ANATOVE TOPOGRAPHICA SKIMIMS l'H CORNIS IIIUM CONliELATCH TRIPLICI DIRECTIONE DUCTIS ILLUSTRATA. AUCTORE Nicolao Pirogoff. PARS III. iasc. 3. Fa§c. 3 1. I aimc. 3 11. CAVEA ABDOMINIS ET PELVIS. PETROPOLl. TYPIS JACOBI T R E Y. 1859. FASCICULUS 3. SECTIONES TRANSVERSI CAVI ABDOMINIS. Organa sola thoracis non nisi in sectionibus transversis, ut supra monui (vid. Fasc. 2, pag. 3), inter cartilaginem costae 1-raae et in- terstitium intercostale quintum ductis, in conspectum veniunt; imo etiam in sectione supra hoc interstitium instituta non raro (si e. g. stomachus fluido vel aere extensus sit) cavum thoracis simul cum cavo abdominis perscinditur. Organa autem sola abdominis, — cum ultimis tamen pleurarum confiniis, — non nisi in sectionibus transversis, infra cartilaginem costae sextae ductis conspiciuntur. In hoc igitur operis nostri fasciculo, qui de cavo abdominis et pelvis agit, sectiones transversas per carlilaginem costae sextae et omnes prae- cipue sectiones, quae infra ipsam ducuntur, perlustrabimus. Sicut icones fasciculi secundi sectiones transversas per quampiam, cartilaginem costae et per quidquam spatium intercostale, a primo usque ad quintum, in uno eodemque et in diversis cadaveribus insti- tutas effingunt, sic picturae lineares fasciculi tertii cavum abdominis per omnes cartilagines costarum, a sexta usque ad decimam, transverse persectum adumbrant. Quum vero interstitia intercostalia, quibus hae quinque cartilagines sejunguntur, admodum angusta sint, imo etiam prope processum xy- phoideum sterni altera harum cartilaginum alteri adhaereat, sectiones transversae infra costam sextam semper simul per plures cartilagines et per plura spatia intercostalia ducuntur; quum porro cartilagines costarum forma valde arcuata sint, linea secans vero recta, parva so- lummodo cujusvis cartilaginis superficies in uno puncto dividitur. No- tandum est, in omnibus hisce sectionibus instituendis, nos semper la- Fasc. 3. 2 minam serrae in partem cartilaginis magis convexam (plus minusve prope insertionem ipsius in sternum vel in costam) direxisse. Cartilagines costarum falsarum utriusque lateris saepissime modo non plane symmetro dispositae sunt; saepe accidit e. g. ut costa falsa unius lateris altior, vel spatium intercostale angustius sit, quam al- tero latere; exinde sectionibus transversis saepe‘cartilagines harum costarum in utroque latere non cognomines dividuntur. Praeter sectiones, quae per cartilagines et interstitia costarum fal- sarum ducuntur, icones fasciculi hujus etiam sectiones abdominis inter infimas costas (llam et 12am) et ossa innominata institutas adumbrant, quae omnes fere per umbilicum, vel ad nonnullas lineas infra ipsum transeunt. Distantia vero harum costarum a pelvi in utroque latere interdum etiam parumper differt. Praeterea, non semper contigit cadaver gelu ex- positum ita collocare, ut os innominatum dextrum et sinistrum situm plane symmetrum conservaret et alterum a costis falsis aeque atque al- terum distaret. Quamobrem, in sectionibus transversis abdominis per umbilicum et infra eundem ductis interdum cristam ossis ilei unius solummodo lateris persectam invenimus. (Comp. e. g. Tab. 10 et 11.) Cum in sectionibus nostris, per corpus humanum congelatum insti- tuendis, hoc mihi praecipue proposuissem, ut lectori claram et exactam notionem de situ partium cujusque regionis, linea circulari inter puncta certa et fixa sceleti ducta determinatae, communicarem, semper limites cu- jusvis sectionis et distantiam horum punctorum accuratissimeadnotavi. Limites itaque sectionum transversarum abdominis, inter cartilaginem costae 6ae et 10ae ductarum, eodem modo ac in sectionibus transversis thoracis determinantur; cartilagines hae scilicet confinia anteriora, co- stae persectae limites laterales et corpora vertebrarum limites posteros constituunt. In abdominis vero sectionibus, quae infra costas falsas du- cuntur, confinia posteriora solummodo fixa et certa, corporibus verte- brarum dorsalium et lumbalium constituta, existunt; limites vero ante- riores non nisi partibus mollibus, — pariete anteriore abdominis, — non fixis et minus certis determinantur; nihil igitur superest ad limites hos statuendos, nisi ut distantiam lineae secantis ab umbilico adnotemus. Cum vero organa caveis thoracis et abdominis inclusa situm umbilici mutent eumque altiorem aut profundiorem reddant, etiam statum di- versum horum organorum in cadaveribus, quae persecui, num v. c. intestina vidua, an aere et liquido extensa sint, exacte designavi. 3 Inlima pars saccorum pleurae, insertioni costali diaphragmatis et costis falsis ac vertebris interposita, usque ad costam 12am extensa et in sectionibus imo per cartilaginem costae 9ae et 10»e ductis, adhuc adparens, — vidua est et in cadavere nunquam pulmonem continet, ita ut lamina costalis pleurae laminae diaphragmaticae, si pathologicas mutationes (ut exsudata serosa et purulenta cavo pleurae inclusa) ex- ceperis , semper contigua sit. Exinde in iconibus , quae sectiones transversas per cartilagines costarum 6ae — 10ae ductas adumbrant, infima haec confinia pleurarum tribus lineis, quarum media cavum pleurae viduum, laterales vero laminam costalem et diaphragmaticam effingunt, repraesentantur. Ceterum omnia, quae de modo laminas membranarum serosarum earuraque inflexiones seu plicas lingendi in praefatione fasciculi se- cundi (vid. pag. 4) monui, de sectionibus quoque transversis lamina- rum peritonaei valent. Hoc solummodo monere necesse est, diversas, multiplices et flexuosissimas laminas, lamellas et inflexiones hujus membranae picturis linearibus adumbrari difficillimum esse. Revera laminae peritonaei multa organa flexuosa investiunt, in diversa spatia, plus minusve profunda et variis organis interposita, insinuantur, ca- veas quasi peculiares et a cavo magno peritonaei fere perfecte sepa- ratas formant, et, quod praecipue adumbrationem ipsarum difficilem reddit, in plurimis locis altera cum altera ita contextae sunt, ut tres imo quatuor larpinae unam eandemque membranam constituant. Ad haec omnia si adhaesiones morbosas, quae tam saepe inter laminas pe- ritonaei observantur, adjunxeris, facile elucet quam difficilis intellectu dispositio inflexionum et laminarum hujus membranae, transverse per- sectae, et quam modus ipsas adumbrandi arduus sit. Sed omnium ad explicandum et effingendum difficillimae sunt inflexiones laminarum peritonaei, quae communicationi cavearum omenti majoris ac mino- ris cum cavo peritonaei inserviunt et quibus omentum minus, majus, et mesocolon transversum constituuntur. In exponenda harum laminarum peritonaei dispositione Hallerura, Meckelium, Hansenium et Huschke secutus sum; cum his igitur aucto- ribus parietem posteriorem omenti majoris (ex quatuor laminis, ut no- tum est, compositi) colo et mesocolo transverso adnexum esse, lami- nam posteriorem hujus parietis ad formandam laminam anteriorem et superiorem mesocoli transversi, anteriorem vero, cum eadem lamina mesocoli, in caveam omenti minoris continuari admitto. Neque mihi 4 unquam contigerit laminas peritonaei, quibus paries posterior omenti gastrocolici formatur, a lamina superiore mesocoli transversi anato- mica dissectione vel aeris inflatu separare, attamen cum dispositio haec laminarum statu organorum in foetu et anatomia brutorum probetur, veterem opinionem de fabrica omenti majoris, quae a Galeno mansit, veritati vel saltem doctrinae anatomicae hodiernae non tam consenta- neam esse puto. Si igitur omentum majus in ea regione abdominis, ubi mesocolo transverso accumbit, transverse persectum est, utraque haec appendix peritonaei sicut sex laminis serosis composita (quarum duae parietem anteriorem omenti, alterae qualuor parietem posteriorem, huic ad- nexam laminam superiorem mesocoli transversi et laminam ipsius in- feriorem constituunt) in picturis linearibus repraesentetur oportet. Quum tamen laminae parietis anterioris omenti plane contiguae sint et praeterea utraque lamina parietis posterioris in unam cum lamina superiore mesocoli transversi contexta sit, parietes denique ipsi hujus appendicis non raro alter alteri adhaereant, in iconibus nostris exinde non septem vel octo lineae (sex laminas exprimere debentes) sed plerumque quinque solummodo omentum hoc et ipsi contiguum mesocolon exprimunt. Suadeo, ut lector, ad multiplicem hanc flexuosissimarum plicarum ct lamellarum peritonaei dispositionem bene intelligendam, sectiones abdominis transversas cum iis in longitudinem ductis semper comparet. Sectiones denique transversae abdominis, laminam peritonaei parie- talem, ubi ad laminas externas mesocoli ascendentis et descendentis constituendas inflectitur, in duas lamellas fissam esse, clare demon- strant. Certe, stratum externum sive cellulosum peritonaei solum lissum esse, admitti oportet; nihilominus tamen parietem posterum coli ascendentis, intestini coeci et coli descendentis non raro lamina solida, tenaci et glaberrima, fere plane serosae indolis, vestitum in- veni, quod praesertim in operatione ani praeternaturalis instituenda mihi gravissimum videtur. Status diversus stomachi et coli transversi, prout scilicet canalis ci- borum perfecte viduus et contractus, aut aere, cibo et fluido repletus et extensus est, in situ aliorum organorum abdominis determinando magni momenti est; praeterea silus ventriculi ipsius, prout vacuus aut repletus est, valde variat. Quamobrem sectiones transversas per 5 diversa corpora, ventre extenso et collapso, institui. Icones, quae sectiones ejusmodi adumbrant, ad mutationes in situ ventriculi de- monstrandas quam maxime idoneae sunt, praecipue si cum tabulis fas- ciculi 3, B. comparentur; picturis etenim his linearibus, varium situm stomachi pleni perfecte alium esse, quam scriptores anatomici vulgo contendere solent, evidentissime probatur. Sed de bis fusius infra. Quoad musculos abdominis, aponeuroses et fascias fibrosas ipsis ad- nexas, sectiones transversae in nonnullis iconibus adumbratae (vid. Tab. 4am, 9am, 10anl, llara et 12am) dispositionem vaginarum, quibus musculi hi inclusi sunt, mutuum nexum fasciarum, atque diversa strata musculorum, prout in hac vel illa regione abdominis inveniun- tur, repraesentant. In plurimis picturis linearibus sectionum transversarum abdominis, si cum iconibus fasciculi 2di, quae sectiones transversas thoracis effin- gunt, comparentur, diversam etiam figuram medullae spinalis in diver- sis regionibus columnae vertebralis persectae designatam invenies. Omnia, quae de sectionibus caveae pelvis adnotare necesse est, plu- ribus infra exponam. EXPLICATIO ICONIIM. Tab. f. Sectiones transversas per cartilaginem costae 6ae et per verte- bram dorsi 10am et ilam ductas adumbrat. Fig. 1. Sectio transversa per mediam partem cartilaginis costae 6ae> per car* tilaginem costae 7ae» per costas 7am — Hara et per corpus vertebrae 11ae ad 2 Jin. Par. supra cartilaginem, quae vertebram hanc cum vertebra 12a jungit, ducta. Juvenis 16 annorum. Organa abdominis sana. Ventriculus et tractus intes- tinalis fere vacui. Facies sectionis inferior. A. Cartilago costae 7ae Ii. Cartilago costae 6ae persecta. — C. D. E. F. G. Costae 7a — lla H. Corpus vertebrae dorsi llae ad 2 lin. Par. supra cartilaginem intervertebralem persectae. — /. Insertio suprema musculi Recti abdominis in cartilagi- nem costae 6ae et 7ae- — K. Lacinia tertia insertionis superioris (in costam 7am) musculi Obliqui abdominis externi. — L. Lacinia septima mus- culi Serrati antici majoris. — M. M. Latissimus dorsi. — N. M. Serratus posticus inferior musculo Latissimo dorsi tectus. — O. O. 0. Mm. In- tercostales. — P. P. P. Diaphragma, — Q. R. Mm. Sacrolumbalis et Longissimus dorsi. — a. a. a. Lamina parietalis peritonaei, faciem con- vexam diaphragmatis obvestiens, in a\ a’, strato tenui textus cellulosi adi- posi a diaphragmate separata. — a”, a”. Inflexiones peritonaei in involucrum serosum lienis; spatium inter has inflexiones ligamentum gastrolienale trans- verse persectum repraesentat, spatium vero a’”, inter inflexiones peritonaei [a. f.) diaphragmatici in tunicam serosam hepatis, ligamentum coronarium hepatis, a’”’. a””. a””. Ultimum confinium sacci pleurae dextrae (maxima pleurae costalis pars pleurae diaphragmaticae adcreta est). — aa. Lobus dexter. — b. Lobus sinister hepatis. — c, c. c. Tunica serosa sive invo- lucrum serosum hepatis. — c. c”. Initium fossae longitudinalis sinistrae (dexlra in hac sectione nondum conspicitur), hepatis. — d. d. Fossa trans- 7 versa hepatis. — e. Lobus Spigelii. — f. f. f. Cavum omenti minoris ad ya pollic. Par. supra foramen Winslowii persectum. Cavum istud artificiali pa- rietum disjunctione hic evidentius manifestatur; ad sinistram cavi hujus spa- tium albidum (nulla litera designatum), textum cellulosum et glandulas lym- phaticas nigricantes continens, laminam omenti minoris et partem curvaturae minoris ventriculi repraesentat. — g. Ramus venae portae dexter. — h. Vena cava inferior. — i. Pars ventriculi pylorica ad 2*/0 pollic. Par. supra val- vulam pylori persecta. — k. Pars curvaturae majoris ventriculi et k”. k”. Omentum majus, s. gastrocolicum. — l. Paries inferior coli transversi per- secti. — m. Pars cavitatis coli transversi colo ascendenti propior. — n. Exitus in colon descendens. — o. o. Mesocolon transversum, cujus utraque lamina (superior et inferior) hic persecta et frustulo glaciei, vel exsudato se- roso congelato, o’, tecta conspicitur. —p. p. Lamina superior sola mesocoli transversi caudam glandulae pancreatis (r) obvestiens. — p’. Frustulum exsudati serosi glaciati laminam mesocoli inferiorem tegens. — q. Lien fere per mediam partem et oblique persectus. — r. Cauda pancreatis, — s. Particula glandulae suprarenalis adipe cincta. — t. Aorta abdominalis. Fig. 2. Sectio transversa per cartilaginem costae 7ae et 6ae> per costas 7am— 10am et per carlilaginem intervertebralem, quae vertebram dorsi 10am cum 1 la jungit, ducta. Cadaver hominis adulti. Facies inferior sectionis. — A. Processus xyphoideus ossis sterni. — B. Cartilago costae 7ae- — C. Cartilago costae 6ae- — D. E. F. G. Costae 7a — 10a- — II. Cartilago intervertebralis, quae vertebram dorsi 10am cum lia jungit. — H”. II”. Processus obliqui superiores. — /. Processus spinosus vertebrae dorsi 10ae- — a. a. a. Ultima confinia cavi pleurae dex- trae, cujus lamina costalis, laminae diaphragmaticae in hac regione juxta ap- posita, nec pulmonem, neque exsudatum serosum continet.