium quorundam. In animantibus quadrupedibus ea artuum anteriorum regio, quae posito inter anti- brachium et metacarpum carpo respondet, genu anterius dici solet. Isque locus, si qui alius, bursarum perfectiorum valde ferax est, ut apparatus huius constantia cum genu humano comparari possit. Neque eae semper solius carpi finibus continentur, sed saepe simul vicina antibrachii aut metacarpi loca sedi sibi sumunt. Vastuosissimam in vacca conspexi*); tribus pollicibus longiorem et latiorem, aere inflato ultra pollicem altam, ab infimo antibrachio per carpum ad metacarpum usque porrectam. Interni parietes viscido humore valde madidi, fundi duae partes veluti liquefacto adipe vasculoso suffusae, qui in colliculosum marginem abit **); fasciolae in cavi ambitu latiores, angustiores, vasorum commeatui inservientes***); moleculae adiposae, in angulo inter fundum et fornicem sitae nodis partim globosis, partim clavatis vix propullulantibus asperae+). Contra in vitulo taurino annum agente rudis adhuc huius bursae conditio visa est; erat quidem locus carpo sesquidigitalis, qui maiore sua laxitate futurae vesiculae sedem praesagiret, sed minime clausus et intrinseca cellulari tela nondum exhaustus. Neque multo maturiores bursas habuit pullus equinus quatuor dies natus, quas in Tabula septima videas ++). Duae sunt, superior ab antibrachii antica facie super carpum demissa, a margine exteriore +++) rite quidem circumscripta et coalita, ab interiore ita adhuc patula, ut immissus aer qua- quaversum exiret, et intercalarem telam in spongiosos tumulos attolleret *): inferior vix carpum attingit, et soli metacarpo insidet, superne clausis, infra patentibus finibus. Maxime genuina et nitida suppellex in capreis hic viget, etsi variae formae et sedis: in alia simplicem, ovalem e medio carpo prognatam inveni, in alio non carpo, sed infra 35 eum summo metacarpo adhaesit, falce intermedia tertiam circiter cavitatis partem diri- mente ; in alia duae occurrerunt, superior minor plagae ei, qua antibrachium cum carpo committitur, inferior partim carpo, partim metacarpo incubuit **), Caeterum cum gra- ciles hi artus adipe omni careant, telaque cellulosa rara iis sit et valde adstricta, fundi membrana, mucosae naturae fere expers, colliculorum vestigia non nisi obscura quaedam exhibet, tantaeque tenuitatis est, ut, qui pone et extra eam decurrit, musculi extensoris tendo eadem nudus per cavitatis fundum ferri videatur. E vulpe atque lepore bursas Ta- bulae afferunt***). Neque latent in cane, fele et sciuro. Ex avium classe ardeam maiorem commemoro, quae in alarum carpo, et quidem in externo eius latere teretem vel potius piriformem bursam quinque lineas longam ob- tulit , intus filis multis tenerrimis instructam +). Similem vidi in gallo pavone, modo maiorem; minorem his planeque rotundam in aquila maiore (falcone chrysaetos); galli indici alas frustra perscrutatus sum, item falconis milvi. *) Tab. VI. fig. I. **) Tab. VI. fig. II. it. Tab. VIII. c. c. c. ***) Tab. VIII. fig. cit. a. a. a. +) Tab. VII. b. b. ++) Tab. VII. fig. VI. +++) Tab. VIII. fig. cit. a. *) Tab. VIII. b. b. b. **) Tab. VI. fig. I. II. III. ***) Tab. VI. fig. VI. Tab. VII. fig. IV. +) Tab. VI. fig. VII. 7- Bursa carpiea. In magno cadaverum humanorum numero nonnisi bis obvia haec nobis facta est; eaque ovalis dorso carpi medio transversim insedit*), in palmari parte nulla adhucdum mihi occurrit. Teretem valdeque nitidam eidem loco affixam in vulpe cernimus **), in fele et sciuro ovalis ibidem prostat. *) Tab. V. fig. I. **) Tab. VL fig. VI. 8. Bursa metacarpiea. Metacarpus in homine bursas proprias vix habet, sed, quae tales videntur, communes ei cum prima phalangum serie sunt, quippe ita dispositae, ut altero fine digiti, altero metacarpi os attingant. - Contra in animalibus iis, in quibus metacarpus ex uno osse constat, non raro bursae occurrant, quae solius huius finibus contineantur vereque metacarpieae dici possint. Ita in vacca iuniore mediae anticae faciei metacarpi, qua primam phalangem spectat, bursa longitudinalis, pollicem longa, quartam pollicis partem lata, supero circuitu passim adhuc nonnihil patente, inhaesit. Ovatae formae in equo ad latus internum tendinis flexoris circa infimum metacarpum extitit. 9- Bursarum phalangearum prima series in latere dorsali digitorum manus. Etsi in homine semel tantummodo eiusmodi bursam, et eam quidem in uno digito indice viderim, unde aliqua eius inconstantia eluceat, tamen inde minime collegerim, reliquas primae seriei phalanges hoc apparatu prorsus destitui. Nimirum in dextra feminae manu internae prominentiae metacarpi, qua fine suo inferiore primae digiti in- dicis phalangi committitur, ipsique huic phalangi bursa teres apice contractiore praedita 36 incubuit *); intus tenera circularis plica apicem a bursae corpore ita diremit, ut duplex spatium existeret; clausi ubique eius termini fuere: in caeteris huius ordinis articulis rudis cellularum aeri perviarum congeries bursae locum occupavit. Plenius effictas et singulis ossibus datas eas deprehendi in animalibus maxime iis, quae praecipua manuum agilitate pollent, ut in fele, in sciuro, in vulpe*), quod icon testatur**). *) Tab. V. fig. I. **) Tab. VI. fig. VI. 10. Bursarum phalangearum secunda series in dorsali digitorum latere. Non possunt digiti multiplices variosque motus peragere, extendi per vices et flecti, quin cutis circa eos articulos, qui primam et secundam phalangem interiacent, prae aliis maxime intendatur laxeturve. Quod ut commode facileque fieret, duplici artificio natura curavit; non enim modo plicas ac rugas illas transversas horum articulorum cuti nu- merosiores tribuit, sed additis quoque bursis subcutaneis, et frequentia et amplitudine insignibus, eiusdem obsequium auxit. Quod aperte patet, si harum constantiam cum rari- tate bursarum metacarpi et tertiae phalangis comparamus. Vix enim unum internodium secundum hac dote unquam exemtum vidi, soletque istarum incrementum adeo accelerari, ut iam in octimestri foetu non obscura apparatus primordia occurrant. In neonato puero cum pleraeque aerem inflatum iam satis sustineant, clausos fere orbes produnt; neque rarum est, integram vesicam, etsi nondum omni lanugine cellulosa vacuam, invenire, qualem digito annulari propriam iconibus reddidi*). Locupletissimae possessionis exem- plum manus viri exhibet **), vel ideo etiam memorabile, quod indici digito duplex, medio triplex bursa contigerit. Pleraeque bursae ita positae esse solent, ut ab antico primae phalangis fine exeant, et articulum transgressae, posticum secundae nonnihil salu- tent; alia ultra primam phalangem non porriguntur. - In vulpe et sciuro singularis earum elegantia est***). Homo arthriticus indicis digiti bursam in circumscriptam vesicam ampliatam per plures annos tulit, pellucidam, sero rubello turgidam, in quo flocci lymphatici albi natabant. *) Tab.V. fig. IL a. II. b. **) Tab.V. fig. I. ***) Tab. VI. fig. VI. I . 11. Bursarum phalangearum tertia series in dorsali digitorum latere. Quas frustra tam diu quaesiveram, ut sterilem paene hunc campum derelinquerem, eae tandem egregie mihi in viri manu oblatae sunt* Vesiculae yix semine sinapi maiores, ovales, solitariae, prorsus clausis orbibus, secundam inter et tertiam phalangem ipsi iuncturae imminebant. Minima digito minimo, amplissima indici contigerat. In vulpe et sciuro eas phalanges, quae ungues ferunt, aliquibus, licet obscuris, istarum vestigiis notatas vidisse mihi visus sum. Cum absolutis iam Tabulis has bursas demum revelaverim, imagines adiicere non licuit; quod idem omissam quoque volarium picturam, ut spero, excusabit. 12. Bursae phalangeae in volari digitorum latere. Nec vola manus bursarum expers est, quae ad iuvandam digitorum flexionem faciant. Integram primam seriem deprehendi in virilis manus vola ibi, ubi primarum 37 phalangum fines posteriores et anteriores ossium metacarpi mutuo se tangunt: pollici et digito medio duplices erant, altera post alteram sita, inter se concretae, ita tamen, ut extus locum, quo coiverant, sulcus, intus plica falciformis notaret; bursa ad indicem et annularem pisi maioris molem superans, ad digitum minimum lenti aequalis. Fundi membrana in singulis adeo tenera, ut subdita tendinum flexorum vagina transluceret. III. BURSAE SUBCUTANEAE EXTREMITATUM INFERIORUM. 1. Bursae inguinales. Quae per inguinalem plicam dispositae sunt, vel proximae arcui crurali utrinque accumbunt, eiusdem cum abdominalibus originis et indolis sunt. Scilicet secundi ordinis bursis accensendae adipis glomos pleraeque fovent, aliae minoris spatii nonnisi lubrico sero madent et minus firmos fines habent. Caeterum nec sedes, nec numerus constat. Plura, quae huc pertineant, in paragraphis supra ad bursas inguinales citatis tradita sunt. Tab. I. a. fig. IV. 2. Bursae femorales anticae. Praecedentibus minores, itidem secundi ordinis, per antici femoris tertiam circiter partem, quousque striata lamina membranae subcutaneae (§.i3) extenditur, passim dispersae. Tab. I. a. fig. IV. 3. Bursae femorales posticae. Raro in femoris postico et externo latere bursas seorsim positas et ita institutas reperies, ut sunt, quae ad unius loci commoditatem pertinent; sed communis ille loculo- rum et sinuum adiposorum apparatus, quem infimum ordinem et primordia bursarum no-" minavimus, per omnem membranam subcutaneam dominatur. Easdem in hominibus macilentis formae varietates prae se fert, quas §. n. indicavimus. Tab. I. a. fig. I. 4- Bursae infra nates sitae. Eas in macilentis hominibus, quibus contractiores loculi, et aut strigosis valde adipis moleculis praeditae, aut iis prorsus vacuae erant, aliquoties vidi. Locum tenebant sub plica cutanea transversa natium, quae margine inferiore musculi glutaei maximi for- matur, et quidem non procul ab eius tendine ossi femoris inserto. Una in viro seniore occurrit, duae in iuniore per lineam transversam sibi succedentes patuerunt. Illa pollici aequalis, hae pollice minores, singulae ovalis et plane clausi ambitus ad secundi ordinis speciem effictae, glomum adipis cultioris complectebantur, satis insignem, transversim positum , nonnihil flavescentem, plicis membranaceis hinc inde parietibus cavi affixum; parietes seroso madore lubrici. 5. Bursa trochanterica. Solitariam et singularem bursam medio trochanteri maiori insidentem, glomo adiposo plenam, nonnisi semel in femore dextro viri conspexi et in Tabulis reddidi*). Alias haec 38 ipsa regio loculoso apparatu communi induitur, hactenus tantum diverso, quod, qua tro- chanterem is tegit, loculi glomeresque adiposi strictiores et sepimenta minus distincta, imo confusa paeneque consumta videantur. In macris hominibus laxioribus cellulae pin- guedine exhaustae aerem inflatum inter laminam membranae subcutaneae externam et in- ternam facile transfundunt: alia in macilentis stricto habitu praeditis structura est; in his enim in summo trochantere plures paucioresve vesiculas piso pares stabili propemodum lege vidi, adeo ab omni mutua communione alienas, ut aerem singulae retinerent, et in- cisae clausa penitus spatia cum plicis nonnunquam et filamentis offerrent. Has igitur ad tertium ordinem pertinere, his signis manifestum est; utrum vero a prima iam origine ad hanc formam vergant, an fortuita transformatione ex aliis tales nascantur, vix poterit diiudicari. Simul intelligimus, nullam esse bursarum speciem, cui non iste trochanteris locus pateat. *) Tab.L a. fig.VI. 6. Bursa poplitea. Poplitem non parco adipe cumulari constat, sed de ipsius congeriei modo anatomici tacent. Neque vero eiusdem originis haec omnis pinguedo putanda est, sed e duplici fonte manat. Aliam partem subcutanea membrana ministrat, aliam tela cellulosa communis. Scilicet ubi ad poplitis regionem ista pervenit, interna eius lamina multum ab externa dehiscens in sacciformen quandam appendicem valde teneram prolongatur, quae ipsius poplitis recessui altius se insinuat. Ea adipe infarta turget, caveae parietibus ubique con- tiguo et leviter adhaerente; unde etiam fit, ut cystis, cum vacui intervalli nihil habeat, aerem recuset, nec in vesicam flatu distendi se patiatur. Extus cellulosus adeps vulgaris eandem circumdat, qui immersae ei ita accrescit, ut molem utraque pars commnnem atque continuam simulet. At vero id non ita esse, facile persuadebimur, ubi nudatam corio subcutaneam membranam ipsumque adipem ad imam usque sedem perpendiculari sectione findimus. Hac, partim diversa utriusque adipis natura materiae et habitus diver- sitate patefit, quippe cystici maior soliditas, aequabilior facies et nitida molecularum con- globatio est, extranei viscidus lentor, grumorum dispar densitas, magnitudo, et ab intex- tis cellulosis stratis quaedam asperitas: partim cystidis termini lineae arcuatae inter utram- que pinguedinem circuitu facile dignoscuntur. Sed multo luculentius certiusque id omne in macilentis corporibus occurrit; in his enim cum cysticus glomus a parietum contactu paulisper recesserit, cystis liberior aerem inflatum suscipit, et in vesicam attollitur, quae clauso ubique ambitu a viciniis distincta bursam tertii ordinis vere refert. Accedit, dum macie consumitur externa pleraque pin- guedo, qualem cumque eam, quae cystidi inest, integram persistere, quod non fieret, si mutua homogeneae massae confluxio esset: praeterea formae discrimen, iam per se non obscurum, nunc telae marcore eo magis eminet, eoque facilius contigua omnis bursa solvi et cellulari amplexu expediri nunc potest. 