— b.b.b. Cavum pleurae sinistrae, c. frustulum lobi inferioris pulmonis continens. — d.d.d. Diaphragma. — e. e. e. Lamina peritonaei parietalis hic faciem concavam diaphragmatis obvestiens, — e”. Inflexio laminae peritonaei parietalis, circa faciem convexam hepatis, ligamentum suspensorium hepatis formans. — f. Ligamentum suspensorium hepatis. — . Inflexiones laminae peritonaei diaphragmaticae, circa marginem obtusum posteriorem hepatis, g. ligamentum triangulare et h. ligamentum coronarium hepatis constituentes. — i. Cavum peritonaei inter has inflexiones inclusum, quod in sectione transversa sicut caveam parvam peculiarem constituit. — k. k. k. Cavum omenti mi- noris. — /. Inflexio laminae peritonaei parietalis circa superficiem conve- 8 xam lienis, involucrum serosum lienis constituens. — m. Liga- mentum colicolienale. — n. n. Bursa omenti majoris exsudatum serosum congelatum continens, quo remoto lamina superior mesocoli transversi con- spicitur, quae in laminam posteriorem omenti majoris continuatur, — o. Particula septi bursarum omentalium s. ligamenti gastropancreatici, quod faciem posteriorem ventriculi (ce) a lobo hepatis Spigelii {x) separat. — p. Ligamentum gastrolienale. — q. Initium ligamenti hepaticoduodenalis. —r. Lobus dexter et s. lobus sinister hepatis. — t. Sulcus longitudinalis sinister hepatis. — u. Ramus venae portarum in longitudinem persectus. —v. Vena cava inferior. — x. Lobus Spigelii hepatis. — s. Particula pylori prope valvulam pyloricam persecti. — a. Particula parva parietis inferioris fundi ventriculi. — /3. Colon transversum omento gastrocolico (Utera non designato) cum ventriculo junctum. — y. y. y. Omentum majus, in nonnullis locis colo transverso adhaerens. — d. Lien prope marginem ipsius superiorem per- sectus. — aa. Aorta abdominalis. Fig. 3. Sectio transversa per marginem superiorem cartilaginis costae 6ae» per cartilagines costarum 7ae et 8ae> per costas 7am—I0am et per corpus verte- brae dorsi 10ae ad 4 lin. Par. infra cartilaginem intervertebralem ducta. Cadaver juvenis 17 annorum. Ventriculus et tractus intestinalis liquore congelato extensi. Hepar parumper adiposum; ceterum organa thoracis et abdominis in statu normali. Liquor congelatus e cavo ventriculi persecti re- motus est. Facies superior sectionis. — A. Processus xyphoideus sterni ad 1. poli. Par. infra basin ipsius persectus. — B. Cartilago costae 8ae- — C. Carti- lago costae 7ae- — D. Margo superior cartilaginis costae 6ae cum particula costae. — E. F. G. H. Costae 7a —10a* — /. Corpus vertebrae dorsi 10ae ad 4 lin. Par. infra cartilaginem intervertebralem persectum. — K. Processus spinosus ejusdem vertebrae. — a. a. a. Cavum pleurae dextrae et b. sinistrae, frustula pulmonum c. c. continens. — d.d.d. Diaphragma circa foramen oesophageum, d” d” persectum. Inter a. de t c. supra faciem convexam diaphragmatis stratum adipis conspicitur, quod circa inser- tionem pericardii ad diaphragma situm est. — e. e. e. Cavum peritonaei. — e’. Inflexiones peritonaei inter lienem et ventriculum et e”. e”. circa super- ficiem convexam et concavam hepatis in involucrum serosum hepatis. — f. Ligamentum suspensorium hepatis. — g. Locus inter inflexiones peritonaei circa marginem convexum hepatis ligamento coronario hepatis et h. ligamento gastro-phrenico respondens. — i. Margo sinister superior cardiae oblique persectae et introitus in oesophagum. — k. Paries superior fundi sive sacci 9 caeci ventriculi, cujus superficies interna, liquore congelato remoto, in con- spectum venit. — /. Lien per marginem ipsius superiorem persectus ita, ut hic frustulum marginis hujusce, magnitudine 1 poli. Par. adaequans, relictum sit. — m. Lobus sinister et m”’. Lobus dexter hepatis. — n. Vena cava inferior. — o. Aorta abdominalis, p. Vena azygos. Tab. 58. Duas sectiones transversas per carlilagines cesfiie 7ae et 8ae et per vertebras dorsi llam et I2am institutas, repraesentat. Fig. 1. Sectio transversa per cartilaginem costae 5ae, per cartilagines costae 6ae et 7ae lateris sinistri et infra cartilaginem 6am dextram, per costas 7am, — 1 lam et per corpus vertebrae dorsi llae ad 1 lin. Par, supra car- tilaginem intervertebralem ducta. — Sectio per cavum omenti minoris et majoris ita ducta est, ut dispositio laminarum peritonaei ad cava haec consti- tuenda, nec non communicatio cavorum omentalium, praecipue si hanc iconem cum fig. 3. Tab. 3 comparas, evidenter demonstretur. Cadaver adulti. Ventriculus et tractus intestinalis fere vidui. Lien tu- mefactus; ceterum nullae mutationes organicae viscerum thoracis et ab- dominis. Facies inferior sectionis. — A. A. Cartilagines costae 7ae* — B. Carti- lago costae 6ae- — C. D. E. F. G. Costae 7a —lla* — II. Corpus ver- tebrae dorsi llae ad 1 lin. Par. supra cartilaginem, quae vertebram hanc cum 42a jungit, persectum. — 7. Processus spinosus vertebrae llae- — a. a. a. Ultima confinia cavi pleurae dextrae. — b. b. b. Diaphragma. — c. c. Lamina peritonaei parietalis, — c. c’”. Inflexiones peritonaei in invo- lucrum serosum hepatis et c”.c”. in involucrum serosum lienis. — d. Lobus dexter hepatis. — e. Fossa hepatis pro vesica fellea et fundus vesicae per- sectus, — f. Lobus Spigelii hepatis. — g. Cavum sive bursa omenti mi- noris prope communicationem ipsius cum cavo peritonaei vel prope foramen Winslowii persectum.—b.Truncus venae portae in longitudinem persectus.— i. Ductus choledochus. — h. Vena cava inferior, s. ascendens. — l. I. I. Paries superior coli transversi, cujus deverticula sive haustra serra remota sunt. — m. Pars coli transversi, quae in colon descendens transit. — n. Cavum coli descendentis, cujus paries superior serra remotus est. — o. Paries inferior fundi ventriculi. — o”, Curvatura major. — o”’. Pars ven- triculi prope transitum curvaturae majoris in parietem posteriorem et infe- riorem persecta. — p. Pars pylorica ventriculi et q. pars inferior valvulae pyloricae. — r. Pars transversa superior intestini duodeni et exitus ipsius in partem descendentem. — s. Omentum gastrocolicum in duobus locis per- Fise. 3. cisum, ubi introitus in cavum omenti majoris formatur (U). — t. t. Cavum omenti majoris. ■— u. Locus inter inflexiones peritonaei, circa lienem et fundum ventriculi, ligamentum gastrolienale constituens. — v. Locus liga- mento lienorenali respondens. — x. x. x. Confinia ambarum cavitatum omentalium; cavi omenti minoris et majoris. Una lamina peritonaei, x. x. lobum Spiegelii vestiens, bursae omenti minoris, altera vero ipsius pars x’”. x. x., quae pancreas et parietem posteriorem ventriculi [o’”.) tegit, bursae omenti majoris pertinet. — x”\ Lamina posterior omenti majoris cum lamina superiore mesocoli transversi in unam conjuncta et superficiem anteriorem pancreatis tegens. — y. Particula plicae peritonaei, oblique per- secta, septum bursarum omentalium sive ligamentum gastropancreaticum (Huschke) constituens, quae obliqua directione a cardia et superficie poste- riore ventriculi dextrorsum ad superficiem anteriorem pancreatis et super- ficiem posteriorem intestini duodeni decurrit, ac faciem posteriorem stomachi {o”,) a lobo Spigelii (/'), in bursa omenti minoris incluso, sejungit. Septulum hoc orificio z. praeditum est, quod foramen omenti majoris nuncupatur et directionem obliquam sinistrorsum et deorsum versus habet. Per foramen omenti majoris, hic oblique persectum, cavum omenti gastrocolici (t. t. t.) cum bursa omenti minoris [x. x.) communicat. Loci igitur t. t. z., colore nigro tincti, idem cavum sub ventriculo (o”. o”.) conditum constituunt. Frustulum liberum tenuissimum hepatis persecti, quo cavum omenti minoris hic tectum erat, removi et parietem posteriorem ventriculi paululum detraxi, ut foramen omenti majoris melius in conspectum veniat. — a. Margo supe- rior renis dextri cum particula glandulae suprarenalis. — (S. Lien tumefactus media fere parte transverse persectus. — y. Glandula suprarenalis sive ren succenturiatus dexter. — Aorta abdominalis. Fig. 2. Sectio transversa per cartilaginem costae 7ae et 8ae per costas 8am— 1 lam et per corpus vertebrae dorsi 12ae ad 2 lin. Par. supra cartilaginem, quae vertebram hanc cum vertebra lumbali ia jungit, ducta. Cadaver ejusdem hominis adulti (comp. fig. 1.). Discus hic e cadavere congelato desectus crassitudinem pollicis Par. 1 adaequat. Facies inferior sectionis. — A. Particula cartilaginis costae 8ae- —B. C. Cartilago costae 7ae et particula costae 7ae- —D.E.F.G.H. Costae 8a — 42a- — /. Corpus vertebrae dorsi 12ae ad 2 lin. Par. supra cartilaginem intervertebralem persectum. — a. a. a. Diaphragma — a”. a”. Ultima confinia cavi pleurae dextrae. — b. b. b. Cavum peritonaei. — b”. b”. Lamina serosa visceralis peritonaei colon descendens et transversum vestiens, et appendices nonnullae epiploicae. —bb”\ Lamina mesocoli transversi, 11 quae superficiem anteriorem pancreatis (q. q”.) vestit atque in tunicam se-- rosam coli continuatur, — b””. Locus circa inflexionem peritonaei inter hepar et ren dextrum, ligamento hepatieorenali respondens. — b”’. d. In- flexio peritonaei circa marginem liberum (hepati non accretum) vesicae felleae, et circa flexuram hepaticam coli, quae ex parte ligamento hepaticoduodenali, ex parte vero ligamento hepaticocolico respondet et in tunicam serosam coli extenditur. — e”, f”. Inflexio peritonaei inter lienem et pancreas, quae pro li- gamento lienale-pancreatico haberi potest. — g. Lobus dexter hepatis. — h. Incisura sive fossa renalis hepatis. — i. Fundus et corpus vesicae felleae in longitudinem persectum et inflexio peritonaei inter faciem concavam hepatis et corpus vesicae felleae in sectione transversa quasi cavum parvum peculiare formans. — k. k. k. Cavum et paries inferior coli transversi, paululum muci congelati continens. — l. Flexura coli transversi dextra sive transitus coli ascendentis in colon transversum. — m. Colon descendens, propter flexuram colicam sinistram persectum et mesocolo transverso (t”) atque omento majori (b”) adhaerens. — n. Pars descendens intestini duodeni. — o. o. Ansa intestini jejuni duobus locis persecta. — p. p. p. p. Nonnullae aliae ansae intestini tenuis, flexurae coli sinistrae, colo transverso et mesocolo (transverso et descendenti) interpositae. — q. Caput et pars corporis pancreatis, peri- tonaeo non vestita. — q”. Cauda pancreatis seu pars ipsius lieni et reni si- nistro propior, strato adipis et textus cellulosi tecta. — r. Vena portarum.— r”. Ramus arteriae pancreatico-duodenalis. — s. Ductus choledochus. — t. Textus cellulosus adiposus, inter caudam pancreatis et lienis, ubi sunt infle- xiones peritonaei circa lienem, inclusus. — t”. Mesocolon sinistrum s. des- cendens et transitus ipsius io mesocolon transversum. — u. Lien prope marginem ipsius inferiorem persectus. — v. Ren sinister paulo infra hilum persectus. — w. Ren dexter ad 1 poli. Par. supra hilum persectus. — x. x. Glandulae suprarenales. — y. Vena cava inferior. — z. Aorta abdominalis ad. 3 lin. Par. supra originem arteriae coeliacae persecta. Tab 3. Tres sectiones transversas per cartilaginem costae 7ae et 8ae et per corpus vertebrae dorsi 11ae nec non per cartilaginem, quae vertebram hanc cum vertebra dorsi I2a jungit, adumbrat. Fig. 1. Sectio transversa per cartilaginem costae 7ae» per costas 7am—llam et per corpus vertebrae dorsi llae ad 2 lin. Par., infra cartilaginem inter- vertebralem ducta. Cadaver juvenis 15 annorum. Hepatisatio pulmonis dextri cum exi- guo exsudato pleuritico. Ventriculus paulum aere extensum. Organa abdo- minis sana. 12 Facies sectionis superior. — A. Corpus vertebrae dorsi ad 2 lin. Par. supra cartilaginem intervertebralem persectum. — Ji. Cartilago costae 7ae* — C. D. E. F. G. Costae 7a —lla* — a. a. a. a. Infima confinia cavitatum utriusque pleurae, — h. h. Diaphragma. — c. c. c. Cavum pe- ritonaei. — d.dInflexiones peritonaei circa lienem. — e. e. e. Pars su- prema cavi omenti minoris, sacculum caecum inter lobum hepatis Spigelii (h), cardiam ventriculi et diaphragma constituens. — f. Lobus sinister et g. lobus dexter hepatis. — h. Lobus Spigelii. — i. Particula parva fundi ve- sicae felleae hepati accreta. Stria fusca inter e. f. et i. decurrens, et in icone litera non designata, fossa longitudinalis sinistra est, ex parte solummodo persecta. — k. Fundus, sive saccus caecus ventriculi aere extensi. — /. Pars cardiaca ventriculi, quae inter d. et e. peritonaeo non tecta est. Locus inter utramque hanclitcram, ligamento phrenico-gaslrico respondet. —m. Margo superior lienis. — n. Vena cava inferior. — o. Aorta abdominalis. — p. Exsudatum serosum congelatum, inter lobum sinistrum hepatis et ventriculum haerens. Fig. 2. Sectio transversa eadem per carlilaginem costae 7ae> per costas 8am— llara et per cartilaginem, quae vertebram dorsi Hara cum 12a jungit, in- stituta. Cadaver hominis adulti. Lien paulo tumefactus. Facies sectionis inferior. — A. Cartilago intervertebralis, quae vertebram dorsi I I cum 12a jungit, — h. Processus spinosus vertebrae dorsi 12ae- — C. Cartilago costae 7ae* — D. E. F. G. Costae 8a—1 la- — a. a. a. a. Infima pars cavi utriusque pleurae (dextrae et sinistrae). — b. h. h. Dia- phragma. — c. c. c. Lamina peritonaei parietalis sive diaphragmatici. — e\ c”. Inflexiones laminae peritonaei diaphragmaticae in superficiem con- vexam hepatis et lienis. — d. Inflexio peritonaei in superficiem concavam lienis. — e. Inflexio peritonaei in vesicam felleam, partem concavam hepatis et in tunicam serosam coli transversi, unam partem ligamenti hepaticocolici repraesentans. —f. f. f. Mesocolon transversum, per limites fere utriusque lamellae (superioris et inferioris) persectum, pancreas {q), partem descen- dentem duodeni (p) vestiens et inter puncta e. f. g. colo transverso accreta. In spatio, literis e. f. g. interposito, lamella inferior sola mesocoli transversi textu celluloso tecta apparet. — g. g. g. Cavum peritonaei non procul loco communicationis cum bursa omenti minoris infra foramenWinslowii persectum et parvum exsudatum serosum continens. Utraque litera g. g., inter h et o posita ligamentum hepatico-duodenale persectum designat. — h. Lobus dexter et i. Lobus sinister hepatis. — k. Fundus vesicae felleae fossae longitudinali dextrae et fossae pro vesica fellea hepatis accretus. — l. Lien fere media parte persectus et caudae pancreatis juxta appositus. — tn. Ren dexter. — n. Ren sinister o. p. Transitus partis transversae superioris duodeni in par- tem descendentem. — q. Pancreas. — r, Vasa pancreatis. — s. Colon descendens. — t. Appendix epiploica. — u. v. Paries inferior coli trans- versi.— w.ic. Paries inferior intestinorum tenuium libere in cavo peritonaei natantium. — x. Yena cava inferior. — y. Aorta abdominalis. Fig. 3. Sectio transversa per cartilaginem costae 7ae et 8ae» per costas 8ara— llam et per corpus vertebrae dorsi lla8 ad 3 lin. Par., infra carlilaginem intervertebralem ducta. Icon haec dispositionem laminarum peritonaei, ad communicationem cavi peritonaei cum bursa omenti minoris et cavo omenti majoris constituendam, clare demonstrat. Cadaver hominis adulti. Nullae mutationes organicae in visceribus thoracis et abdominis. Ventriculus contractus. Tractus intestinalis liquorem congelatum continet. Frustula glaciei ex cavo intestinorum remota. Facies sectionis inferior. — A. Corpus vertebrae dorsi Ila« ad 3 lin. Par. infra cartilaginem, quae vertebram hanc cum vertebra 10a jungit, per- sectum.— B. Cartilago costae 8ae—C. Carlilago costae 7ae—D.E.F.G. Costae 8 —lla II. M. Latissimus dorsi. —I. Duae laciniae inferiores m. Serrati antici majoris. — K. Lacinia quarta m. Obliqui abdominis externi costae 8ae accreta. — L. L. L. Mm. Intercostales (externi et interni). — M. M. Longissimus dorsi et Sacrolumbalis.