7- . Bursa genualis s. patellaris. Bursa superficialis genu R o s e n m. Bursa anterior patellae Willerm. Sola haec e bursis subcutaneis est, cuius aliquam anatomici notitiam pridem ha- buerunt. L o d e r u s eam depinxit *), sed addita nulla descriptione, atque icone vix 39 perspicua et ad demonstrandam rem apta. Rosenm ii Herus haec habet: ,, insignis bursa mucosa genu superficialis vesicularis est inter fibras tendinosas fasciae latae, in musculos femoris anteriores productas, interque periosteum genu. Equidem hanc bursam septo, fibris tendinosis retis ad formam conflato, instructam vidi**). " In quo plane de sede bursae errat auctor, quae minime, ut quidem vult, inter fasciam latam et pe- riosteum patellae poni potest. Quae ipsemet de eius structura expertus fueram, iam in libro 1818 edito attuli***), bursam ipsam intercapedinem inter fasciam latam et membra- nam tendinosam musculorum extensorum esse ratus: verum nec hanc sententiam valere, repetitis crebrioribus disquisitionibus postea cognovi. Nuperrime eius mentionem faciunt Beclard, Villerm^, Brodie. Quae quidem omnia cum ad perspiciendam huius bursae, maximae quidem et principis, naturam non sufficiant, necesse est, eam plenius exponi et novis cadaverum testimoniis illustrari. *) v. Ei. anatomische Tafeln. Tab.49- Fig. 4- nr. 12. **) 1. c. pag. 5i. ***) Chirurgische Versuche 2.Bd. Niirnberg 1818. Atque eius quidem fundamenta in ipso foetu iacta sunt, nec tarda est, et obscura per primam infantilem aetatem eiusdem evolutio. Quare haud assentiri possum Vil- le r m e o, qui ita: il n'est point rare quune capsule synoviale souscoutan^e, dont on ne trouve aucune trace chez les enfans, se forme au-devant de la rotule. J'ai particuliere- ment vu cette capsule chez les personnes qui avaient 1'habitude de faire des prieres ^tant a genoux*). Et paulo inferius: anterieure de la rotule, au devant de cet os, nexiste que quelquefois, et & un certain age. Quibus fere singulis mea experientia repugnat. Pri- mum enim tantum abest, ut raro haec bursa inveniatur, ut non inveniri eam perrarum sit. Inter tot, quae secui, cadavera nonnisi unum viri quinquagenarii oblatum est, cui sini- stra genualis deerat. In reliquis non solum maximam eius constantiam miratus sum, sed et promtiorem, qua alias fere superet, evolutionem, maiorem amplitudinem atque orna- tum, inque retinenda per varios aetatis gradus integritate efficaciam. Pariter temere dictum est, in infantia eius ne vestigium quidem occurrere, sed certa demum aetate, inde a decimo, ut innuere auctor videtur, anno eam effingi. Verum tam libere hic apparatus, et quo longius prima aetas processit, eo perfectioris structurae, vel in infan- tibus patet, ut denegari ipsis nullo modo possit; quid? quod, cum iam per vitam foetus idem inchoetur, aequalia reliquo corpori et coaeva eius primordia videntur. In quadrimestri foetu etsi utplurimum praeter cellulosam molem, rudem adhuc, nihil sit, quod futuram bursam praesagiat, tamen vel iam in hac aetate maturiores inter- dum formae occurrunt. Ita, quod in Tabulis depictum est**), in dextro puelli genu spatium primo flatu lenticulare intumuit, obseratis ubique finibus, valde tenacibus, qui violentius immisso aere demum superne paululum cesserunt, ut auram in apicem transmit- terent , nullibi autem vel summa vi urgeri ulterius poterant: intus lanugine tenera, bullis aereis turgida fornix cum fundo cohaesit. Loculentiora testimonia e septimo graviditatis mense repetes, climacterico quasi illo et in metamorphosi foetus maxime insigni. Puella medio circiter isto mense edita, partui duos dies superstes, patellarem bursam pisi mino- ris circuitu, eoque satis firmato, habuit: puero septimestri bene nutrito pares magnitu- dine in utroque genu erant, quae aerem circumscriptis ubique limitibus continebant; tela spongiosa intrinseca in centro iam emolliri et rarescere incipiens, pliculae ad marginem conspicuae: in foetu femineo septem mensium praecoci incremento ad cerasi molem ac- cedens, duplex, septo intermedio distincta, clauso penitus orbe, praeter unum locum, per quem aer in appendicem quandam coniformem effusus est; in utroque loculo magna 40 fornicis pars consumtis cellulosis vinculis a fundo iam distans, fundus cellulari veluti spuma superstratus, vasorum ubique larga progenies ***): pariter duplicem bursam pariete intergerino perpendiculari admodum tenero instructam vidi in puella medio mense octavo nata. *) Dict. d. sc. med. p. 106 et 112. **) Tab. II. fig. VIII. ***) Tab. II. fig. IX. Quae apparatus absolutioris ratio in infante recens nato esse soleat, icon demon- strat *). Amplitudine ceraso par, clausus superioris partis margo, inferior ita patulus, ut aer in duos processus effunderetur. In superiore parte incisa intus cavea elliptica tela cellulosa vacua, praeter adtextam adhuc fundo lanuginem aliquam, inferior intercalari ista scatens. In alio puero neonato inanis vesicula ovata, transversa, ceraso vix minor, orbe sursum et introrsum concreto, deorsum autem et ad externum latus flatu fortiore in tres appendices globosas promovendo. Post partum reliqua, quae perfecta nondum sunt, perficiuntur. Superest autem naturae curandum id, ut confinia finesque bursae penitius concrescant, et loca passim adhuc vel laxa, vel hiantia claudantur, deinde, ut fundo lanugo detergatur, et ut colli- cularis apparatus reliquaque, quae intus est, suppellex adnornetur expediaturque. Ad quod quidem structurae fastigium, quo alacrior infantis vita est, eo citius pervenitur. Testes sunt geminae bursae**) pueri nondum primum aetatis annum egressi, nitidae ad- modum et omnibus numeris absolutae. Bursam ceraso parem summae integritatis in sini- stro septennis puellae genu, in dextro minus excultam notavimus; duplicis septo pervio bifariam divisae effigies e puero decenni infra proponetur***). His itaque satis, ut puto, Villermei opinio refutatur. *) Tab. II. fig. X. **) Tab. II. fig. II. ***) Tab. II. fig. VI. Cum procedente porro aetate magnitudo bursae genualis augeri solet, neque vero id semper fit. Etenim in femina triginta novem annorum utraque vix pollicem dimidium assequuta, in septuagenaria ad cerasi ambitum rediit, etsi in virili sene legitimi eos am- bitus et vegeti floris viderim. Non raro bursa alterius genu parva admodum, et con- tracta , alterius in eodem homine spatiosior est. Maxima, quae mihi quidem occurrit, in oedematoso viro tres pollices longa, totidemque cum dimidio lata fuit; caeterum ad multo maiorem amplitudinem et ingentem saepe vesicam aquae vi eam extendi, non rarum est, et plura eiusmodi exempla in diario nosodochii chirurgici prostant. Atque hanc sedem hygromatis patellaris propriam veramque esse dudum iam demonstravi*), asseruitque idem Brodieus, ut nimia videatur de re tam aperta Waltheri dubitatio. Negat enim hic assentiri se iis posse, qui istum hydropem bursae mucosae subcutaneae tribuant, ambi- guumque omnino censet, talis bursae quicquam ibi extare **). At vero certissimum et connatum patellae hunc apparatum esse, tum demonstrationes et icones nostrae satis, ut spero, testantur, tum institutis a me hygromatum sectionibus probare, non foret difficile. *) 1. cit. pag. 245. **) Journ. der Chirurg. und Augenheilkunde von Grafe und Walther 4« Bd. 3. Hft. pag. 3go. Forma, ubi flatu immisso cavea turget, vel globosa, vel ovalis, vel conica est*). Vel simplex, vel duplex est, septo intermedio vel patulo, vel impervio munita. Septum utramque vel transversim dirimit, vel ad perpendiculum**), iniquis saepe partibus. Quod solidum septum est, quandoque tamen medio loco adeo est tenerum, ut pelluceat. Aliis in utroque genu duplex contigit, aliis nonnisi in uno. Interdum altera alterius 41 continua potius appendix videtur, ut septi nihil intersit, sed limen humili tantum falce aliqua aut contractiore limbo notetur. Triplex nonnisi semel in dextro genu vetulae septuaginta quinque annorum occurrit, in media inferiore patellae parte posita, tres vesicas globosas referens, intus septulis falciformibus distinctas ***); sinistra bursa contracta valde et rigida, ut videtur, a senio. Neque desunt gemellarum exempla, quorum aliud a puero fere annuo *), aliud a femina tricesimum annum agente **) depromtum conspicitur. Quod quidem posterius ita se habet: bursa patellaris dextri genu satis ampla mediae patellae insidet; oblique infra hanc, versus latus genu externum tuberositate tibiae paulo altior, marginem tibiae altera bursa occupat; incisa haec sursum et extrorsum lines, probe con- firmatos, oppositos laxos adhuc et patulos habet; a fornice nodus petiolatus dependet, retro fundi membranam ramus nerveus cutaneus in duos surculos divisus***), circa quem sanguifera vascula ludunt, migrat. In sinistro genu aeque quidem geminae adsunt, sed deterioris conditionis; quippe patellaris multo minor ad dimidium circiter pollicem acce- dit , altera itidem tibiae respondens, humilis valde, atque depressa aere iniecto vix quic- quam surgit, nec formae severa aliqua regula, nec aequalis finium circuitio, nec margi- num certa custodia est: caeterum nervis pariter transcurritur. *) Tab. II. fig.I. IV.VII. **) Tab.II. fig. IV.V.VI. Tab.III. fig. IX. X. ***) Tab.II. fig.III. *) Tab.II. fig.II. **)Tab.IV. fig.I. ***) Cf. Fischeri Descr. nerv. lumbal. Tab.II. fig.I. Quod tandem ad sedem pertinet, raro media patella ipsa est, cuius axi bursae axis respondeat, sed plerumque ad alterutrum rotulae latus, aut deorsum ultra mediam eam cystis inclinat. Insolentior situs est, si quae inferiori margini ossis propior enata, infra hunc delabitur et maxima sua parte, vel recta, vel obliqua tibiae incumbit. Quod teneat me- dicus, ne in dignoscendo hygromate istius bursae fallatur. Vidimus porro in genubus fe- minae quadraginta octo annos natae ita loco motas bursas, ut utraque, vix tertiae parti patellae contigua, tibiae oblique innixa extrorsum spectaret, sinistra ovalis *), dextra ro- tunda ; caeterum cutis in ipso genu laxa admodum et facillime extendenda. In virili cadavere dextrae bursae pollicaris pars patellae marginem superans tibiae tuberositatem attigit, sinistra legitime collocata**). Inquilinae suppellectilis non eandem omnibus pos- sessionem esse, maxime ex iconibus Tabulae tertiae patet; in aliis enim sicuti maxima istius simplicitas, ita in aliis insignis quaedam opulentia atque varietas cognoscitur. Addi- derim , nos aliquoties in hominibus oedematosis, praeter parietum auctam crassitiem, bursarum spatia, eaque aquis quidem plane libera, filorum cellulosorum retibus et mem- branaceis laminis a fornice ad fundum porrectis ita obruta vidisse, ut communis cavea in minores plures loculos coiverit. Num innatam hanc structuram putemus? aut num morbo recens allata haec pseudoplasmata sunt, quae dominantem per bursam concres- cendi delendique intervalli nisum declarent? Verum et contrarius hydropicae labis effectus in aliis cernitur, siquidem in his tantum abest, ut augeatur cohaesio, ut minuatur potius, fiaccessat, succulenta, lanea quasi turgeat, quin dehiscat omnis compages, dirimanturque limitum vincula***). *) Tab.II. fig.V. **) Tab.II. fig.VII. ***) Tab.III. fig.XII. cf. Tab. VIII. Quo se modo patellaris bursa ad reliquas vicinas partes, quae vel superiacent ei, vel subsunt, habeat, quae mutua utrinque intercedat connexio, qui stratorum se insequen- tium ordo sit atque series, id omne, cum expressum dilucide, ut spero, imagine sit*), non opus est hic repetere. *) Tab. III. fig. XI. 42 In artubus posticis animalium ipsi patellae legitima bursa vel plane non, vel raris- sime data videtur, ditissima contra omnis regio anfractibus et loculamentis cellulosis inter se communicantibus est. 8. Bursa fibularis. ' '■ .. f In summitate capituli superioris fibulae, ad perpendiculum posita ovalis, bene ubique munita, ut aerem contineat, qui in aliis eiusdem capituli locis inflatus statim