—N. Diaphragma. —a.a. a. a. Pars infima sacci pleurae utriusque lateris. — b. b. b. Lamina peritonaei parietalis. — c. Inflexio peritonaei in superficiem concavam lienis. — d. e. Ligamentum coronarium hepatis. — f. f. f. Omentum majus, libere in cavo peritonaei natans, et ex duabus laminis (quae quatuor inter se concretis con- stituuntur) compositum, — f’Cavum omenti majoris inter laminas omenti gastrocolici inclusum et sectione transversa per epiploon hoc ducta apertum. — f””. ff””. Pars omenti majoris inter lienem et transitum coli transversi in colon descendens sita et ligamentum gastrolienale. — g. g. Cavum sive bursa omenti minoris, lobum hepatis Spigelii (r) continens. Sectio haec per foramen Winslowii. g”. ducta est. Nobis tractum linearum, quae laminas peritonaei designant, in icone hac perscrutantibus, continuatio cavi magni peritonaei in bursam omenti minoris et. cavum omenti gastrocolici clare et evidenter oculis subjicitur. Inter g. g” et s”. locus invenitur foramini Winslowii respondens. Paries posterior cavi omenti minoris in laminam su- periorem mesocoli transversi et in parietem posteriorem omenti majoris (i) continuatur. — h. Pars septi bursarum omentalium s. ligamenti gastro- pancreatici, plica peritonaei (quae a pariete posteriore ventriculi (k) ad pancreas descendit et in laminam superiorem mesocoli transversi aeque ac in cavum omenti majoris continuatur), constituta. —i. Foramen omenti majoris, quod communicationi bursarum omentalium (majoris et minoris) servat. In spatio, inter g. h. i. incluso, pancreas jacet, lamina superiore mesocoli transversi tectum k. k. Paries posterior partis pyloricae cum una parte curvaturae mi- noris et fundi ventriculi. — kk. Pylorus et valvula pylorica. — l. Paries posterior omenti gastrocolici laminae superiori mesocoli transversi accretus et corpus pancreatis tegens, fundo ventriculi hoc in loco serra remoto, denudatus, — m. Cavum et paries inferior coli transversi. — n. Exitus coli transversi in colon descendens. — o. Introitus coli ascendentis in colon transversum. — o. p. Paries inferior curvaturae coli dextrae sive hepaticae ligamento hepaticolico adhaerens. — q. Lobus dexter hepatis. — r. Lobus Spigelii. — s. Vesica fellea inter corpus et collum persecta. — t. Vena cava inferior. — u.v.w. Vena portarum et arteria hepatica (aeque ac ductus choledochus) in textu celluloso ligamenti hepatoduodenalis conditae, et prope foramen Winslowii persectae. — x. Aorta abdominalis. — Lien, per er- rorem lilera non designatus, margine superiore persectus est. Tab. JU Sectionem transversam per marginem superiorem cartilaginis costae 8ae per costas 8am—12ara et per corpus vertebrae dorsi 12ae ad i lin. Par. infra cartilaginem intervertebralem ductam repraesentat. Cadaver hominis robusti mediae aetatis, postquam ventriculus et canalis intestinalis aqua, per oesophagum injecta, magnopere extensus erat, conge- latum, in duo segmenta (superius et inferius) persectum est. Liquor conge- latus e cavo ventriculi remotus, ut situs et mutua dispositio orificiorum cardiae et pylori melius oculis subjiciantur. Icon haec praecipue ad demonstrandum situm ventriculi extensi valet et nos jam primo intuitu convincit curvaturas stomachi pleni alio plane modo dispositas esse, quam auctores anatomici vulgo eas repraesentare solent. Cor volumine paulum adauctum; ceterum nulla graviora vitia organica viscerum thoracis et abdominis. Lien diametro trans- versali et longitudinali 3 pollic. Par. adaequat. Hepar et lienem stomachus extensus sursum ad diaphragma versavit. Figura la iconis segmentum sectionis superius; figur. 2a vero inferius adumbrat. Partes persectae in utraque figura eaedem sunt; ea re solummodo differunt, quod fig. la parietes et margines organorum persectorum superiores, fig. autem 2a infimos delineat. In explicatione igitur utriusque figurae partes persectas iisdem literis designavi. — A. Margo superior cartilaginis costae 8ae- — B. Cartilago et costa 8a — C. D. E. F. Costae 9a—12a- — G. Corpus vertebrae dorsi 12ae ad 4 lin. Par. infra cartilaginem, quae vertebram hanc cum vertebra lumbali la jungit, persecta. — II. M. Rectus ab- dominis. — /. M. Obliquus abdominis externus. — K. M. Latissimus dor- si.—L. M. Serratus posticus inferior. — M. M. Sacrolumbalis. —N.N.N. Mm. Intercostales. — O. 0. 0. Diaphragma, prope hiatum aorticum per- sectum. — 00. M. Transversus abdominis, cujus insertio in faciem in- ternam carlilaginis costae 8ae insertioni diaphragmatis in hanc carlilaginem accreta est, ita ut in latere dextro fibrae utriusque musculi perfecte ia unum confluant. — a. a. b. b. Infima confinia cavi pleurae utriusque lateris. — c. c. c. c. (uno loco per errorem pictoris litera a designatum). La- mina parietalis et cavum peritonaei. — c’. c’. Inflexiones peritonaei in faciem convexam lienis. Spatium inter c\ c’. ligamentum gastrolienale repraesentat. — c”. c”. Inflexiones peritonaei in marginem convexum renis dextri, quarum una c”., inter renem et duodenum, partem inferiorem liga- menti duodeno-renalis repraesentat. — c’”. Continuatio laminae visceralis peritonaei in superficiem externam coli transversi (k) et ventriculi (e).— d. d. d. Ligamentum teres hepatis. — e. Cavum ventriculi, liquore extensi, (li- quor congelatus, sectione instituta, scalpro et malleo e cavo ventriculi enu- cleatus est), ita persectum, ut sectio per curvaturam majorem c”., modo ia loco ipso insertionis omenti gastrocolici, modo ad nonnullas lineas Par. infra hanc insertionem et infra utrumque orificium stomachi (cardiam et pylorum) ducta sit. — c”. Curvatura major et e’” curvatura minor ventriculi. — f. Paries superior fundi, seu sacci caeci ventriculi.— g. Cardia, constituens ori- ficium oblique dextrorsum deorsumque spectans. — h. Initium pylori. Paries superior ventriculi inter e et h lobo sinistro hepatis respondet, qui in cavum stomachi prominet ipsumque in duas quasi partes, profundiorem sive fundum {f) et magis planam sive pyloricam [e. h.) sejungit. — h”. Pars pylorica 5. transversa superior intestini duodeni. — hh. Curvatura prima partis transversae intestini duodeni et transitus ipsius in partem descendentem (litera c” designatus), quae curvaturam secundam formans in hh”., partem transversam inferiorem, continuatur. In fig. 1 iconis nostrae, liquore con- gelato e cavo duodeni remoto, paries superior hujus intestini conspicitur. — t. Pars omenti majoris s. gastrocolici inter lienem et fundum ventriculi sita.-— /«. Frustulum parietis superioris coli transversi serra abscisum. — 1.1. Ansae intestinorum tenuium, quae libere in cavo peritonaei natant, et hic vesicam felleam ac lobum dextrum hepatis tegunt. — m. Particula omenti gastrocolici inter curvaturam majorem ventriculi et parietem superiorem coli transversi sila. — n. n. n. n. Cavum omenti majoris prope initium ipsius persectum; in figura la apex solummodo et sinistra pars hujus cavi in conspectum ve- niunt. Laminis peritonaei, quae curvaturam minorem {e’”) et parietem posteriorem ventriculi nec non faciem anteriorem pancreatis (q) vestiunt, al- tera ab altera abductis, o. o. septum bursarum omentalium sive ligamentum gastropancreaticum conspicitur, quod p. orificio (foramine omenti majoris) munitum est. Cavum omenti majoris in praeparato nostro (fig. 1) ad % pol- lic. Par. infra foramen omenti majoris persectum est. Per foramen hoc cavum omenti majoris, cujus maxima pars in segmento infimo sectionis restitit, cum bursa omenti minoris, quae tota et integra in hoc segmento sectionis relicta est, communicat. — q. Corpus pancreatis pariete posteriore omenti majoris et lamina superiore mesocoli transversi vestitum. — r. Truncus venae por- tae, fere transverse persectus. — s. Margo inferior lobi dextri hepatis. — f. Ren dexter supra hilum persectus. — u. Lien per faciem ipsius convexam et per hilum in longitudinem persectus.—w. Margo superior renis sinistri.— y. Vena cava inferior. — x. Ren succenturiatus sinister. — Aorta ab- dominalis ad 2 lin. Par, infra originem art. coeliacae, in hiatu aortico dia- phragmatis, persecta. Tab. 5. Duas sectiones transversas per cartilaginem costae 8ae et 9ae» nec non per corpus vertebrae dorsi 12ae et vertebrae lumborum la« ductas adumbrat. Fig. 1. Sectio transversa per cartilaginem costae 8ae et per interstitium inter costas 8am et 9am> per costas 9ani—12am et per corpus vertebrae lumbalis lae ad 1 lin. Par. supra carlilaginem intervertebralem instituta. Cadaver hominis adulti. Facies sectionis superior. — A. Cartilago costae 8ae* — B. C. D. E. Costae 9a—12a* — F. Corpus vertebrae lumbalis 1ae ad 1 lin. Par. supra cartilaginem, quae vertebram hanc cum vertebra lumbali 2a jungit, persec- tum. — a. a. a. Diaphragma. — b.b.b. Pars infima sacci pleurae dextrae exsudatum congelatum serosum contineas. — c. c. c. Lamina peritonaei pa- rietalis, — c’. Inflexio peritonaei supra marginem posleruni et incisuram renalem hepatis ad formandum c” involucrum serosum hepatis. — c””, c’”. Inflexiones peritonaei in superficiem convexam lienis. — cc. Ligamcutum teres hepatis. — d. Lobus dexter et e. lobus sinister hepatis. — f. Paries superior fundi vesicae felleae, fossae vesicali hepatis insertus. — g. Pars liga- menti gastrohepatici. — k. h. Particula partis pylorici ventriculi et particula duodeni. — i. Pars omenti gastrocolici. — k. Pars bursae cavi omenti mi- noris cavo omenti majoris proxima. — l. Altera pars cavi omenti minoris lobum Spigelii, qui supra sectionem jacet, continens et foramini Winslowii proxima. Bursa omenti minoris, in nonnullis locis transverse persecta, propter sinuosam ipsius formam, aspectum non unius, sed duarum vel trium cavita- tum peculiarium refert. — m. Paries superior coli transversi. — n. Paries posterior cavi omenti majoris, quae in laminam superiorem mesocoli trans- versi, pancreas (p) vestientem, continuatur, — o. o. h”. Ansae intestino- rum tenuium, quae initio jejuni pertinent. —p. Corpus pancreatis, cujus su- perficies anterior lamina superiore mesocoli transversi (hic litera non desi- gnata) vestita est. — q. Vena portarum, — r. Ductus choledochus. — s. Lien per ligamentum phrenicolienale diaphragmati adnexus et medius fere persectus. — t. u. Ren dexter et sinister, supra hilum persecti. — v. Aorta abdominalis. — to. Vena cava inferior. Fig. 2. Sectio transversa per marginem superiorem, cartilagines costae 8ae et 9ae, per costas 9am— I2am et per corpus vertebrae dorsi I2ae ad 5 lin. Par. infra cartilaginem intervertebralem, quae vertebram hanc cum vertebra dorsi Ha jungit, instituta. Cartilago costae 8ae ad 3 poli. Par. a junctura ipsius cum cartilagine costae 7ae percisa. Cadaver hominis adulti. Ventriculus et intestina non extensa, paulum muci congelati continent. Nulla vitia organica. Facies sectionis inferior. — A. Cartilago costae 8ae, cartilagini costae 9ae juncta. — B. C. D. E. Costae 9a — 12a* — F. Costa accessoria |3a G. Corpus vertebrae dorsi 12ae- — H. //. Mra. Recti abdominis. — M. Obliquus abdominis externus. — K. M. Latissimus dorsi, — L. M. Serratus posticus inferior. — M. M. Longissimus dorsi et Sacro- iumbalis. — N. N. N. Diaphragma cum nonnullis fibris muscularibus m. Transversi abdominis (quae internet B.conspiciuntur). — 0. 0. O.Mm. Intercostales. — a. a. h. b. Infima confinia saccorum pleurae dextrae et sinistrae. — c. c. c. Lamina parietalis peritonaei. — c’. c’:. Inflexiones peritonaei parietalis in marginem inferiorem et in superficiem convexam lienis, quae tanquam continuatio ligamenti phrenicolienalis (inter c’ et c”) et colico Fasc. 3. lienalis (c”.) (hic in ultimo confinio utriusque lamellae persecti) haberi pos- sunt.—c”’. Continuatio ejusdem laminae peritonaei in mesocolon descendens —c””. Transitus mesocoli descendentis in mesocolon transversum. — c”’”. Inflexio peritonaei parietalis in faciem anteriorem renis dextri et in faciem con- cavam hepatis. — cc. Plica peritonaei reni dextro, facieculae renali hepatis et duodeno interposita, quae vice continuationis ligamenti hepatorenalis et duo- denorenalis fungitur. — d. Mesocolon transversum. — dd. Margo inferior lobi dextri hepatis. — e. Fundus vesicae felleae, undique lamina serosa peritonaei tectus, et in fossa pro vesica fellea hepatis libere jacens. — f. Faciecula renalis hepatis exsudatum serosum parvum continens. —g. Paries inferior pylori. — h. Parvum frustulum valvulae pyloricae. — i. Paries inferior partis transversae superioris duodeni, ii. Transitus partis transversae superioris duodeni in partem descendentem, initium curvaturae primae con- stituens.— k. I. Colon transversum, quod in praeparato nostro duobus locis persectum est; ansa hujus intestini (inter k et l) sub pariete inferiore partis pyloricae ventriculi (g.) latet. — //. Ansae intestinorum tenuium. — m. m. m”’. m’”. Infima pars omenti majoris et cavum ipsius in nonnullis locis apertum. — mm. Colon descendens omento adhaerens. — n. Pars omenti gastrocolici. —p. Pancreas. — q. Yena portae. — r. Particula marginis inferioris lienis propius superficiei convexae persecti. — s. Stratum adipis circa t. renem sinistrum, prope hilum persectum. — u. Ren dexter ad 4- lin. Par. supra hilum persectus.—v. (per errorem pictoris litera paulo altius posita est). Vena cava inferior. — x. Aorta abdominalis supra originem art. renalis dextrae persecta.—y. Arteria mesenterica superior.— z. Vena renalis sinistra. Et in hac icone, ut in Fig. 2. Tab. 2. ansae nonnullae intestinorum tenu- ium (//.) sicut pars pylorica ventriculi, [g) colo transverso (/) (et flexuris ip- sius (/c. /.) dextrae et (mm.) sinistrae) necnon mesocolo sinistro et transverso ita interpositae sunt, ut sectione per mesocolon hoc ducta simul cum colo, in tribus locis {k. l.m.) perciso, et cum pyloro ventriculi persectae sint. Ad dispositionem partium in icone hac adumbratarum bene intelligen- dam, necesse est in memoriam revocemus aliis locis utramque mesocoli laminam (ut in d.) aliis vero unam solummodo (ut inter c””. c”\) persectam esse. Spatium igitur albidum , in figura litera d desi- gnatum et inter vesicam felleam {e) flexuram hepaticam coli {k) ac duode- num {{) inclusum, mesocolon repraesentat transversum, per utramque lami- nam ipsius (superiorem et inferiorem) percisum, cui paries inferior pylori et portionis transversae superioris duodeni accubit. Tai». O. Tres sectiones transversas per cartilaginem costae 7ae et 8ae et per corpus vertebrae dorsi 12ae et lumbalis 2dae dnctas effingit. Caveae f thoracis et abdominis omnium trium cadaverum vitiis organicis correptae erant, icon igitur haec situm organorum morbose mutatum repraesentat. Fig. 1. Sectio transversa per cartilaginem costae 8ae, per costas 9am,—12am et per marginem infimum corporis vertebrae dorsi i 2ae ducta. Cadaver admodum macilentum ex inanitione. Paries anterior abdominis concavus et columnae vertebrali appropinquatus. Cavum peritonaei exsudatum serosum inter ansas intestinorum dispersum continet. Intestina crassa gas continent. Facies sectionis inferior. — A. Cartilago costae 8ae- — B. C. D. E. Costae 9a — 12ma.—F. Margo inferior corporis vertebrae dorsi 12mae— G. Processus spinosus hujus vertebrae. —a. a. a. Diaphragma. — b. b. c. c. Ultimi limites saccorum pleurae dextri et sinistri lateris.—c’.c’,c’.c’. Lamina parietalis peritonaei et inflexio ipsius (dextrorsum) in laminam exter- nam mesocoli ascendentis. — c”’. Transitus laminae internae mesocoli si- nistri in laminam sinistram mesenterii [[.). — d. e. Colon ascendens, in duobus locis prope flexuram dextram et in loco, ubi intestinum hoc reni dextro accubil, persectum.