dif- fugit. Fundus valde colliculosus. Ita in octenni puero robusto. Tab.IV. fig. III. 9- Bursa tibialis. Ex eodem puero, capitis tibiae interno lateri recta inhaerens, fibulari paulo maior, certis itidem limitibus circumdata. Tab. IV. fig. II. 10. Bursae malleolares. Externa altera ad fibulae, altera interna ad tibiae malleolum sita est, crebrius summo ei, quam infimo eius apici innixa; raro globosa, plerumque ovalis7 ut transversa malleolo incumbat, altero fine antrorsum, altero retrorsum spectante, simplex, duplex, gemellae occurrunt. In puellae annum cum dimidio agentis pede sinistro integra iam bursa utrobique eminuit quatuor lineas longa, tres lata; intus, praeter tenera fila, iuxta pliculam hiatus, qui in contiguae alicuius cellae diverticulum patuit. Pueri octennis bur- sae quomodo se habuerint, picturae monstrant; internae fundus septo in duas lacunas ova- les est distinctus, externae orbis in plicas falciformes prosilit, partim pendulas, partim apicibus fundo affixas*). In viro sex et triginta annorum interna dimidiam partem pol- licis longa, quartam lata, inferiore uno loco laxius limitata; ad externum malleolum geminae, distantes, piso pares. Viri quadragenarii malleolarem externam quatuor lineas longam, duas latam, inque eius cavea plicam semilunarem margine rubris aliquot nodulis obsessam Tabula affert**). In quinquagenario eadem teres, confirmati plane orbis, cerasum maius aequans, prope apicem malleoli occurrit. Vetula in malleolo externo ge- minas bursas habuit, satis insignes, ad anticum et posticum malleoli marginem sitas, qua- rum imagines in Tabula quarta prostant *): superior perfectius clausa inferiore erat; illius cavum circumibat plica, margine inaequali, nunc retracto, nunc in apices pro- deunte fundo affixos; haec globulorum glanduloso - adiposorum singularem acervum intus fovebat **)• Malleoli interni bursa simplex, telae loculosae et spongiosae multum continuit. *) Tab. IV. fig. IV. V. VI. VII. **) Tab. IV. fig. VIII. *) Tab. IV. fig. IX. **) Tab. IV. fig. X. ii. Bursa tarsiea. Non adeo frequens, globosa, quam vidi in viro iuniore pedibus sano, collocata in media anteriore facie tarsi, intus septo falciformi ad perpendiculum in duas caveas inaequales divisa*). In hominibus valgis ad insignem amplitudinem solet distenta esse> ut eam in 43 viro tres pollices longam et unum cum dimidio latam, septo transverso molli, pluries per- tuso in duo antra partitam, inde a tarso per dorsum pedis ad posticos metatarsi fines usque ferri viderim. Superioris antri paries intus satis laevis erat, inerantque plures tra- beculae et glomerum adiposoglandulosorum greges, rete vasculoso rubro perfusi; infe- rius vestiebatur membrana turgida, in mucum fere viscidum emollita, trabes valde toro- sas et glebas rubicundas sparsim edente. Morbo gigni hanc bursam, quae alias nulla ibi existat, B r o d i e i suspicio est; verum id exemplo antea allato satis refutatur. In animantibus huc pertinet bursa, genu, quod veterinarii dicunt, posticum i. e. posteriorem tarsi faciem et quidem saepissime ossis calcanei prominentiam (Sprung- gelenk) occupans. In pullo equino quatuor dies nato rudis et indigesta adhuc structura**). Vitulus bovinus annuus in utroque genu postico bursam calcanei apici innixam, semidi- gitalem tulit intus rite quidem excavatam, sed margine hic illic paulisper hiante, caeterum pliculis instructo. In vaccae dextro tarso iuxta calcaneum ad latus eius internum vesicula ovalis inventa est, quam cum inserta suppellectile in Tabulis reddidimus***). In cervo longitudinalis ipsi calcaneo recta imminet, si cum articuli amplitudine et usu comparas, perquam exigua *); teres ibidem in sciuro, transversim sita in fele. Quod avium classem attinet, ardeae maiori duplex contigit, superior teres, tendini extensoris in postico fine infimi cruris innixa, inferior eidem tendini, qua ossi, vices tarsi et metatarsi simul ge- renti adnectitur; utramque septum transversum prorsus solidum interest; fundi membra- nam tenuem tendo translucet**). In gallo pavone pariter duae, sed longius distantes, et maiores, altera alteri superior sita, superne maior, inferne minor. Falconi milvo modico aeris inflatu bursa ad articulum cruris cum tarso certis finibus intumuit, fortiore vagis. Podiceps auritus simplicem longitudinalem, dimidium pollicem longam, tres lineas latam, pellucente per fundum tendine habuit; anati in summo tarsi apice inter tendinem et cutem bursa lenticularis magnitudinis fuit. *) Tab. V. fig. III. IV. **) Tab. VII. fig. V. ***) Tab. VI. fig. III. IV. *) Tab. VI. fig.V. **) Tab. VI. fig. VIII. 12. Bursae metatarsieae. Quod de metacarpo humano dictum est, idem de metatarso valet. Sunt enim et huic pleraeque bursae cum prima phalange communes, et ita collocatae, ut altera pars illuc, altera huc pertineat. Interdum maximam bursae partem metatarsi os sibi vindicat, minima phalangi impenditur, aut inversa sedis ratio est: quae solius alterutrius finibus tota contineatur, raro occurrit. Cf. bursae phalangeae. - Animalia ea, quae metatarsi ossa in unum confusa aut eorum capitata rudimenta quaedam habent, in medio metatarsi fine dorsali, primae phalangi propinquo unam bursam ferunt, ut equus, vacca, falco chrysaaethos, falco milvus, podiceps auritus*). In equo, et in vacca duas minores iuxta se ad horizontalem lineam positas vidi. *) Tab. VI. fig. X. 13. Bursarum phalangearum prima series in latere dorsali digitorum pedis. Creberrime in pollice et in digito minimo in conspectum veniunt; minus integrae in reliquis digitis, deesse quandoque uni alterive videntur. Quae ad pollicem pertinet, versus externum eius latus, ubi metacarpi os cum prima phalange coit, posita est*). In 44 dextro pede feminae triginta sex annorum locus in callosum tuber ovale excreverat multumque prominebat, id quod non raro arthritidis violentia vel vestimentorum attritu Heri solet. Incisi panniculi adiposi durioris crassities ultra lineam erat, cavea satis ampla, ubique legitime clausa; fornicis membrana succulenta, lanuginosa, vasis abundans plicam circularem per omnem caveae ambitum dimiserat, ligamentis hic illic fundo bursae affixam. Fundus ex albo flavescebat, tenacis crassaeque texturae, leviter colliculosus, pluribus locis corpusculis teretibus, papillis vallatis linguae quodammodo similibus obsitus, quae vel seorsim sibi accumbebant, vel surculis sanguiferis circumdata, inter se con- fluxerant**). In sinistro pede eiusdem feminae pollici aequegibboso bursa dextrae simi- lis erat***), eo tantum discrimine, quod plicae circularis margo in plures apices exibat liberos, tumidulos, quod corpusculorum illorum papillarium nihil aderat, et cavea liquore pallide flavescente, tenuioris gelatinae ad modum in fila ductili madebat. Neque in vetulae sinistro pollice, pariter morbose, etsi minus, protuberante, bursa cum plica orbiculari crenata desiderabatur*). Sed vidi etiam persaepe hanc bursam sanam, admo- dum nitidam, absque omni duritie aut illegitimo turgore. Praeter pollicem prior illa femina digitum minimum bursa ovali instructum habuit, ipsi iuncturae phalangis primae cum antico metacarpi fine, extrorsum iuxta tendi- nem musculi extensoris insidentem, intus plane clausam, madidam et tenera valuula munitam **). Inter mammalia, praecipue ea, quae digitis incedunt, et quibus metatarsus in humani modum distinctis ossibus constat, v. c. vulpes, canis, felis, sciurus etc. bursarum primum ordinem, in articulo metacarpi cum primae phalangis osse ferunt. Quae contra humana metatarsi forma carent, ut ruminantia, eis prima series inter primam et se- cundam phalangem iacet; v. c. vaccae, caprae, ovi, cervo; etiam solipedi equo. Eundem locum occupat in avibus, quippe pariter simplici metatarsi osse praeditis, ut vidi in fal- cone chrysaaethos, cui grandes admodum bursae in quatuor digitis sunt, in falcone milvo ***), in ardea maiore, ansere, anate et podicipite aurito *). Caeterum notandum ♦ est, in volucribus solemnem his bursis ovalem formam, in mammalibus rotundam esse; porro, accipitres robustioribus maioribusque istis gaudere, grallas et anseres, teneris valde et pro pedum amplitudine exiguis. *) Tab. V. fig. V. **) Tab. V. fig. III. ***) Tab. V. fig. VI. *) Tab. V. fig. VII. **) Tab. V. fig. IX. ***) Tab. VI. fig. IX. *) Tab. VI. fig. X. 14. Bursarum phalangearum secunda series in latere dorsali digitorum pedis. Insignes sunt, facillimeque inter reliquas obviae, ovales, vel ad perpendiculum, vel ad horizontem, inter primam et secundam phalangem sitae *). Promta earum evolutio est, nam iam in embryone octimestri pollicis bursa ad eam concinnitatem pervenerat, quam in imagine cernimus **), et in puero tres hebdomades nato singulis quinque digitis suae bursae contigerant, ut haud in una iunctura media desiderarentur; easdem, licet minimis lenticulis vix pares, et caveis cellulosa tela nondum exhaustis, tamen firmis finibus ubique fere clausas deprehendimus; quod vel ideo etiam singulare fuit, quia in eodem puero patellarium bursarum, quae alias primae perfici solent, ne rudimenta quidem adhuc aderant. In animalibus, quae antea dixi, haec series non, ut in homine, primae et secundae, sed secundae et tertiae phalangis articulo imminet. *) Tab. V.fig. IX. **) TabtV. fig.X. a. X. b. 45 15. Bursarum phalangearum dorsalium tertia series. Haerent hae in homine inter secundam et tertiam phalangem digitorum, excepto pollice, cui nulla eiusmodi suppellex dari potuit. Minores praecedentibus sunt, ut semen sinapi vix aequent; quae etiam decrementi ratio in animalibus plerisque patet, praeter accipitres, quorum digiti ad corripiendas rapinas hoc motus adiumento praecipue indigent: ita in aquila, secundae et tertiae phalangis bursae non multum a primae ambitu dif- ferunt. - Quae tribus plures phalanges habent, animalia, e volucrum maxime coetu, hanc bursam inter tertiam et quartam phalangem ferunt; quibus quinque phalanges sunt, iis quarta aliqua bursa additur. 16. Bursae phalangeae in planta pedis. Quae primae seriei dorsali respondeant, plantares bursae pridem in solo pollice et digito minimo se mihi obtulerant, nuperius demum et in reliquis digitis detectae. Atque sedem quidem constantem eae in planta habent circa articulos, quibus primae phalanges cum ossibus metatarsi connectuntur; maxima, cerasum mole aequans, semper pollicaris est; membranis ipsis textura magis densa est, quam iis, quae in manus, pedisve dorso haerent; quae rigidior firmitas etiam in ligamentis et plicis intus dispositis eminet. Vidi in senis pollicari bursa valvulam semilunarem, margine convexo ex antri pariete progna- tam , margine concavo libero fluctuante: caeterum mirum fuit, et senetutem et creberri- mam plantae pressionem ipsis bursis mucosis adeo pepercisse, ut integrae prorsus remanserint. - Secundae et tertiae seriei vestigia, etsi obscuriora, tamen in plerisque digitis non desunt. ICONUM EXPLICATIO. TABULA PRIMA A. Offert ea bursas subcutaneas, quas primi et secundi ordinis diximus, in femore, alis et circa inguinalem regionem sitas. Fig. I. Primitiva loculorum forma. Pars femoris infra trochanterem. Detractum hori- zontali sectione et sinistrorsum revolutum corium simul cum panniculo adiposo et lamina externa membranae loculosae ei adhaerente, quam tumuli adipis pellucent. Membranaceo fornice sic ademto dextrorsum loculos, qui externam et internam laminam interiacent, apertos cernimus, sepimentis seu parietibus intergerinis discretos, alios mucoso oleosove humore madidos, alios glebis adiposis fertiles; glebae internae laminae vel laxiores, vel strictiori vinculo adhaerent. Loculi ipsi inter se vix communicant. Vid. §. n. A rudi hoc loculorum primordio ad cultiorem alterius ordinis typum natura pergit, veluti eum Fig. III. in axillis, Fig. IV. circa inguen exprimunt. 46 Fig. III. Humerus ita versus, ut a x i 11 a in conspectu sit, media inter tendines musculi pectoralis et latissimi dorsi posita. De bursis mucosis utriusque margini adiacen- tibus dictum est §. 14.: discissa ipsis lamina membranae loculosae externa est, ut caveam ad fundum usque introspicias. Fig. IV. Inguinalis regio sinistra cum hypogastrii et femoris parte, corio denudata. Monstrat laminam externam membranae subcutaneae striatam illam, s. fasciam superficialem Cowperi, de qua §.12 et 13. sermo fuit, deinde ipsas bursas exte- nuatis flatu striis ita porrectas, ut laevis nudaque lamina externa, quae fornici vesicae est, promineat. Vid. §. 