—/'. /’. Utraque lamina mesenterii (dextra et sinis- tra) prope transitum in laminam internam mesocoli sinistri (c’”.j, in f”. /”. laminam inferiorem mesocoli transversi et laminam internam mesocoli dextri s. ascendenlis; — g. Initium intestini jejuni radici mesenterii adnexum, — h. Portio transversa inferior duodeni, simul cum pancreate (m) lamina infima mesocoli transversi {f f”.) vestita. — i i i. k. k. Ansae intestinorum tenuium, quarum nonnullae [i.i.i.) mesenterio inter se junctae sunt et in exsudato seroso natant. — l. Colon descen- dens non procul a curvatura sinistra coli transversi persectum. — m. Par- ticula corporis pancreatis lamina inferiore mesocoli transversi tecta. — n. Margo inferior lobi dextri hepatis, involucro seroso vestitus, et libere in cavo peritonaei natans.— o. Margo inferior lienis paulo tumefacti, — p. p. Inflexiones peritonaei, quae ligamentum phrenicolienale et colicolienale habe- ri possunt. — q. Ren sinister supra hilum et r. ren sinister per hilum ipsum persecti. — s. Vena cava inferior. — t. Aorta abdominalis. Fig. 2. Sectio transversa per marginem infimum cartilaginis costae 7mae dex- trae et per carlilaginem costae 8ae dextrae, per costas 8am—12am, nec non per corpus vertebrae lumborum 2dae ad i lin. Par. supra carlilaginem inter- vertebralem, ducta. Cadaver hominis adulti, qui exsudato pleuritico enormi (scorbuticae indo- lis) lateris sinistri laborabat. Praeterea cava pleurae dextrae, pericardii et peritonaei etiam exsudatum serosum continebant. Situs omnium organorum abdominis mutatus. Diaphragma (si partem ipsius lumbalem exceperis) pictu- ra lineari in icone non expressum est. Facies inferior sectionis. A. Margo inferior cartilaginis costae 7mae dex- trae. — B. C. D. E. F. Costae 8a —12a- — G. Corpus vertebrae lumba- lis 2dae— a. a. a. Lamina peritonaei parietalis, a’, a”, a’”. Inflexiones peritonaei in faciem convexam lienis et in colon ascendens. Locum inflexionum, verisimillimum est, pluribus adhaesionibus laminarum serosarum mutatum esse. — b. b. Exsudatum serosum cavo peritonaei inclusum. —c. c. c. c. Colon transversum, quatuor distinctis locis persectum et gas continens. — cd. Omentum majus lieni accretum. — e. f. f”. f”. Lamina inferior mesocoli transversi et transitus ipsius iu mesocolon ascendens et descendens. — g. Colon ascendens. — h. Pars transversa inferior duodeni, simul cum pancreate, lamina inferiore mesocoli transversi vestita. — i. Corpus pancre- atis, volumine auctum et textu celluloso oedemate correpto cinctum, — k. Lien, fere medius persectus et exsudato seroso, quod in cavo pleurae sini- strae et peritonaei continetur, a costis remotus. — /. Ren sinister et m. ren dexter.—n. Vena renalis sinistra in longitudinem persecta.—o. Yena cava inferior.—p. Aorta abdominalis. Yasa haec in textu celluloso oedemate correpto inclusa sunt. Fig. 3. Sectio transversa per carlilaginem costae 7ae et 8ae, per costas 8am— 12am et per corpus vertebrae dorsi I2ae ad 4- lin. Par. supra carlilaginem intervertebralem ducta. Cadaver hominis adulti, qui empyemate scorbutico lateris dextri laborabat (comp. Fasc. 2. Tab. 19. Fig. 21). Facies sectionis superior. — A. Carlilago costae 7ae carlilagini costae 8ae adnexa.—B. C. D. E. F. Costae 8a — 12a- —G. Corpus vertebrae dorsi 12ae, — a. a. a. Diaphragma. — b. b. b. Infima pars cavi pleurae dextrae, c. exsudatum purulentum et sanguinolentum enorme continens. —d.d.d. Pars infima cavi pleurae sinistrae, e. exsudatum serosum sangui- nolentum continens.—f.f. Lamina parietalis peritonaei. — g. Ligamentum suspensorium hepatis. — h. Lobus sinister hepatis. — i. Pars fossae trans- versae et k. lobus dexter hepatis. — /. Pars superior et posterior bursae omenti minoris cum lobo Spigelii. — m. Pars cardiaca ventriculi. — n. Cardia. — o. Particula curvaturae majoris cum frustulis nonnullis omenti garstrocolici. — p. Vena cava inferior. — q. Aorta abdominalis. Tau. 9, Tres sectiones transversas, per cartilaginem costae 9ae el per vertebram lumbalem lam institutas, repraesentat. 21 Fig, 1. Seclio transversa per cartilaginem costae 9ae dextram, per cartilagi- nem costae8ae sinistram, per costas 10am — I2am et per cartilaginem inter- vertebralem, quae vertebram lumborum lam cum 2da jungit, ducta. Cadaver hominis mediae aetatis. Paries anterior abdominis collapsus. Musculi et integumenta abdominis ex parte remoti. Colon paulum gas conti- nens. Ventriculus et intestina tenuia collapsi. Nulla vitia organica viscerum thoracis et abdominis. Facies sectionis inferior.— A. Cartilago intervertebralis, qnae vertebram lumbalem lma cum 2a jungit. — Ii. Processus spinosus ejusdem vertebrae. — C. Carlilago costae 9 ae. — D. E. F. Costae I0a — 12ma — a. a. a. Lamina parietalis peritonaei, diaphragma vestiens. In dextro latere laminae huic et diaphragmati stratum adipis interpositum est. — b. b. Inflexio lami- nae hujusce in laminam externam mesocoli descendentis et inflexio laminae internae mesocoli descendentis in b”. c. laminam sinistram mesenterii. — d. d. d. d. Lamina inferior mesocoli transversi, quae parieti posteriori omenti majoris {dd:”) firmiter accreta est, ita ut distincti limites transitus hujus parietis in laminam superiorem mesocoli transversi desiderentur.—d’”. d”}. Continuatio s. inflexio laminae inferioris mesocoli transversi et ascen- dentis in laminam dextram mesenterii, d. d”'. Omentum majus, cujus parie- tes alter alteri accreti, textum adiposum continent.—e. Mesenterium. — f. Colon descendens, cum appendicibus epiploicis, mesocolo adnexum. — g. Paries inferior portionis transversae inferioris duodeni prope transitum in jejunum persectae. Posterior hujus intestini facies, vertebrae accubens, invo- lucro seroso peritonaei caret. — h. h. h. h. Ansae intestinorum tenuium, quarum nonnullae mesenterio inter se nexae sunt. — t. Paries inferior et cavum coli transversi gas continens.—k. Introitus in cavum coli ascendentis. — /. Pars coli transversi flexurae sinistrae (quae in superiore segmento sectionis relicta est) propior.—m. Margo inferior lobi dextri hepatis. —n. Ren sinister infra hilum et o. ren dexter per hilum ipsum persectus. Frustulum parvum pancreatis, lamina inferiore mesocoli transversi simul cum duodeno {g) vestita est. — Vena cava inferior (lilera non designata) infra introitum venae renalis sinistrae et aorta abdominalis (eadem sine litera) ad 3. lin Par. infra originem art. renalis sinistrae persectae sunt. Fig. 2. Sectio transversa per cartilaginem costae 9ae dextrae et per spatium intercostale nonum in sinistro latere, per costas I0am—12am et per corpus vertebrae lumborum lae, ad 3 lin. Par. infra carlilaginem intervertebralem, ducta. Cadaver hominis adulti. Ventriculus et canalis intestinalis liquore per 22 oesophagum injecto non valde extensi. Musculi in sinistro solummodo latere sectionis delineati sunt. Nulla vilia organica, si exsudatum serosum exiguum in cavo abdominis exceperis. Faciessectionis inferior.—A. Corpus vertebrae lumbalis 1ae ad 3 lin. Par. infra carlilaginem, quae vertebram hanc cum 12a, vertebra dorsi jungit,persec- tum.— B. Cartilago costae9ae dextrae. In latere sinistro spatium inter N. etL. interstitio intercostali nono respondet. C. D. E. Costae 10a» lla 12a- — F. Mm. Longissimus dorsi et Sacrolumbalis. — G. M. Latissimus dorsi.— /7. M. Serratus posticus inferior. K. Mm. intercostales.—L. M. Rectus abdo- minis.—M. M. Quadratus lumborum. N. N. Diaphragma, cujus fibrae mus- culares in spatio intercostali cum fibris m. Transversi abdominis conflatae sunt. —a a. Pars infima sacci pleurae dextrae.—a. a. a. Lamina parietalis perito- naei et inflexiones ipsius in laminam externam mesocoli sinistri s. descen- dentis (circa i) et in b. laminam externam mesocoli dextri s. ascendentis. — a.a. Paries inferior curvaturae majoris ventriculi, qui glaciem continet. — 6”. b”. Exsudatum serosum congelatum in cavo peritonaei. — b.b. Cavum omenti majoris in loco hoc large apertum.—bb” .c. c. Mesocolon transversum, ex duabus laminis (superiore et inferiore) compositum, quarum superior cum posteriore pariete cavitatis omenti majoris conflata est; lamina vero infima formando mesenterio (quod infra sectionem conditum est) servit. — d. d. d. Inflexio laminarum mesocoli circa transitum intestini duodeni in jejunum (k), perfecte collapsum, quae aspectum cavitatis quasi peculiaris, a cavo magno peritonaei sejunctae, offert. — c.c. Particula corporis pancreatis.— d.d. Transitus partis descendentis duodeni in partem transversam inferiorem, liquorem congelatum continens. — e. Textus cellulosus, inter ulramque laminam mesocoli transversi, prope radicem ipsius (ubi laminae istae large inter se distant), lamina superiore serra remota, denudatus atque corpus pancreatis (c.c.) et transitum partis descendentis duodeni in partem trans- versam inferiorem [dd) circumcingens.—f. Frustulum marginis inferioris lobi dextri hepatis, libere in cavo peritonaei natans. — g. Paries inferior coli ascendentis, prope flexuram dextram,et transitus ipsius in colon transversum, liquorem congelatum continens. — h. Colon transversum. — i. Particula parietis inferioris coli transversi prope transitum in colon descendens el colon descendens ipsum collapsum. — k. I. Ren dexter el sinister prope hilum persecti. Ad dispositionem multiplicem laminarum peritonaei in icone hac adum- bratam bene intelligendam, notare dignum est; 1) sectionem ita ductam esse, ut mesocolon transversum (ex duabus laminis compositum et cum pariete posteriore omenti majoris conflatum) sinistrorsum per utramque laminam. 23 quarum altera alteri juxtaposita est, dextrorsum vero prope radicem ipsius [e), ubi laminae inter se large distant, per unam solummodo, superiorem (circa h), persecaretur, 2) Quum vero altitudo locorum, ubi peritonaeum ad mesocolon, mesenterium et involucra serosa intestinorum formanda inflectitur, admodum variet, ideoque cavum peritonaei admodum flexuosum aspectum offerat, in sectione transversa abdominis inflexiones laminarum hujus membranae modo lineis sinuosis non interruptis, modo autem perfecte separatis et plures, quasi peculiares,caveas limitantibus, in icone exprimi, 3) Qualuor laminas omenti majoris transverse persecias, propter solidissimas parietum ipsius et laminae superioris mesocoli transversi adhaesiones, rarissime distinctas esse; in iconibus igitur nostris non tribus vel qualor, sed plerumque duabus solummodo lineis repraesentari. Quae cum ita sint, facile elucet, cur in sinistro latere fig, 2ae iconis spatium animadvertatur, 66, frustula glaciei continens, du- abus lineis cinctum et septulo (66”.) tribus lineis ficto, in duas partes sejunctum. Superior hujus spatii pars, 66, cavum omenti majoris est, cu- jus confinia parietes omenti (quatuor lamellis inter se solide conflatis com- positi) constituunt; inferior vero pars cavo magno peritonaei perlinet, a cavo omenti septulo 66.”, quod mesocolon transversum est, separata. In dextro autem sectionis latere superficies albida, cellulosa, e, conspicitur, quae duplici linea limitatur, colon transversum [g. h.) pancreas (cc.) et duodenum (dd.) includit et cum spatio 66., ut apparet, non communicat. Superficies haec vero nil aliud est, nisi continuatio ejusdem mesocoli transversi 66’”, quod in hac regione non plane persectum et cujus lamina superior sola remota est. Patet etiam ex hac disquisitione, cur in icone intestinum jejunum (seu transitus duodeni in jejunum) persectum, lamina peritonaei ita cinctum adumbretur, ut quasi in cella peculiari, a cavo magno peritonaei perfecte sejuncta, inclusum esse videatur. Fig. 3. Sectio transversa per cartilaginem costae 9ae dextrae et per cartilagi- nem costae 8ae sinistrae, per costas 10am—12am et per marginem infimum corporis vertebrae lumbalis lae ducta. Cadaver hominis adulti macilentum. Paries abdominis anterior collapsus. Intestina crassa gas et cavum peritonaei exsudatum serosum exiguum conti- nent. Ceterum nihil adnotatione dignum. Musculi abdominis et diaphragma (si partem ipsius lumbalem exceperis) non delineati sunt. Facies sectionis inferior. — A. Margo inferior corporis vertebrae lumbo- rum lae cum frustulo cartilaginis intervertebralis. — B. Processus spinosus ejusdem vertebrae. — C. Cartilago costae 9ae. — D. E. F. Costae I0a— I2a. — a. a. a. Lamina peritonaei parietalis. — a”. Inflexio laminae hu- jusce in laminam externam mesocoli descendentis. — 6. Inflexio laminae in- ternae mesocoli descendentis in laminam inferiorem mesocoli transversi prope initium intestini jejuni ex duodeno.—b”.b”’. Continuatio laminarum internarum mesocoli ascendenlis, mesocoli descendentis et laminae inferioris mesocoli transversi (quae pancreas et partem transversam inferiorem duodeni f” vestii) in6.’” 6””. parietem dextrum et sinistrum mesenterii.—bb. 66. Mesenterium. —c. Inflexio laminae inferioris mesocoli transversi in laminam internam meso- coli ascendenlis. — d. Inflexio laminae parietalis peritonaei in laminam exter- nam mesocoli ascendenlis. — e. Colon descendens. — f. Transitus portionis transversae inferioris duodeni in jejunum. — f”. Transitus partis descen- dentis duodeni in partem transversam inferiorem. — g. Particula corporis pancreatis, — h. h. Colon ascendens. — i, i. i. i. Intestina tenuia, quorum ansae nonnullae mesenterio adnexae sunt et in exsudato seroso natant. — k. Margo inferior lobi dextri hepatis, libere in cavo abdominis natans. — l. Ren sinister et m. ren dexter, infra hilum persecti. Tab. 8. Duas sectiones transversas per spatium intercostale octavum, per cartilaginem costae 9ae et I0ae» per vertebram lumbalem primam et per car- tilaginem, quae vertebram hanc cum vertebra dorsi 12a jungit, ductas effingit. Fig. 1. Sectio transversa per spatium intercostale octavum (inter costas 8am et 9ara), per cartilaginem costae 9ae (ad 1 poli, et 2 lin. Par. a junctura ip- sius cum cartilagine costae 8ae), per costas 9am — 12am et per cartilagi- nem, vertebrae lumbali lae et dorsi 12ae interpositam, instituta. Cadaver juvenis, 15 annorum, tuberculis pulmonum correpti. Exsudatum serosum purulentum in cavo pleurae dextrae. Hepar volumine adauctum, nauseatum et adiposum. Rudimenta peritonitidis tuberculosae. Canalis intes- tinalis aere, per anum inflato, magnopere extensus. Facies sectionis inferior. — A. Cartilago costae 9ae ad 1 poli. Par. a junc- tura cum cartilagine costae 8ae persecta. — B. C. D. E. Costae 9a—12a. — F. Cartilago intervertebralis vertebris lumborum lae et dorsi I2ae inter- posita. — G.Processus spinosus vertebrae dorsi 12ae. —H. M. Rectus ab- dominis. — /. M. Obliquus abdominis externus, — F. M. Latissimus dorsi. — L. M. Serratus posticus inferior. — M. M. Longissimus dorsi et Sacro- lumbalis. — N. N. N. Mm. Intercostales. — 0. 0. 0. Diaphragma, in latere dextro exsudato seroso pleuritico a costis remotum et juxta hiatum aor- ticum persectum. — O”. M. Transversus abdominis. — a. a. a. Infima pars sacci pleurae dextrae exsudatum serosum, 6, continens.—c.c.c. Ultima confinia cavi pleurae sinistrae. — d.d.d.d. Lamina parietalis peritonaei. — — d”. d”. d’\ Inflexio hujus laminae in laminam externam mesocoli de- scendentis et fissio ipsius ad parietem posteriorem coli descendentis involven- dum. — d” d”. Inflexio et fissio laminae parietalis peritonaei, ad laminam externam mesocoli ascendentis formandam et ad involvendum parietem poste- rum hujus intestini. —e. e. Parvum exsudatum serosum in cavo peritonaei. — /'. Margo inferior lobi dextri hepatis. — g. y. Paries inferior coli trans- versi in duobus locis persecti et aere extensi. — h. Curvatura dextra hepa- tica coli transversi. — i. Colon ascendens, cujus paries posterior lamella tenui, fere serosae indolis, ex fissione peritonaei parietalis nata (i/’”), vesti- tus est. — k. k. Omentum majus et — /c” rudimenta caveae ipsius. — /. Colon descendens, cujus paries posterior idem lamella tenui subserosa {d”) obtectus est. — m. Frustulum minutissimum portionis descendentis duodeni cum a. apertura ductus choledochi. — m’”. Transitus persectus partis trans- versae inferioris duodeni in intestinum jejunum.