13. Fig. II. Dextri inguinis pars; adapertae bursae aliquot, ut, qui earum cavo insunt, supra expositi glomi adiposoglandulosi pateant. Fig. V. Modus, quo adeps glandulosus cum fundo cohaeret, aliquatenus illu- stratur. Discisso cruciatim fornice i. e. lamina membranae subcutaneae externa lamina eiusdem interna s. fundi .obvia est. Hac involvitur moles adiposoglandulosa ita, ut, quod quidem pictura vix recte exprimi potuit, suspensa quasi ex ea haereat. Lucu- lentiores plicae et fasciolae mucosae, vasorum sanguiferorum comites, §.21. expositae sunt. Fig. VI. Bursa secundi ordinis medio trochanteri innixa, incisa, cavitas glomo adiposo ovali repleta. TABULA PRIMA B. Depictae sunt e tertio ordine bursae ad condylos ossis brachii, proces- sum anconeum, et ulnae radiique fines. - Res ipsae in singulis his, et quae sequuntur, iconibus ita dispositae cernuntur: primum corii cruciatim discissi quatuor laci- niae , cum adhaerente panniculo adiposo pleroque revolutae; deinde laminae externae membranae subcutaneae cum interna arcte concretae campus, tandem, quae in medio hoc residet, et lamina ista fornice utitur, ipsa bursa mucosa, vesiculam referens, inflato per vulnus aere ultra superficiem elata. Fig. I. Bursa, quae condylo humeri externo respondet, e puero octenni. Vid. Cap. III. II. 3. a. Fig. II. Bursa condyloidea humeri interna ex eodem puero. Per utriusque bursae membranam colliculares papillae translucent. Vid. loc. cit. Fig. III. Bursa anconea e femina adultiore. Cap. III. II. 3. b. Fig. IV. Bursa anconea duplex e viro tabe mortuo. Fig. V. Altera imago bursam anconeam pueri recens nati clausam, altera incisam eandem reddit, in qua cavitatis quaedam iam primitiae extant. Vid. loc. cit. Fig. VI. Bursa anconea puellae septem menses natae altera clauso, altera aperto cavo, praecipue ad comparandam cum Fig. V. auctam antri amplitudinem, et demon- strandum insignem vasculorum papillarumque proventum. Fig. VII. Bursa in fine radii ad carpum posita, ex octenni illo puero. Cf. Cap. III. II. 5. Fig.VIII. Bursa in fine ulnae ad carpum sita. Cf. loc. cit. 4« TABULA SECUNDA. Bursa patellaris cum varietatibus; eius in foetu et prima aetate ratio. Fig. I. Anterior genu feminei dextri facies cum femoris et cruris aliqua parte. Re- volutum corium cum panniculo adiposo; laminae externae membranae subcutaneae cam- pus; bursa patellaris formae admodum cultae, orbicularis, patellae inferiori innixa, immisso aere turgida. Cap. III. II. 7. 47 Fig. II. Geminae bursae patellares in pueri fere annui sinistro pede inventae. Utraque patellae ipsi magis accumbit, quam superstruitur, quippe nonnisi apice margini istius interno adsitae os statim deserunt. Aliam gemellae bursae formam vid. Tab.IV. fig.I. Fig. III. Triplex bursa e vetulae dextro genu; vesicae intus septulis falciformibus perviis instructae: in sinistro bursa itidem praeter modum exigua fuit, et rigida fundi membrana, ut senii vim agnoscas. F i g. IV. Duplex bursa cohaerens, septo transverso pervio bipartita. Internam eius structuram exhibet Tab.III. fig. X. F i g. VI. Bursa duplex, septo intermedio eoque pervio ad perpendiculum divisa, e genu dextro pueri decennis bene nutriti; sinistro simplex erat. Fig. V. Feminae artubus oedematosae bursa sinistra duplex, quarum alteri parvae admodum longe spatiosior altera adsuta est; non omnis vesica patellae imminet, sed non- nisi prior illa infimo eius margini acclinis est, haec patellae fines transgressa ad tibiam obliquo situ pergit. Cf. in Tabula octava linearis imago Tab. II. fig. V. a. a. infima pars patellae, b. bursae duplicis minor pars, limbo valvulae simili intus cincta, c. maior pars tibialis, obli- que extrorsum spectans. Caeterum parietes solito crassiores, lanuginosi, succulenti erant. Hunc bursae situm qui ignorant, facile in dignoscenda hygromatis sede errabunt. Vidi hominem tumore aquoso maximam partem infra patellam et ita posito laborantem, ut, qui vere bursae patellaris subcutaneae erat, primo adspectu ad bursam infragenualem M o n r o i, ligamento patellae intersitam illam, pertinere videretur. Fig. VII. Bursa viri, altera parte ad patellam pertinens, altera infra eam recta per tibiam ad eius fere tuberositatem usque demissa. Fig. VII. Bursae patellaris primordia in foetu quadrimestri, supra loc. cit. descripta. InTabula octava, exprimitur a. spatium inferius circuitu iam clauso, b. superius non- dum legitime coalitum: bullae aereae per cellulosam lanuginem intercalarem diffusae ubi- que translucent. Fig. IX. Cf. Tab. octava. Bursa duplex, septo perpendiculari intermedio disiuncta, e foetu septimestri: utraque bursa a et b clausum penitus orbem habet, praeter unum in b locum, ubi inflatus aer per patulos adhuc limites effugit. Translucent bullae aereae. Fig. X. Bursa patellaris pueri recens nati: clausus superioris partis margo, inferior itapatulus, ut aer in duos processus transiret, bullis suis cellularem telam utrique bursae laminae intersitam replens. In superiore illa parte iam cavitas elliptica formari coepit. TABULA TERTIA. Apertae bursae subcutaneae olecrani et patellae ad demonstrandam internam structuram tam sanam, quam morbo mutatam adhibitae; quare discissus cruciatim laminae externae fornix est, ut ipsa cavitas et internae laminae i. e. fundi facies cum apparatu secretionem ministrante pateat. - Accedit Fig. XI, quae patellaris bursae exemplo bur- sarum ad reliquas vicinas partes rationem tradat. F i g. I. Bursa anconea aperta. Cf. Tabula octava: quatuor laciniae fornicis crucia- tim incisi revolutae, a. a, a. fasciolae a fornice ad fundum migrantes, de quibus supra §. 21. videas, b. colliculosa fundi facies cum rete vasorum, vid. §.22. F i g. II. Bursa anconea: a. fundus leviter colliculosus. b. fasciola latior cum adnato vase serpentino, c. alia, quae nexum cum utraque lamina praecipue illustrat. Fig. III. Conferantur Tab* octava et §§.21.24: b. b. plica membranacea valvulae semilunaris in modum protensa, ut vesicae cavum in duas cavernas fere dividatur, a. a. a. 48 processus, qui basi triquetra inde enati, in graciles petiolos extenuantur, et apice clavato vel nodoso libere fluctuante desinunt, c. fundi pars, quatenus illa valvula non obtegitur, d. filamentum utroque suo fine cum membrana valvulae commissum. Fig. IV. Vestigia morbosae metamorphoseos in bursa anconea feminae oedematosae. Vid. Tab. octava, a. a. loca laminae mucosae fundi in reticulum solutae, b. membranae serosae laciniae, c. fasciolae racemosae morbo in cuniculos laxatae, sero plenae, d. d. fila- mentum pensile et fasciolae simplices a membrana serosa ad mucosam transmissae, v. §. 