—mm. mm. Ansae liberae in- testinorum tenuium intestino colo (aere extenso) valde compressae.—n. n. n. Transitus laminae internae mesocoli descendentis in laminam inferiorem me- / socoli transversi, quae initium intestini jejuni {m’”.), corpus pancreatis (o.) et pariem descendentem duodeni (m.) obvolvit. — o. Pancreas textu celluloso cir- cumcinctum. — p. Ductus choledochus. — q. Ductus pancreaticus s. Wir- sungianus.— r. Vena portae.—s. Margo inferior convexus lienis. — t. Ren sinister ad 2 lin. Par, supra hilum et u. ren dexter, per hilum ipsum persec- tus.—v. Vena renalis sinistra.—w. Vena cava inferior.—x. Aorta abdomi- nalis in hiatu aortico ad 3 lin. Par. supra originem art. coeliacae persecta. In icone hac etiam ganglia semilunaria n. sympathici conspiciuntur ab aorta abdominali cruribus diaphragmatis sejuncta, sed literis non designata. Fig, 2. Sectio transversa per marginem infimum cartilaginis costae 10ae. per costas llam et I2am et per corpus vertebrae lumbalis lmaej ad 2 lin. Par. supra cartilaginem intervertebralem, ducta. Cadaver hominis mediae aetatis. Nulla vitia organica in visceribus thoracis et abdominis, si nonnullas exiguas adhaesiones omenti cum peritonaeo et cum intestinis exceperis. Ventriculus et tractus intestinalis aere per oesophagum inflato magnopere extensi. Facies sectionis superior.—A. Margo inferior cartilaginis costae 10ae— B. C. Costae Ha et 12a- — D. Margo inferior corporis vertebrae lumbo- rum lraae* — E. M. Rectus abdominis, vagina aponeurotica inclusus. — F. M. Obliquus externus abdominis et aponeurosis ipsius cum aponeurosi Fasc. 3^ musculi Obliqui abdominis interni, H., ad constituendum parietem anterio- rem vaginae m. Recti conflata. — G. M. Latissimus dorsi. — I. M. Trans- versus abdominis et aponeurosis ipsius similiter aponeurosi m. Obliqui interni, ad formandum parietem posteriorem vaginae m. Recti, nexa. — K. Dia- phragma , non procul ab hiatu aortico — K”. K”. persectum. — L. M. Serratus posticus inferior.—M. N. Mm. Sacrolumbalis et Longissimus dorsi. — a. a. a. Lamina parietalis peritonaei, quae fascia cellulosofibrosa duplicatur et hanc ob causam quatuor lineis designata est. — a”. Inflexio laminae hujus in laminam externam mesocoli ascendentis. — aa. Exsudatum parvum serosum in parte postera caveae peritonaei inclusum et marginem inferiorem lobi dextri hepatis condens. — b. Cavum et fundus ventriculi aere extensi et inter utramque curvaturam, sed propius curvaturae majori, persec- ti. — c. Cardia. — d. Valvula pylorica; spatium inter c, et d. curvaturae minori ventriculi respondet. — e. Exitus pylori in intestinum duodenum. — f. Pars dextra caveae omenti gastrocolici, hoc in loco propter mutuam adhae- sionem lamellarum ipsius impervii et colo ascendenti ac transverso (k. k.) ac- creti.—g. Rudimentum ligamenti gastrolienalis,—h. h. h. Cavum omenti ma- joris, tribus lineis designatum, cujus paries posterior cum lamina superiore me- socoli transversi perfecte conflatus est, ita ut transverse persectus unam ean- deraquemembranam (duabus lineis designatam) constituat. Inloco, ubicavurn hoc pancreati (r.) accumbit (supra faciem sectionis) introitus in cavum omenti minoris (septum bursarum omentalium et foramen omenti majoris) invenitur, sub pariete postero ventriculi nimis extensi occultus. — i. Altera, sinistra pars omenti majoris s. gastrocolici (praecipue paries ipsius posterior) liga- mento gastrolienali proxima, adipe abundans, inter lienem ac fundum ventriculi plures inflexiones formans et lieni adhaesionibus nexa. —k. k. Paries superior coli a flexura dextra sive a transitu coli transversi in colon ascendens serra abscisus. — l. Pars descendens duodeni, in loco transitus ipsius in partem transversam inferiorem persecta et peritonaeo non vestita.—m.m.m. m. La- mina inferior mesocoli transversi involucrum serosum flexurae duodeno-jeju- nalis seu tertiae (intestini duodeni) et initii intestini jejuni constituens, in duobus locis persecta ita, ut duas separatas et quasi peculiares cellas effingat, in quibus mm. mm. transitus intestini duodeni in jejunum (pancreati proximus) et initium intestini jejuni ipsius continentur, — n. Paries superior flexurae sinistrae coli sive transitus coli transversi in colon descendens, inter laminas omenti majoris inclusus. — o. o. (Una lilera paulo supra lienem posita est). Margo inferior cum particula superficiei convexae lienis oblique persecti, et omento magno accreti. — p. q. Ren dexter et sinister supra hilum persec- ti.—r. Corpus pancreatis lamina superiore mesocoli transversi (/i.), parie- ti postero omenti majoris accreti, tectum.—s. Vena portarum.—t. Vena cava inferior supra introitum venarum renalium et u. Aorta abdominalis juxta hiatum aorticum persectae. Ut contemplatione iconis nostrae dispositionem complicatam laminarum pe- ritonaei clare concipiamus, reminiscamur oportet sectionem ita ductam esse, ut omnes partes in hac regione abdominis inclusae tali ratione serra dimidia- rentur: l) Intestina in Joco transitus: nempe coli transversi (k. k.) in colon ascendens et descendens et duodeni in jejunum (mm.) 2) ventriculus (/*. g.), prope curvaturam majorem, 3) Cavum omenti majoris inter curvaturam magnam et colon transversum k. (ac sub pariete posteriore ventriculi h. h.J infra locum communicationis cum bursa omenti minoris. 4) Mesocolon transversum denique per ipsum fere discessum ulriusque laminae (superioris et inferioris). Itaque in superiore segmento sectionis, quod icone nostra adum- bratum est, relictae manent; magna pars laminae superioris mesocoli transversi cum pariete posteriore omenti majoris (in h.) conflatae, maxima pars cavi omenti majoris (post ventriculum sita) et minima solummodo laminae inferio- ris mesocoli transversi particula, initium jejuni cingens. Jam si demum figuram iconis inspicientes, decursum linearum, quibus la- minae peritonaei repraesentantur sequimur, haec facile colligemus; 1 Peri- tonaeum parietale lateris dextri in laminam externam mesocoli (circa a”.) se inflectare et cum pariete anteriore omenti magni (litera non designati) in unum confluere: quod mutuas adhaesiones omenti cum peritonaeo et mesocolo ascen- dente (quae tribus lineis repraesentantur) significat. 2. Unam laminam (superficialem) parietis anterioris omenti (duplici linea designatam) juxta pylorum plicam formare et supra faciem convexam stomachi sinistrorsum usque ad fundum ipsius extendi, ibique iterum implicatam (circa g.) in por- tionem gastrolienalem omenti, quae in involucrum serosum lienis (o.) (omen- to accreti) continuatur, transire. Utramque plicam laminae parietis ante- rioris omenti majoris insertioni ipsius in curvaturam majorem ventriculi (prope pylorum et fundum) respondere. 3. Alteram laminam (inferiorem) parietis anterioris omenti strato adipis {[.) a prima sejunctam, faciem posteram ven- triculi investire et in laminam anteriorem parietis posterioris omenti majoris {h. h.) (qui laminae superiori mesocoli transversi accretus unam eandemque membranam constituit), etiam in duobus punctis, juxta pylorum et fundum ven- triculi, (prope f. g.) inflexam esse (inter h. h.). 4. Hanc inflexionem parietis anterioris omenti majoris in parietem posteriorem, solidissime cum lamina superiore mesocoli transversi conflatum unurn cavum peculiare, quod tribus lineis designatum est (h. h. h.) (ita dictum cavum omenti majoris) constituere. 5. Laminam inferiorem mesocoli transversi, (m. m. m.) in duobus locis per- sectam, spatio albidi coloris, quod textum cellulosum utrique laminae mesocoli interpositum repraesentat, a lamina superiore (/i. h.) sejunctam esse. 6. In strato hoc albido s. textu celluloso mesocoli transversi curvaturam sinistram et ex parte dextram coli transversi (n.), partem descendentem duodeni (m. m.), pancreas (r) et initium jejuni sila esse; alteras harum partium a peritonaeo per- fecte denudatas, ut duodenum, alteras ex parte solummodo lamina superiore me- socoli transversi vestitas, ut pancreas et parietem internum coli transversi, reli- quas denique, ut initium jejuni, lamina inferiore mesocoli transversi circumvo- lutas esse. Tak. O, Tres sectiones tranversas abdominis,per cartilaginem costae4 0maei per umbilicum et per cartilagines vertebris lumborum 2dae, 3ae et 4ae interpo- sitas, nec non per corpus vertebrae lumborum 3ae ductas, effingit. Fig. 1. Sectio transversa per carlilaginem costae 10inat‘> per costas 1 lam, 12am et per cartilaginem intervelebralem, quae vertebram 2dam cum 3a jun- git, instituta. Cadaver juvenis macilenti. Nullae mutationes organicae viscerum thoracis et abdominis. Ventriculus et canalis intestinalis omnino fere vacui. Facies sectionis superior.—A. Cartilago costae I lae Ji. Costa I0a- — C. Costa 12a D. Cartilago intervertebralis vertebris lumborum 2ae et 3ae interposita et particula marginis inferioris vertebrae lumbalis 2ae- — E. Processus articularis descendens et spinosus vertebrae lumbalis 2dae F. Processus articularis ascendens vertebrae lumbalis 3ae- — G. M. Rec- tus abdominis. — //. M. Obliquus abdominis externus. — /. M. Obliquus abdominis internus.— E. M. Transversus abdominis et pars diaphragmatis, praecipue in latere dextro sectionis conspicua. — L. M. Latissimus dorsi.— M. M. Serratus posticus inferior. — N. M. Psoas major, nonnullae fibrae musculares cruris interni diaphragmatis et m. Quadratus lumborum. — 0. M. Sacrolumbalis. — P. M. Longissimus dorsi, — a. a. a. Perito- naeum parietale et fascia subperitonaealis, quam hic quodammodo continua- tionem fasciarum transversae et propriae habere licet.—a'. a". Inflexiones laminae parietalis peritonaei supra colon ascendens et descendens ad laminas mesocoli externas constituendas, — 6, Continuatio laminae internae meso- coli descendentis in laminam infimam mesocoli transversi, quae partem duodeni et jejunum investit. — d. Propagatio laminae inferioris mesocoli transversi et laminae internae mesocoli ascendentis in laminam dextram mesenterii. — e. Mesenterium in duobus aliis adhuc locis persectum, — f. Textus cellulosus et glandulae nonnullae mesaraicac inter laminas 29 mesenterii inclusae. — g. g. g. Omentum majus colo transverso adne- xum. — h. Colon transversum infra curvaturam dextram persectum. — t.Colon ascendens.—k. Colon descendens.—/. Paries inferior partis inferioris transversae duodeni, inter portionem descendentem et initium jejuni, in longi- tudinem persectus.—m. Jejunum,prope finem partis transversae inferioris duo- deni, in duobus locis persectum.—mmrnm. Ansae intestinorum tenuium me- senterio adnexae.—n. Frustulum marginis inferioris renis sinistri.—o. Margo inferior renis dextri. —p. Aorta abdominalis. —■ g. Vena cava inferior. Fig. 2. Sectio transversa per umbilicum et per cartilaginem interverte- bralem, quae vertebram lumbalem 3am cum ia jungit, ducta. Cadaver hominis adulti macilenti. Intestina fluidum congelatum continent. Ceterum nihil adnotatione dignum. Facies sectionis inferior. — A. Cartilago vertebris lumborum 3ae et 4ae interposita. — Ii. Processus articularis descendens et spinosus vertebrae lumbalis 3ae. — C. Processus articularis ascendens vertebrae lumbalis 4-tae. — a> Fascia s. aponeurosis lurnbodorsalis, juxta marginem externum m. Sacrolumbalis cum aponeurosi m. Transversi abdominis (q.) contexta et post m. Sacrolumbalem (r.), ad processus spinosos vertebrarum se extendens. —b. Aponeurosis m. Obliqui externi cum aponeurosi m. Obliqui interni contexta et parietem anteriorem vaginae fibrosae m. Recti abdominis constituens. — c. Aponeurosis m. Obliqui interni abdominis in duas laminas fissa, quarum una — d. aponeurosi m. Obliqui externi adnexa, parietem anteriorem vaginae m. Recti abdominis formare adjuvat, altera vero — e. cum aponeurosi m. Transversi abdominis contexta, parietem posterum hujus vaginae constituit. — f. Linea alba ex vaginis fibrosis utriusque m. Recti abdo- minis, intime contextis, originem ducens. — g. M. Rectus abdominis. — h. M. Obliquus abdominis externus s. descendens fasciae dorsolumbali accu- bans. — i. M. Obliquus abdominis internus in aponeurosin m. Transversi abdominis (loco ubi aponeurosis haec cum fascia dorsolumbali contexta est) insertus, — k. M. Transversus abdominis. — /. Fascia transversa, fasciae iliacae m. unita. — n. M. Psoas major et nonnullae fibrae musculares crurum internorum diaphragmatis, fascia iliaca (quae ab arcu tendineo por- tionis lumbalis diaphragmatis originem ducit) (m.) vestitus.—p. Lamina cellu- losa, fibris aponeuroticis, in processus tranversos vertebrarum lumbalium (2ae et 3ae) insertis, munita et faciem anteriorem m. Quadrati lumborum (e) te- gens. —q. Aponeurosis m. Transversi abdominis cum una lamina anteriore fasciae lurnbodorsalis contexta et versus processus transversos vertebrarum lumbalium tendens. — r. Vagina fibrosa m. Sacrolumbalis et Longissimi dorsi, aponeu- rosi lumbodorsali formata. — s. M. Quadratus lumborum. — t. M. Sacro- lumbalis. — u. M. Longissimus dorsi. — v. v. v. Lamina parietalis peri- tonaei fasciae transversae accumbens. — v”. w”. Locus fissionis et infle- xionis peritonaei parietalis in laminas externas mesocoli ascendentis et descen- dentis. Lamina parietalis peritonaei, loco inflexionis bifissa, w. w. lamel- lam tenuem cellulosam, sed densam, imo aspectum membranae serosae verae praebentem demittit, ad faciem posteram coli ascendentis et descendentis in- volvendam. Praeterea, in latere sinistro fissionis, lamina parietalis peritonaei ope laminae cellularis cum fascia iliaca unita est. — v”. v”’. vTransi- tus laminarum mesocoli (ascendentis et descendentis) in parietes (dextrum et sinistrum) mesenterii et radix mesenterii (inter vv’”,). — x. Colon de- scendens, ad 3 pol. Par. supra flexuram sygmoideam persectum. — y. Colon ascendens, ad 3 pol. supra intestinum coecum persectum. — z. z. z. z. Ansae intestinorum tenuium, ex parte liberae, ex parte vero mesenterio adnexae.— zz. Omentum majus in cavo peritonaei libere natans.— 1. Aorta abdomi- nalis ad 3 lin. Par. supra bifurcationem in arterias iliacas persecta.—2. Vena cava inferior, ad 7 lin. Par. supra confluxum venarum iliacarum persecta.— 3. Arteria mesenterica inferior. — 4>. Ureter dexter et — 5. sinister. — 6. 6. Tendines musculi Psoalis minoris. — 7.7. Vasa spermatica. Fig. 3. Sectio tranversa ad 1 poli. Par. et 3 lin. Par. supra umbilicum et per corpus vertebrae lumbalis 3ae« ad 5 lin. Par. infra cartilaginem inter- vertebralem, ducta. Cadaver hominis adulti. Nullae mutationes organicae viscerum thoracis et ab- dominis, si exsudatum exiguum serosum in cavo peritonaei exceperis. Intestina aere per os et anum inflato, valde extensa. Facies sectionis superior. — A. Corpus vertebrae lumborum 3ae» ad 5 lin. supra cartilaginem,quae vertebris 2ae et 3ae interposita est,persectum.— a. Aponeurosis lumbodorsalis cum aponeurosi m. Transversi abdominis con- texta et in loco ubi inferitor fibris muscularibus m. Latissimi dorsi, b. (qui ex parte marginem posterum et infimum m. Obliqui abdominis externi tegit) persecta, — c. (Litera non expressa), d. e. Fascia superficialis, m. Ob- liquus abdominis externus et aponeurosis hujus musculi, d., cum /’. aponeu- rosi m. Oblijui interni contexta et d’. parietem anteriorem vaginae m. Recti abdominis constituens.—g. M. Obliquus abdominis internus.— h. M. Trans- versus abdominis.—i. Paries posterior vaginae m. Recti abdominis, ex duabus laminis aponeurosis m. Obliqui interni et Transversi abdominis contextus. — 31 k. M. Rectus abdominis. — /. M. Psoas major, et nonnullae fibrae crurum internorum diaphragmatis, infra quod ipsum m. Quadratus lumborum (litera non designatus).—m. M. Sacrolumbalis.—n. n. n. Lamina parietalis peri- tonaei—n’. n” Fissio et inflexio laminae hujus in mesocolon descendens. — n’”. ri”. in uno loco per errorem in h mutatum est. Lamina cellulosa, glabra, densa, aspectum tunicae serosae offerens, ex fissione peritonaei parietalis, prope initium laminae externae mesocoli descendentis nata et superficiem posteram coli descendentis obvestiens. — n”” Continuatio laminae internae mesocoli descendentis in laminam sinistram mesenterii. — n’””. Inflexio laminae parietalis in laminam externam mesocoli ascendentis et transitus laminae internae hujus mesocoli in parietem dextrum mesenterii. — n”””. Lamella cellulosa serosa ex fissione peritonaei parietalis nata et parietem posterum coli ascendentis obvolvens. — nn. nn. Radix mesenterii. — o. Co- lon descendens. — p. Intestinum coecum, prope valvulam ileocoecalem per- sectum. — q. q. q. q. Ansae intestinorum tenuium partirn liberae, partim mesenterio adnexae. — r. Omentum majus.— s. s. Ureteres.— t. t. Locum designat, ubi vasa spermatica sub peritonaeo in fascia propria involuta et ab- scondita sunt. — u. Vena cava inferior. — v. Aorta abdominalis ad 5 lin. Par. supra originem arteriae mesaraicae inferioris persecta, a. a. Exsuda- tum serosum congelatum. IO. Duas sectiones transversas, supra umbilicum, per umbilicum ipsum, per corpus vertebrae lumborum 3ae et partirn per cristam ossis ilei, ab- domine extenso et collapso, institutas, adumbrat. Fig. I. Sectio transversa abdominis ad 10 lin. Par. supra umbilicum et per corpus vertebrae lumborum 3ae ad 5 lin. Par. supra carlilaginem inter- vertebralem ducta. Cadaver hominis adulti robusti. Intestina, aere inflato, valde extensa. Facies sectionis superior, — A. Corpus vertebrae lumborum 3ae ad 5 lin. Par. supra cartilaginem,quae vertebris 3ae et4*ae interposita est, persectum.— Ji. M. Latissimus dorsi. — C. Aponeurosis lumbodorsalis cum aponeurosi m. Transversi abdominis contexta.— D. M. Obliquus abdominis externus.— E. M. Obliquus abdominis internus. — F. M. Transversus abdominis, — G. M. Rectus abdominis. — II. M. Quadratus lumborum. — I. M. Sacro- lumbalis. — K. M. Longissimus dorsi. — L. M. Psoas major (et nonnullae fibrae musculares crurum iuternorum diaphragmatis), a. fascia iliaca, quae ab arcu tendineo partis lumbalis diaphragmatis originem ducit, tectus. — c. c. Fascia transversa in b. cum fascia iliaca contexta. — d. d. d. Lamina parietalis peritonaei. -r e. e. e’. e’. Fissio et inflexio laminae hujusce in mesocolon ascendens et descendens. — f. Lamina cellulosa, ex fissione laminae parietalis peritonaei orta et faciem posteriorem coli ascendentis legens. — g. Colon descendens. — h. h. h. Appendices epiploicae coli descendentis.— i. Colon ascendens. — k. k. k. Transitus laminarum internarum mesocoli ascendentis et descendentis in parietem dextrum et sinistrum mesenterii. -— kk. Frustulum parietis inferioris partis transversae infimae intestini duodeni, prope transitum in intestinum jejunum. — /. /. /. Ansae intestinorum tenuium, partim liberae, parlim mesenterio adnexae. — m. n. Margines inferiores re- num. — o. p. Ureteres. — q. Aorta abdominalis. — r. Vena cava inferior. Fig. 2. Sectio transversa abdominis medio umbilico, in apicem cristae ossis ilei et per vertebram lumbalem 4am ad 2 lin. Par. supra cartilaginem intervertebralem ducta. Cadaver hominis adulti. Abdomen collapsum.Intestina crassa gas continent, intestina tenuia vidua et collapsa. Thorax, propter positum cadaveris congelati flexum, propter abdomen collapsum et forsitan propter nimis incurvatam lum- balem partem columnae vertebralis, pelvi appropinquatus, quam ob causam hic simul cum vertebra etiam crista ossis ilei persecta est. Facies sectionis superior. — A. Corpus vertebrae lumborum 4>ae ad 2 lin. Par. supra cartilaginem, quae vertebram hanc cum vertebra 5a jungit, persectum et frustulum cartilaginis intervertebralis ipsius. — B. Processus articularis descendens et spinosus vertebrae lumborum 4ae. — C. Apex cristae ossis ilei sinistrae, in dextro latere autem musculis adhuc obtectus.— D. M. Obliquus abdominis externus. — E. M. Obliquus abdominis inter- nus. — F. M. Transversus abdominis. — G. M. Rectus abdominis, vagina fibrosa inclusus. — 11. Linea alba abdominis et umbilicus in media parte transverse persectus. — /. M. Psoas major, — a. Paries anterior vaginae m. Recti abdominis, aponeurosi m. Obliqui externi formata. — b. Fissio aponeurosis m. Obliqu^interni, cujus altera lamina c. cum aponeurosi m. Obliqui externi, altera vero d. cum aponeurosi m. Transversi abdominis, ad constituendam vaginam m. Recti contexta est.'— e. f. Exsudatum parvum serosum in cavo peritonaei, inter ansas intestinorum, dispersum.—g. h. h. h. Lamina peritonaei parietalis, quae in i. i. mesocolon descendens inflectitur.— /c. /c. Mesoileum sive infima pars radicis mesenterii, prope introitum ilei in intestinum coecum. — /. I. Continuatio laminae internae mesocoli ascendentis in laminam dextram mesenterii. — m. Transitus laminae internae mesocoli descendentis in laminam sinistram mesenterii. — n. n. Mesenterium. — 33 o. Infima pars intestini ilei, prope valvulam ileocoecalem s. Bauhini, per- secti.— p. Infima pars intestini coeci, peritonaeo adhuc circumvoluti ef prope infra valvulam ileocoecalem persecti. — q. Processus vermiformis intestini coeci parvo mesenterio munitus. Margo posterior hujus mesenterii, quod aspectum prismaticum offert, post intestinum ileum (o) in radicem me- senterii(A:.fe.w.n.) intestinorum tenuium continuatur.—r. Colon descendens.— s. Frustulum parietis superioris flexurae sygmoideae coli descendentis, libere in cavo peritonaei natans. — t. t. t. u. u. Ansae intestinorum tenuium, pars liberae, pars mesenterio adnexae. — v. Yena cava inferior. — w. Aorta abdominalis. — x (litera haec per errorem ut f. picta) y. Ureteres. Tab. ti. Duas sectiones transversas abdominis, infra umbilicum et per corpus vertebrae lumborum 4ae et 4ae ductas, effingit. Fig. t. Sectio transversa abdominis ad 7 lin. Par. infra umbilicum et per marginem superiorem vertebrae lumborum lae ducta. In dextro latere abdomen ad 2 lin. Par. supra cristam ossis ilei, in sinistro latere per apicem cristae ossis ilei persectum est. Cadaver hominis adulti. Intestina aere non valde extensa. Facies sectionis inferior. A. Margo superior corporis vertebrae lumborum 1 Processus transversus et articularis ascendens hujus vertebrae.— C. Processus spinosus ejusdem vertebrae. — D. Apex cristae ossis ilei sini- strae. — E. M. Psoas major. — F. Crista ossis ilei dextra insertionibus musculorum abdominalium et Quadrato lumborum obtecta. — G. M. Obli- quus abdominis externus. — II. M. Obliquus abdominis internus. — I. M. Transversus abdominis, cujus facies interna fascia transversa vestita est. — K. M. Rectus abdominis.—a. a. a. Lamina parietalis peritonaei.—a,’.d>:. Inflexio laminae hujusce supra parietem anteriorem intestini coeci. — h. Continuatio laminae parietalis peritonaei supra vasa iliaca et infra radicem mesenterii, (quae in superiore sectionis segmento relicta manet), in c. c. mesocolon flexurae sygmoideae coli descendentis. — c”. c”. Altera inflexio peritonaei parietalis in mesocolon descendens flexurae sygmoideae. — d. Cavum et paries posterior intestini coeci (peritonaeo non vestitus); e. unum haustrum in apice hujus intestini designat; alterum vero orificium, ad sinistram haustri hujusce situm et litera non designatum, est introitus in ca- vum processus vermiformis. — f. Particula intestini ilei, prope valvulam ileocoecalem, persecti. — g. h. Flexura sygmoidea coli descendentis in duobus locis i. i. Ansae intestinorum tenuium, infra radicem mesenterii persectorum et libere in cavo peritonaei natantium. — k. Yena Fasc. 3. 34 cava inferior, juxta confluxum venarum iliacarum persecta.—7. Arteria iliaca communis sinistra etm. dextra.—n. n. o. Ureteres.—p. Yasa mesenterii inferiora. In loco supra n. n. vasa spermatica in fascia propria, sub perito- naeo condita, decurrunt. Fig. 2. Sectio transversa abdominis infra umbilicum, per corpus vertebrae lumborum 3ae ad 5 lin. Par. supra cartilaginem, quae vertebram hanc cum vertebra 4-a jungit, instituta. Cadaver hominis adulti. Intestina aere inflato extensa. Parvum exsudatum serosum in cavo abdominis inter ansas intestinorum dispersum. Facies sectionis inferior. — A. Corpus vertebrae lumborum 4ae, ad 5 lin. supra cartilaginem intervertebralem persectum. — B. M. Sacrolum- balis. — C. M. Longissimus dorsi. — D. M. Psoas majer. — E. M. Quadratus lumborum. — F. M. Obliquus abdominis externus. — G. M. Obliquus abdominis internus. — H. M. Transversus abdominis. —/. M. Rectus abdominis. — a. a. Fascia s. aponeurosis lumbodorsalis processui spinoso vertebrae adnexa, in 6” cum aponeurosi m. Transversi abdominis contexta, parietem anteriorem vaginae fibrosae mm. Sacrolumbalis et Longis- simi dorsi atque parietem posteriorem vaginae m. Quadrati lumborum constituens et in processum transversum inserta. — b. Paries anterior va- ginae fibrosae m. Quadrati lumborum una lamella fasciae transversae, alteri laminae cellulosae fibrosae [n. n.) adnexa, et eadem in processum transversum vertebrae inserta, formatus. — c. c. Fascia transversa, quae in d. duas lamellas finditur, quarum altera e. e. cum aponeurosi m. Transversi abdominis contexta, altera verof, ut dixi, parietem anteriorem va- ginae m. Quadrati lumborum constituit, et in f”. cum fascia iliaca g. g. confligitur. — h. Locus juxta externum marginem m. Sacrolumbalis. ubi fascia lumbodorsalis cum aponeurosi m. Transversi abdominis et cum fascia superficiali, quae m. Obliquum abdominis externum vestit, contexta est; aponeurosis vero m. Transversi abdominis fibris muscularibus m. Obliqui interni {G) originem praebet. — i. k. Vagina fibrosa m. Recti abdominis conflictu aponeurosis m. Obliqui externi abdominis cum apo- neurosi rnrn. Obliqui interni et Transversi abdominis (comp. Tab. 9. fig. 2 et 3) formata.—l. I. I. Lamina parietalis peritonaei.—m. m. Fissio laminae hujusce ad parietem posteriorem, et parietem anteriorem o. m. intes- tini coeci obvolvendum, n. n. Una harum laminarum, (glascia propria) ex fis- sione peritonaei parietalis nata, quae faciem posteriorem intestini coeci inve- stit, in f”, cum fascia iliaca contexta est et aspectum membranae cellulosae fibrosae habet. — o. o. o. Paries dexter radicis mesenterii. — p. p. In- flexio peritonaei parietalis in laminam externam mesocoli descendentis. — q. Lamina tenuis, glabra, etiam cellulosae indolis, ex fissione peritonaei parie- talis lateris sinistri nata, et parietem posterum coli descendentis investiens.— r. r. Paries sinister radicis mesenterii. -— s. Cavum et paries posterior intestini coeci. — t. t. Pars dextra et posterior valvulae ilcocoecalis s. Bauhini in cavum intestini coeci spectans. — u. Introitus intestini ilei in coecum. — v. Colon descendens, — x. x. x. Ansae intestinorum tenuium, partim liberae, partim mesenterio adnexae. -— y. Ureter sinister et z. dex- ter. —- xx. xx. Nervi crurales. — yy. Aorta abdominalis, juxta bifurca- tionem in arterias iliacas communes, persecta.—zz. Yena cava inferior.— Sub r. in latere sinistro, inter peritonaeum et fasciam iliacam, etiam vasa spermatica; inter y et yy, et inter laminas mesenterii (r. o.) vasa mesaraica, conspiciuntur. — u. Exsudatum serosum in cavo peritonaei. — (S, Omen- tum majus. Tab. VS. Duas sectiones transversas abdominis et pelvis, per ossa ile et per symphysin sacroiliacam utriusque lateris ductas adumbrat. Fig. 1. Sectio transversa per ossa ilei utriusque lateris, ad 10 — 12 lin. Par. supra spinam anteriorem ossis ilei, per vertebram lumbalem 5ara, ad i lin. Par. supra cartilaginem, quae vertebram hanc cum osse sacro jungit, et per foramen intervertebrale ducta. Cadaver hominis adulti. Intestina a ere non valde extensa. Facies sectionis inferior, — A. Corpus vertebrae lumborum 5ae ad i lin. Par. supra cartilaginem intervertebralem persectum.—B. Processus spinosus hujus vertebrae.—B”. Articulus processus articularis descendentis hujus ver- tebrae cum processu articulari ascendente vertebrae falsae lae ossis sacri. — C. Crista ossis ilei ad 10 lin.Par. in latere sinistro, et ad 1 poli. Par. in latere dextro, supra spinam anteriorem superiorem persecta.—D. Margo superior tuberositatis ossis ilei. — E. M. Glutaeus medius, fascia aponeurotica m. Glutaei maximi vestitus. — F. M. Sacrolumbalis. — G. M. Longissimus dorsi fascia lumbodorsali vestitus. — II. M. Iliacus internus et II”. M. Psoas major; uterque fascia iliaca vestitus. — 1F”. (signum5” in icone non expressum est) M. Obliquus abdominis externus. — /. M. Obliquus ab- dominis internus. — K. M. Transversus abdominis. — L. M. Conflictus aponeurosis m. Obliqui abdominis externi cum aponeurosi m. Obliqui interni et Transversi, ad vaginam fibrosam A. M. Recti abdominis con- stituendam. Vagina haec juxta lineam semicircularem Douglassii persecta est, quae hic infra sectionem relicta manet. — 0. Linea alba. — a. a. Fascia iliaca in duas laminas fissa, quarum altera ante m. Psoatem majorem decurrit et in a” cum fascia transversa contexta est; altera lamina autem m. Iliacum internum vestit et ipsum usque ad ligamentum ileolumbale comi- tatur, — b. Fascia transversa, quae in h” cum aponeurosi m. Transversi abdominis adhuc contexta, parietem posteriorem vaginae m. Recti ab- dominis constituit. — c. Fascia propria, vel potius stratum cellulare sub- peritonaeale, cnm fibris fasciae transversae et iliacae contextum. — d. d, d. Lamina peritonaei parietalis. — e. e. Inflexiones et transitus laminae hujus- ce in mesocolon descendens, quod infra radicem mesenterii persectum est.— /'. Transitus coli descendentis in flexuram sygmoideam. — g. g. Appendices epiploicae. — h. h. h. h. Ansae intestinorum tenuium libere natantes et mesenterio hh, infra radicem persecto, adnexae. -— i. i. Arteriae iliacae communes, quarum dextra ad 2 lin. Par, supra fissionem in iliacam exter- nam et internam, sinistra vero ad 5. lin. Par. supra hanc fissionem persecta est.—k. k. Venae iliacae communes, quarum dextra ad 5 lin. Par,, supra confluxum v. iliacae externae cum v. hypogastrica, sinistra vero ad 7 lin. Par. supra hunc confluxum persecta est. — /. /. Ureteres. — m. m. Vasa spermatica.—n. Nervus obturatorius.—p, Nervus lumbalis 4-tus.