21. Fig. V. Bursa anconea feminae oedematosae. Laminae mucosae textura morbo rarefacta, foraminulis passim pertusa, per aerem bursae adhuc integrae flatu immissum in bullas data. Fig. VL Bursa patellaris aperta, ut facies fundi colliculosa (§.22.) pateat, a. a. a. a. fasciolae, b. filamentum pensile. Fig. VII. Bursa patellaris, a. substantia collicularis, b. arcus tendineus §. 23. c. pars papillaris rubra §. 23. d. d. d. d. processus clavati variae formae, de quibus §. 25. sermo fuit. Fig. VIII. Bursa patellaris, a. a. plicae duae arcuatae, b. b. arcus tendinei se de- cussantes. c. c. centrum papillare purpureo rubore perfusum, d. funiculus vasculosus ei insertus, e. villi papillares in colliculoso campo dispositi, f. cryptae mucosae. Fig. IX. Bursa patellaris septo verticali in duas caveas divisa. Fig. X. Bursa patellaris duplex, a. a. membrana fundi colliculosa. b. b. mem- brana serosa, laevis, fasciolas ad a dimittens, c. septum falciforme obliquo hiatu per- vium. §.19. Fig. XI. Conferatur Tab. octava. Genu, ad illustrandam bursarum originem et ad vicinas partes rationem, eo, quem §. 16. vidimus, modo praeparatum, a. a. corii discissi laciniae, b. panniculus adiposus, c. membranae loculosae lamina anterior s. exterior, s. serosa, s. fornix, remoto adipe conspicua, d. bursae patellaris dimidium antrum hians, ubi simul lamina posterior, s. fundi, s. mucosa oculis obiicitur. e. stratum celluloso adiposum, inter membranam loculosam et fasciam latam situm, f. fascia lata. g. aponeu- rosis musculorum extensorum cruris. Fig. XII. Bursa patellaris finistra duplex e femina prorsus oedematosa, retrogradae morbo vitae exemplum insignius. Cavitas bursae perampla, sero modice plena; emollita, laxa, attenuata omnis, passim porosa praeter normam textura, limites utriusque laminae concretione clausi, nunc fatiscentes, a. Lamina mucosa fundi colliculis suis destituta, adeo tenuis, ut fibrae fasciae et aponeuroseos pelluceant. b. b. b. b. loca bullosa, rarae quin plane solutae compagis, reticulata, cribrosa, per quae inflato aeri ad subditam vi- cinamque telam cellulosam vulgarem via late patuit, c. c. fasciolae emollitae, ramosae, d. foramen organicum ad alteram bursam ducens, e. adpensa altera bursa, f. locus po- rosus et bullis aereis obsitus, g, cuniculi, sero pleni, inter quos vasa decurrunt. TABULA QUARTA. Maxime in delineandis bursis ad caput tibiae et fibulae positis, et malleola- ribus versatur. Fig. I. Bursae patellares geminae, supra III. 7. fusius recensitae. Fig. II. Bursa tibialis pueri octennis; corium cruciatim discissum, quatuor eius laciniae revolutae, bursa satis ovalis clausa, inflata, membrana admodum tenuis, ut in- quilini colliculi et globuli adiposi transluceant, v. III. 9. Fig. III. Bursa fibularis eiusdem pueri. 49 Fig. IV. Bursa malleolaris interna clausa ex eodem. Fig. V. Bursa malleolaris externa. Fig. VI. Aperta interna; in duas caveas septo membranaceo distincta. b i g. VII. Aperta externa; plica horizontalis circularis margine quasi lacero. Fig. /III. Bursa malleolaris viri 40 annos adulti: in aperta semilunaris valvula margine tumido, nodoso. Fig. IX. Bursae geminae malleoli externi vetulae. Fig. X. Apertae utraeque. In altera occurrit plica circularis passim frenulorum apicibus cum fundo connexa; a .eri glomi racemati insident, de quibus §. 25. dictum est. TABULA QUINTA. Bursae mucosae manus et pedis. Fig. I. Dorsum manus, in quo bursa carpiea, phalangea primae et phalangeae secundae seriei prostant. Fig. II. a. Bursa phalangea indicis e puero neonato. Fig. II. b. apertae eiusdem cavitas cellulosa lanugine oppleta. Fig. III. Bursa tarsiea. Fig. IV. Eadem incisa, ut septum falciforme pateat. Fig. V. Bursa per morbum tumida ad primam phalangem pollicis ped' ' dextri, descripta III. 13. Fig. VIII. Eadem aperta; cf. 1. c. Fig. VI. Bursae pollicis sinistri interior facies: plica circularis cristato margine. Fig. VII. Bursa pollicis callosa e vetulae corpore: plica circularis margine crenato. F i g. IX. Bursa phalangea primae seriei digiti minimi pedis, phalangeae secundae seriei. Fig. X. a et b. Bursa phalangea secundae seriei pollicis ex embryone octimestri clausa et aperta. TABULA SEXTA. Bursae mucosae subcutaneae animantium quorundam. Fig. I. Bursa genualis anterior vaccae. Vid. II. 6. Fig. II. Cf. Tab. VIII. II. Aperta eadem: a. a. a. fasciolae vasculosae, b. b. mo- leculae adiposae nodis globosis et clavatis obsessae §. 25. c. c. c. campus adipe quasi liquefacto suffusus, laevis, vasis sanguiferis pictus, finibus colliculosis desinens. Fig. III. Bursa genualis postica vaccae. Vid. III. 11. Fig. IV. Interioris eius structura. Occurrit plica cavitatem circumiens, in latum petiolum prolongata, cui glomus racematus adhaeret, antri intimo recessui antea immer- sus , ad quem itidem duo fasciculi fere tendinosi feruntur. Fig. V. Bursa genualis postica cervae. Fig. VI. Pes anterior vulpis. Bursa tarsiea, bursae phalangeae. Fig. VII. Bursa in alari carpo ardeae maioris. Fig. VIII. Bursa tarsiea duplex ardeae maioris. Fig. IX. Bursae phalangeae falconis milvi. Fig. X. Bursae, quas podiceps auritus metatarsieam et phalangeas habet. 50 TABULA SEPTIMA. Fig. I. Bursa genualis antica capreae medio carpo insidens. Fig. II. Duae bursae genuales capreae; cf. II. 6. Fig. III. Bursa genualis capreae summo metacarpo innixa. Fig. IV. Bursa genualis antica leporis. Fig. V. Bursae genualia posticae initia e pullo equino quatuor dierum, altero mar- gine iam clausae, altero adhuc hiantis, per quem flatu immissus aer in telam cellulosam laminae utrique membranae loculosae intersitam ita prorupit, ut in bullas et tumulos eam efferret. Cf. III. fig. II. Fig. VI. Bursae duae genuales anticae eiusdem pulli equini, imperfectae adhuc formae, limitibus ab altera parte circumscriptis, ab altera patulis. TABULA OCTAVA. Extant hic praecedentium tabularum icones nonnullae lineares, literarum signis, quae ipsis picturis adiicere nolui, notatae. Tabula PwMA.a. Fr. HOHL. det Tabula Prima a TABUBA SEjCUNDtV Tabula tertia a * Tabula Quarta . Tabuia Quinta Tabula sexta. Tabula septima. Tabula Octava. TaB.VD.vi. TAB.Dxi. TAB.Hv. TAB.Hh. TAB.ffl.m. TAB.ffl.ii. TAB.ffl.x. Tab.ih.iv. TAB.ID.vn. TAB.ffl.vi. TAB.ffl.vm. Tab.hi.xl ' A TAB.VI.n. TAB.ffl.xn. TAB. l.w. /