— q. Nervus lumbalis 5-tus, in loco exitus per foramen intervertebrale perse- ctus. — s. Initium canalis sacralis. — «. a. Exsudatum serosum exiguum in cavo peritonaei. Fig. 2. Sectio transversa per cristam ossis ilei ad 2 lin. Par. supra spinam anteriorem superiorem, per symphysin sacroiliacam et per os sacrum ad 3 lin. Par. infra cartilaginem, quae vertebram lumborum 5tam cum osse sacro jungit, ducta. Cadaver hominis adulti. Intestina aere extensa. Facies sectionis inferior.—A. Vertebra falsa Ima ossis sacri ad 3 lin. Par. infra cartilaginem intervertebralem persecta. — B. Initium symphysis sacroiliacae. — C. Crista ossis ilei ad 2 lin. Par. supra spinam anteriorem superiorem persecta. — D. Tuberositas ossis ilei ad J/2 poli. Par. supra spinam posteriorem superiorem persecta. — F. M. Glutaeus medius cum nonnullis fibris m. Glutaei maximi, quae tuberositati ossis ilei (D) pro- pius decurrunt. — F. M. Glutaeus minimus. — G. M. Obliquus abdominis externus. — H. M. Obliquus abdominis internus. — /. M. Transversus abdominis. — K. M. Rectus abdominis, vagina fibrosa inclusus, quae jam 37 infra lineam semicircularem Dcuglassii persecta est; paries igitur ipsius poste- rior fascia duntaxat transversa (et non parte tendinea m. Transversi abdominis, quae cum aponeurosi m.Obliqui interni hac in regione solide contexta parietem anteriorem hujus vaginae format), constituitur.—L. M. Iliacus internus. — M. M. Psoas major. — N. Mm. 'Sacrolumbalis et Longissimus dorsi. — a. a. a. Fascia iliaca ex duabus laminis (vid. in latere dextro), quae m. ra. Psoatem majorem et Iliacum internum investiunt, composita. — b. Spatium cellulosum triangulare supra cristam ossis ilei, inter m. Trans- versum abdominis et fasciam transversam situm, quod praecipue in opera- tione vincturae arteriae iliacae attentione dignum est. — c. c. c. Fascia transversa cum fascia iliaca contexta. — cc. Fascia propria, vel stratum cellulosum peritonaeo et fasciae iliacae interpositum. — d. d. d. Lamina parietalis peritonaei. — d’. d”. d’”. d’”. Inflexiones peritonaei circa fle- xuram sygmoideam coli descendentis {f. g.) in duobus locis persectae.—e. Mesocolon flexurae sygmoideae. — f. g. Flexura sygmoidea, in g. propius intestino recto persecta. — /i. Mesenterium prope marginem ipsius intesti- nalem persectum. — ». i. i. Ansae intestinorum tenuium. — k. Nervus cruralis (ex l — 3 nervo lumbali ortus) spatium cellulare inter m. Psoatem majorem [M) et Iliacum internum (L) occupans. — /. m. Nervi ileolumbalis et cutaneus femoris externus anterior. — n. Nervus sacralis primus e foramine sacrali nondum egressus. Duo trunci nervei persecti, in latere sinistro inter B. et q. adumbrati et nulla litera designati, sunt nervus obturatorius etn. lumbalis quintus. — o. o. Arteria iliaca externa et p. p. interna sinistra et dextra viduae et frigore contractae.—q. Yena iliaca com- munis sinistra et dextra in angulo ipso, qui confluxu venae iliacae externae et internae formatur, persectae. Omnia haec vasa vagina propria cellulari, fibro- sa a. a. a. laminis fasciae iliacae fissae constituta, inclusa sunt. — r. r. Ureteres. — s. s. Yasa spermatica. Icones 9 — 12 praecipue dispositionem situmque musculorum et fascia- rum, quibus parietes abdominis laterales et anterior constituuntur, adum- brant. Ut vero clariorem notionem de vaginis fibrosis horum musculorum, de mutua connexione fasciarum etc. habeamus, has icones cum tabula 13», (quae fossam iliacam repraesentat) comparare oportet. En quae ad harum partium, per sectiones transversas indagandarum, rite exponendam dispositionem, ut corollarium hic adjungi debere mihi visum est. 1. Ia regione dorsolumbali centrum insertionis omnium musculorum, quibus regio haec constituitur, fascia lumbodorsalis, cum aponeurosi m. Transversi abdominis intime contexta et fibris solidissimis composita, habenda est. (Tab. 9. fig. 2. a. r. Tab. 11. fig. 2. a, b”, h.) 2. Fascia haec lumbodorsalis duabus laminis aponeuroticis constat, quibus vagina fibrosa musculi Sacrolumbalis et Longissimi dorsi (Tab. 9. fig. 2. t. m. T. ii . fig. 2. B. C.) constituitur. Una hujus vaginae lamina, quae simul paries posterior ipsius est, processibus spinosis vertebrarum lumbalium adnexa conspicitur et punctum insertionis fibrarum muscularium m. Latissimi dorsi, ex parte eljam fibrarum m. Obliqui externi abdominis (marginis nempe infimi et posteri utriusque musculi) nec non fasciae superficialis, quae muscu- lum hunc investit, haberi potest. Altera lamina vero (paries anterior vaginae fibrosae m. Sacrolumbalis) , ex fibris fasciae lumbodorsalis et aponeu- rosi ro. Transversi abdominis communibus contexta, in procesus trans- versos vertebrarum inserta, se ut locum insertionis m. Obliquo interno, m. Transverso abdominis et m. Quadrato lumborum (Tab. 9. fig. 2. q. i. k. s, Tab. 11, fig. 2, b”. G. U. E.) praebet. 3. M. Quadratus lumborum etiam propria vagina fibrosa inclusus est, quae transverse persecta, ut musculus hic ipse, triangularem aspectum offert (Tab, 11. fig. 2. E. b. b”. c. c.). Margo internus (Tab, 11. fig, 2. 6”.) hujus vaginae fibrosae triangularis parieti anteriori vaginae vicinae m. Sacrolumbalis (quae ut septum musculum Sacrolumbalem a musculo Quadrato lumborum sejungit) accubans; margo externus (c. e.) cum apo- neurosi m. Transversi abdominis et interni in ipsum inserti contextus; margo denique anterior (b. f.) fascia transversa, quae prope externum m. Quadrati lumborum marginem, cum aponeurosi m. Transversi abdominis contexta est (d), et peculiari lamina cellulosa fibrosa (fibris ligamenti ilea- lumbalis) adnexa, constituuntur. 4*. Omnes igitur musculi, qui regionem dorsolumbalem constituunt, vagi- nis cellulosis fibrosis inclusi sunt, quae septorum instar alterum ab altero sejungunt; a) Margo posterior et inferior musculi Obliqui abdominis externi, inter fasciam superficialem et parietem posteriorem vaginae fibrosae (apo- neurosis lumbodorsalis) m. Sacrolumbalis, margine infimo m. Latissimi dorsi ex parte obtectus, silus est. b) M. Obliquus abdominis internus, idem inter parietem posteriorem vaginae fibrosae Sacrolumbalis et aponeurosin m. Transversi abdominis, denique c) M. Quadratus lumborum, inter parietem anteriorem vaginae, m. Sacrolumbalis, aponeurosin m. Transversi abdominis et fasciam transversam inclusi sunt. 3. Quoad vaginam aponeuroticam m. Recti abdominis, diversa pari- etum ipsius dispositio, prout ad 27a poli. Par. infra umbilicum, vel per um- bilicum, vel demum supra hunc transverse persecatur, in sectionibus trans- versis clare in conspectum venit. In sectionibus transversis per umbilicum et ad nonnullas lineas Par. infra ipsum ductis (Tab. 9. 10, 11,) paries anterior vaginae fibrosae m. Recti abdominis, ut notum est, aponeuro- si m. Obliqui externi et una lamina partis tendineae m. Obliqui interni (in duas laminas scissae) inter se contextis, paries autem posterior altera la- mina aponeurosis m. Obliqui interni et aponeurosi m. Transversi ab- dominis , etiam inter se contextis, constituitur. In sectionibus vero transversis ad iy2 poli. Par. infra umbilicum ductis, linea secans lineae semicirculari Douglassii respondet, imo infra ipsam ducitur. Linea scili- cet haec semicircularis Douglassii nil aliud est, nisi infimum confinium pa- rietis posterioris vaginae, m. Recti, quae aponeurosi mm. Obliqui interni et Transversi constituta, sub forma plicae aponeuroticae semilunaris, hic desinit. Utraque haec aponeurosis, infra lineam Douglassii, solidissime contexta, aponeurosi m. Obliqui externi jam nectitur et cum ipsa parietem anteriorem solum vaginae musculi Recti formare adjuvat (Tab. 12. fig. 2. et Tab. 13.). Igitur infra lineam semicircularem Douglassii, usque ad sym- physin pubis, fascia transversa duntaxat parietem posteriorem vaginae m. Recti abdominis in locum aponeurosis mm. Obliqui interni et Transversi sufficit. SECTIONES TRANSVERSI PELVIS IN SENII VIRILI. Icones nostrae, quae sectiones transversas pelvis in sexu virili re- praesentant, destinatae suat ad diversam conformationem caveae et parietum pelvis in diversis regionibus persectae demonstrandam; praecipue vero ad perlustrandum situm nexumque vesicae urinariae cum adnexis ipsius (vesiculis seminalibus ac prostata) et intestini recti, nec non ad fasciarum fibrosarum musculorumque, qui extra et intra caveam pelvis sunt, dispositionem illustrandam. Limites cujusvis sectionis transversae in pelvi majore distantia lineae secantis a spina anteriore superiore ossis ilei, a cartilagine vertebrae lumborum quintae et ossi sacro interposita et a foraminibus sacralibus, in pelvi minore autem distantia ejusdem lineae ab angulo inferiore sym- physis ossium pubis, a spina atque ab apice tuberum ischii et coccygis determinantur. Ad instituendas sectiones transversas, quae per pelvim majorem duc- tae sunt, semper pelves cum parte lumbali unaque portione (plus mi- nusve longa) partis dorsalis columnae vertebrarum sumpsi et in situ supino, perfecte horizontali, stabilivi. Caveam pelvis minoris autem plerumque postquam pelves cum infima parte columnae vertebrarum a thorace et extremitatibus prorsus sejunctae erant, serra mechanica (cujus lamina scindens directionem plane verticalem habebat) perse- cui. Quum sectiones hae diametro recto aperturae superioris (qui li- neae a centro promontorii ossis sacri ad marginem superiorem sym- physis pubis ductae congruens est) et diametro recto aperturae inferio- ris pelvis (qui linea ab apice ossis coccygis ad marginem inferiorem symphysis pubis ducta determinatur) non plane paralellae sint, veram inclinationem pelvis ad horizontem indicare non possunt; justam vero Fasc. 3 claramque notionem de gradu hujusce inclinationis pelvis, qui, ut ex inquisitionibus Naegele et fratrum Weber notum est, 60—65° efficit, sectiones per pelvim columnae vertebrarum unitam in longitudinem ductae (conf. fasc. 4B.) nobis conferunt. Attamen et sectionibus no- stris transversis inclinatio, quanta sit pelvis, sat evidenter probatur; linea etenim secans, per marginem superiorem et partem mediam symphysis pelvis ducta, fere semper incisuram ischiadicam minorem et tubera ischii decussat, apicem vero coccygis rarissime attingit. (Conf. Tab. 20, 21, 22 etc.). Vesica urinaria, ut situs ipsius variabilis melius comprehendatur, non minus quam intestinum rectum, modo plena et liquore extensa, modo vidua et contracta persecta sunt. Plicas peritonaei Douglassii (anteriorem et posteriorem) quae semper intestina continent, simul cum hisce visceribus congelatis adumbravi. Ut vero melius limites et forma ipsarum conspiciantur, in nonnullis sectionibus ansas intesti- norum gelu coactas enucleavi et caveas plicarum viduas effinxi. Per- multae icones partem prostaticam urethrae et collum vesicae urinariae effingunt; id quod praecipue ad ambitum et aspectum prostatae, prout in hac vel illa regione pelvis minoris transverse perscinditur, valde diversum demonstrandum, nobis opus erat. Situs vesiculae prostati- cae et ductuum ejaculatoriorum, substantiam prostatae sicuti perfo- rantium, porro diversa longitudo diametrorum ipsius obliquorum et transversi, nec non situs musculorum prostatae vicinorum nulla ana- tomica praeparatione tam rite clareque exponitur, quam sectionibus nostris transversis. Perbene demonstrant quoque ejusmodi sectiones conformationem situmque spatii ischiorecti et praecipue spatii subpu- bici, musculo levatore ani limitati, qui ansae instar (conf. v. c. Tab. 17.) prostatam, intestinum rectum et labyrinthum venosum Santorini includit. Indagationibus denique sectionum transversarum pelvis constat: Primo. Apicem sive partem anteriorem prostatae cum strato fibroso musculari, quod partem membranaceam urethrae circumcingit, tam intime contextum esse, ut confiniis distinctis carent. Secundo. (Conf. tab. 18). Canalem urethrae circa partem prostaticam aspectum non circularem sed potius rimae semilunaris, propter monticulum semi- nalem, qui in caveam urethrae prominet (conf. Tab. 17) habere. Ter- tio. Partem membranaceam s. isthmum urethrae ab angulo symphysis pubis ad I poli. Par. distare, situmque hunc, quoniam textus liga- menti triangularis urethra perforati parum ductilis sit, immutabilem esse. Quarto. Conformationem prostatae, prout propius basi aut apici 43 transverse persecta sit, diversam esse: fere rotundam (Tab. 22, 23) prope apicem et isthmum urethrae; cordiformem in media parte (Tab. 24); fere quadrangulam prope hasin. Plures adumbrationes praeterea prostatam diverso modo, quod in diversis lithotomiae methodis accidit, transactam et deinde in cada- vere congelato trasverse persectam effingunt. Ad icones has, quae operationem lithotomiae perlustrant, bene in- telligendas haec observare necesse est: lmo Sectiones hunc ad scopum per pelvim minorem ductas (conf. Tab. 22—27) plerumque directio- nem non rite transversam, sed potius obliquo transversam sequi, ita ut linea secans a symphysi pubis modo deorsum, modo paulo sursum di- recta sit, quod ex parte a diverso gradu inclinationis pelvis in diver- sis cadaveribus, ex parte a diverso situ, in quo pelves gelu coactae sta- bilitae erant, dependebat, partim vero eo proposito a me factum est, ut partes urethrae et prostatae, inter operationem laesae, clarius ex- ponantur. plagam prostatae inflictam, etiamsi, ut mos est, in si- nistro latere perinaei cadaveris ductam, fere semper in sectionibus pelvis transversis sinistram lectoris spectare, (vid. Tab. 22—24), quod facile explicatur, si in memoriam revocas in tabulis his faciem supe- riorem segmenti intimi pelvis persectae vel faciem intimam sectionis adumbratam esse. Effigies has perlustrantibus nobis, discrimen, quod inter diversas lithotomiae methodos est, et commoda incoramodaque diversis operan- di modis propria, praesertim ex comparatione cum iconibus fasciculi 3B. clare et distincte elucebunt. Sic contemplatione iconum 22—26 diversam directionem, dimensionem diversumque aspectum plagarum, quae prostatae et collo vesicae ad calculum extrahendum infliguntur, multaque alia, quae in dijudicandis periculis, quibus lithotomia ver- satur, atque consiliis, quae in operatione hac instituenda sequi opor- tet, rite cognoscimus. Praecipue vero hae questiones chirurgicae captiosae sectionibus nostris probabiliter solutae sunt: 1. In methodo cystotomiae laterali, adeo lege artis instituta, plagam prostatae inflictam non semper, ut auctores docent, directioni radii lateralis inferioris hujus glandulae respondere. 2. Plagam, qua cervix vesicae patefit, praecipue in cystotomia late- rali,rarius in bilaterali, circuitum prostatae excedere, atque capsulam vesicoprostaticam et fasciam rectovesicalem laedi. 3. In encheiresi a me commendata, quae in plurimis et parvis inci- sionibus prostatae varia directione ductis et peculiari cultello institu- tis constat, plagam fere nunquam circuitum prostatae excedere,et ba- sin ipsius semper intactam manere. 4. Instrumentum, quod lithotomus occultus (lilhotome cqche) nun- cupatur, etiamsi manu strenua et firma ductum, non semper sulcum itinerarii rite sequi sed interdum iter falsum per substantiam prostatae in caveam vesicae facere. 5. Cultrum vel lithotomum occultum, quum sulcum itinerarii rite sequatur, non semper per partem membranaceam s. isthmum urethrae in csfveam vesicae penetrare, interdum isthmo hoc non aperto, itine- rarium incisione in apice ipsius prostatae facta denudari et instru- mentum scindens per partem prostaticam urethrae, post colliculum seminalem sitam, in vesicam urinariam introduci. (Gonf. Tab. 27). 6. In cystotomia confinia prostatae et capsulae vesicoprostaticae fibrosae non tam plaga, quae cultro vel lithotomo occulto ipsi infligi- tur, quam potius extensione brachiorum forcipis transigi. 7. Plagam in lithotomia laterali praecipue limites partis posterioris s. basis prostatae, quae fascia rectovesicali investitur, excedere. (Conf. Tab. 23). 8. Directionem plagae, qua cervix vesicae in cystotomia bilaterali aperitur, non semper cum utroque diametro obliquo inferiore prosta- tae, sed potius cura utroque transverso congruere. (Gonf. Tab. 25, fig. 5). 9. Plagam lithotomo occulto duplice vel cultro in lithotomia bila- terali et laterali in prostata faciam admodum diversum aspectum (se- milunarem, angulosum) oflerre. 10. Ductus ejaculatorios et utriculum prostatae in methodo cystoto- miae laterali plerumque plaga non transactos intactosque manere. 11. Dimensionem plagae, quae in cystototomia laterali et praecipue in lithotomia bilaterali collo vesicae et prostatae infligitur, raro cum distantia laminae scindentis lithotomi occulti a vagina ipsius congrue- re. Fere semper enim distantia haec longitudinem vulneris excedere solet. 12. Dimensiones plagae, quae prostatae et collo vesicae infligitur, diversas esse prout in media parte aut prope basin prostatae et collum vesicae urinariae explorantur. Differentiam hanc longitudinem 3—4 lin. Par. adaequare. (Conf. Tab. 22). Ad perlustrandum diversum incisionum prostatae et colli vesicae in diversis cystotomiae methodis modum operationem hanc in permultis cadaveribus ita institui, ut lithotomo occulto, vel cultello a me, vel li- thotomo duplice a Dupuytrenio excogitato prostatae et collo vesicae plagas diversae dimensionis infligerem, per plagam inflexam forcipem introducerem et brachiis extensis, quomodo ad caicuium apprehenden- dum fieri solei, denuo educerem. Interdum, ut aspectus et dimensio plagae, qua cervix vesicae aperitur, melius exponerentur, cystotomia instituta forcipem per vulnus non introduxi. Postquam distantia lami- nae scindentis a vagina lithotomi occulti, quo plaga prostatae inflige- batur, nec non intervallum brachiorum forcipis accuratissime adnotatae erant, cadavera gelu exponebantur et pelves gelu coactae in diversis regionibus serra mechanica percidebantur. Nulla praeparatio anatomica nobis clariorem distinctioremque noti- tiam operationum, quae ad calculos vesicae extrahendos instituuntur, praebuit, quam hi in cadaveribus congelatis conatus. Quod attinet alias gravissimas scalpelli curationes, quae in organis cavea pelvis inclusis suscipiuntur, ut vinctura arteriarum iliacarum, herniotomia etc. sectionibus per corpora congelata alia directione duc- tis (longitudinali et obliqua) aptius quam transversis exponuntur; quam ob reni illas in fasciculo 3B, ubi de sectionibus pelvis in longitudinem ductis agitur, adumbrationibus idoneis perlustratas in- venies. ♦ i Etiamsi icones fasciculi hujusce omnes fascias pelvis et nonnullos ca- nales fibrosos transitui vasorum, accommodatos, ut canalem cruralem et obturatorium, sat exacte effingant, attamen ut valde multiplex et complexa dispositio mutuusque ipsarum nexus, tam difficilis intellectu tironibus, melius comprehendatur, cum tabulis Fasc. 3B, quae con- textum et dispositionem fasciarum alio praeparandi modo indagata- rum exactius adumbrant, conferantur necesse est. Aponeuroses perinaei et fascia pelvea, proprie sic dicta, duplici mo- do considerari possunt: vel ut lamellae aponeuroticae prorsus diver- sae, in nonnullis solummodo insertionum punctis inter se contextae, (sicuti fascia pelvea cum arcu tendineo, ligamentum triangulare ure- thrae, fasciae mm. obturatoris interni et levatoris ani, fascia perinaei superficialis, fascia vesicorectalis, capsulae fibrosae prostatae et vesi- cularum seminalium), vel ut unica fascia tribus quatuorve laminis composita et multiplices appendices fibrosas emittens. Inquirendum non est, utra hanc rem considerandi ratio vero pro- pior videri possit. Utraque ad rite dijudicandas staluendasque diver- sarum operationum chirurgicarum regulas multum confert; altera vero complexam fasciarum pelvis dispositionem intellectu multo faciliorem reddit. Hic posterior fascias pelvis contemplandi modus, quo capsula pelvioprostatica ut Iocais confluxus omnium laminarum fibrosarum pe- rinaei et pelvis admittitur (nuper a cl. Retzio expositus, a mejam ante multos annos in praelectionibus meis academicis commendatus et praeparatis anatomicis confirmatus) sectionibus nostris cadaverum gelu coactorum, praecipue vero iis, quae pelvim in segmentum anticum et posticum scindunt, illustratur. In nonnullis sectionibus transversis laminae fibrocellulosae, ut lamina faciem externam m levatoris ani investiens, laminae fasciae rectove- sicalis et capsula prostatae ipsius, propter arctam partium congelata- rum contignationem, paene perspicuae sunt, in aliis autem distinctius a partibus vicinis, quas includunt, sejunctae repraesentantur. Musculi extra intraque pelvim dispositi, itidem ut musculi colli at- que extremitatum, vaginis propriis inclusi sunt, quae in sectionibus transversis saccorum sive cellarum septis fibrosis (quorum nonnulla usque ad os extenduntur)segregatarum aspectum habent; elucet itaque sectiones bac directione ductas ad demonstrandum situm et mutuum nexum musculorum fasciarumque cum vasis et truncis nerveis aptissi- mas esse, Quum vero sectionibus per corpora congelata ductis, om- nes paries in nexu intacto represententur, etiam perscrutatio et descrip- tio nostra fasciarum ac musculorum a consueto anatomico perscruta- tionis modo in eo discrepat, quod non puncta insertionis cujusvis ten- dinis vel fasciculi muscularis, sed potius conjunctionem diversamque dispositionem et insertionem saccorum sive vaginarum fibrosarum, quibus musculi inclusi sunt, ante oculos ponimus. nr. ■ ■ r.iqi .. . m , . .■ .<] sil) ■' EXPLICATIO IfiOSDH. Tab. IS, Tres sectiones transversas pelvis per ossa innominata, verte- bram lumborum 5am et per symphysin sacroiliacam institutas adumbrat.- Fig. 1. Sectio transversa pelvis per ossa' inndttiinata, ad 2 poli. Par, supra spi- nam anteriorem superiorem ossis ilei utriusque lateris et per verlcbrarn lum- borum 5a,n ad i poli. Par. supra cartilaginem, quae vertebrae huic et ossi sacro interposita est, ducta. Cadaver hominis adulti. Cum mihi proposuissem, conformationem caveae perilonaealis et dispositionem musculorum fasciarumque, quae parietem ab- dominalem in hac regione et fossam iliacam constituunt, exponere, omnia intestina tenuia congelata a mesenterio solvi et e cavo peritonaei removi, relicto solummodo colo ascendente et descendente in situ suo et in nexu cum mesocolo. Facies sectionis inferior,—.4. Corpus vertebrae lumborum 5taead 1 poli. Par. supra cartilaginem, quae vertebram hanc cum osse sacro jungit, per- sectum. — B. Crista ossis ilei ad 2 poli. Par. supra spinam anteriorem superiorem ilei persecta. — C. Pars posterior cristae ossis ilei ad 2 poli. Par. supra incisuram ischiadicam majorem persecta.— C” (in icone,signum ” omissum) M. Obliquus abdominis externus. — D. M. Obliquus ab- dominis internus. Uterque musculus usque ad marginem externum vaginae m. Recti carneus manet; musculus vero Transversus abdQminis E. jam ad 9. lin. Par. a crista ossis ilei naturam tendineam offert.— F. M. Rectus abdominis.—G. M. Psoas major.— II. M. Iliacus internus.— /. M. Glu- taeus medius.— K. Particula m. Glutaei maximi.— L. M. Sacrolumba- lis.— a. a. Fascia superficialis et aponeurosis m. Obliqui abdominis• ex- terni.—6. Conflictus aponeurosis hujusce cum aponeurosi m. Obliqui interni et cum parte aponeurotica m. Transversi abdominis ad constituendum b” pa- 48 rietem anteriorem vaginae m. Recti abdominis, infra lineam semicircularem Douglassii persecti. — c. c. Fascia transversa, in hac regione sola, con- stituendo parieti posteriori vaginae m. Recti abdominis inserviens. — d. Fascia iliaca in d” duas laminas fissa, quarum altera supra m. Psoatem ma- jorem extensa, altera vero* d”’ d’”, fere cellulosae indolis, cum fascia pro- pria et cum lamina cellulosa peritonaei (f), quae parietem posterum intestini caeci investit, confluens.—e. e. e. Lamina peritonaei parietalis.— f. g. Fis- sio et inflexio laminae hujusce supra intestinum caecum in uno loco (prope g) serra transacta.— h. Altera inflexio peritonaei supra flexuram sygmoideam coli ad parietem externum mesocoli descendentis constituendum.— i. Paries internus mesocoli hujusce persectus. — k. I. Laminae mesenterii prope ra- dicem persecti.—m. Particula parva intestini caeci.—n. Pars flexurae syg- moideae coli descendentis.— v. Vasa epigastrica, lamellis fasciae transver- sae inclusa.— p. Vasa circumflexa ilei, in angulo conflictus fasciae iliacae et transversae decurrentia.— q. N. cutaneus femoris anterior externus (ra- mus ex plexu lumbali). — r. N. ileoinguinalis (ramus ejusdem plexus) in- ter laminas fasciae iliacae decurrens. — s. Arteria iliaca communis dextra, ad 10 lin. Par. supra bifurcationem in art. iliacam externam et internam et t. arteria iliaca communis sinistra, ad 5 lin. Par. supra hanc bifurcatio- nem, persectae.— u. Yena cava inferior, in angulo confluxus venarum ilia- carum persecta,— v. w. Ureteres. — x. Vasa spermatica.— y. y. Nervi crurales.— z. z. Vasa lumbalia. Fig. 2. Sectio transversa pelvis per spinam anteriorem superiorem ossis ilei, per synchondrosin sacroiliacam utriusque lateris et per promontorium ossis sacri ad iy2lin.Par, infra carlilaginem, quae vertebram 5am lumborum ossi sacro adnectit, et ad 7 lin. Par. supra foramen sacrale anticum lum ducta. Cadaver hominis adulti. Intestina liquorem congelatum continent. Facies sectionis inferior. — A. A. Spina anterior superior ossis ilei. — B. B. Tuberositas ossis ilei.— C. Synchondrosis sacroiliaca.— D. Os sa- crum per promontorium ad 7. lin. Par, supra foramen sacrale anticum lum persectum. — F. Canalis sacralis.— G. Processus spinosus ossis sacri.— H. //. Aponeurosis m. Obliqui abdominis externi. — I. M. Obliquus abdo- minis internus.— K. M. Transversus abdominis.— L. M. Rectus abdomi- nis vagina aponeurotica inclusus, cujus paries anterior conflictu aponeuro- sum m. Obliqui externi, interni et Transversi abdominis, paries posterior autem fascia transversa (a.a.) constitutus est.—M. M. Iliacus internus.— N. M. Psoas major et tendo m. Psoatis minoris. — O. M. Glutaeus 49 minor.— PM. Glutaeus medius.—Q. M. Glutaeus maximus. /?.M. Longis- simus dorsi.— a.a, a. Fascia transversa cum b.h.h. fascia iliaca, prope spi- nam anteriorem superiorem ossis ilei, contexta, b” Transitus fasciae iliacae in fasciam propriam et fissio ipsius adinvolvenda vasa spermatica etadconstituen- das vaginas cellulosas ureterum atque b”\b”’. vasorum iliacorum—c.c.c.c. Lamina peritonaei parietalis, c”.c”. Inflexiones peritonaei ad constituendum c”\ c”’. c5’’. mesocolon descendens flexurae sygmoideae.— d. Pars flexu- rae sygmoideae mesocolo descendenti (c”. c’”.) adnexa.— e. Exitus inte- stini ilei in intestinum caecum.— f. Valvula ileocaecalis s. Bauhini.— g. Pars intestini caeci intestino ilei proxima cl involucro seroso perilonaeali circumcincta, quare pars ista intestini caeci, aeque ac intestina tenuia, hic libere in cavo peritonaei natans et solummodo mesoileo (*) adnexa conspici- tur.— h. Processus vermiformis intestini caeci.— i. Mesenterium intestini ilei et k. Ansa hujus intestini in cavo peritonaei libere natans.— /. /, /. Ansae intestinorum tenuium persectae in cavo peritonaei item libere natantes et parvo exsudato seroso congelato m. obtectae.—n. Inferior pars omenti ma- joris.—o.o. Vasa spermatica et nervi spermatici inclusi inter laminas fasciae iliacae fissae et cum fascia propria contextae.—p.p. Arteriae iliacae externae viduae, gelu valde contractae, eaedemque vagina cellulosa, laminis fasciae iliacae fissae composita, inclusae.— q.q. Venae iliacae communes, in latere dextro paulo infra confluxum venae hypogastricae et iliacae externae, in la- tere sinistro vero per confluxum hunc ipsum persectae.— r. r. Arteriae ilia- cae internae s. hypogastricae item frigore contractae.— s. s. Ureteres.— (. t. Vasa circumflexa ilei. Vasa epigastrica sub fascia transversa prope marginem externum mm. Rectorum abdominis condita, summopere contracta, in hac sectione non conspiciuntur. — u. u. Vasa glulaca. — v. v. Nervi crurales sub fascia iliaca decurrentes. — w. w. Nervi lumbales quinti et x. x. sacrales primi, qui formando plexui ischiadico inserviunt. Fig. 3. Sectio transversa pelvis per spinam anteriorem superiorem ossis ilei, per synchondrosiu sacroiliacam et oblique per os sacrum inter cartilaginem, quae ossi huic et vertebrae lumborum quintae interposita est, atque per fora- men sacrale secundum ducta. Cadaver hominis adulti. Musculi Glutaei remoti. Vesica urinaria liquore congelato extensa. Facies sectionis inferior.— A. A. Spinae anteriores superiores ossis ilei. B. B. Tuberositates ilei ad 1 poli. Par. supra incisuram ischiadicam ma- jorem persectae.— C. Synchondrosis sacroiliaca.— D. Os sacrum, prope Fasc. 3. carlilaginem, quae ossi huic et vertebrae lumborum 5tae interposita est, obli- que persectum.— E. Foramem sacrale secundum.—F. Canalis sacralis.— G. M. Rectus abdominis.— H. Aponeurosis m. Obliqui abdominis externi. J. M. Obliquus abdominis internus.— K. M. Transversus abdominis.— L. M. Iliacus internus.— M. M. Psoas major.—N. M. Longissimus dorsi a. a. a. Fascia transversa — b. b. Fascia iliaca — c. c. c. c. Peritonaeum cavum pelvis obvestiens et supra initium intestini recti (h) inflexum.— d. d. d. Vertex vesicae urinariae liquore congelato e. extensae et peritonaeo investitae. — /'. /'. Exsudatum serosum congelatum inter vesicam urinariam et ansas intestinorum incavo peritonaei dispersum. — g. g. Ureteres.— h. Initium intestini recti, inflexione peritonaei investitum. — i. i. Vasa sper- matica.— h. k. Arteriae iliacae externae.—/. /. Venae iliacae externae.— m. o. Ramus anterior sive longus arteriae hypogastricae, qui arteriae obtura- toriae et ischiadicae originem praebet.—n. Ramus posterior s. brevis art. hy- pogastricae, ex quo art. ileolumbalis, sacrales laterales elglutaea oriuntur.— p. ]>. Nervi obturatorii.— q. q. Nervi lumbales quinti. — r. r. Nervi cru- rales.— s. s. Neni sacrales secundi.— t. t. Vasa epigastrica.—u. u. u. Ansae intestinorum tenuium in cavo pelvis libere natantes. Tau. 14. Tres sectiones transversas pelvis, ad 1—2 poli. Par. infra spinam anteriorem superiorem ossis ilei, per incisuram ischiadicam majorem, per fundum acetabuli et per infimam partem ossis sacri ductas, effingit. Fig. 1. Sectio transversa pelvis ad t poli. Par. infra spinam anteriorem su- periorem ossis ilei, per marginem superiorem incisurae ischiadicae majoris et per os sacrum infra foramen sacrale 4lum (ad l poli, et 10 lin. Par. supra apicem ossis coccygis) ducta. Cadaver hominis adulti. Intestina muco congelato paulo extensa. Facies sectionis superior.—A.Os ileum inter spinam anteriorem superiorem (ad 1 poli.Par. infra spinam anteriorem superiorem) et marginem superiorem incisurae ischiadicae majoris persectum.— B. C. C. Os sacrum infra fora- men sacrale 4lum persectum.— D. Canalis sacralis. — E. Mm. Recti ab- dominis. — F. Aponeurosis m. Obliqui abdominis in loco, ubi litera F. in icone expressa est, intumescens, quod ligamentum Pouparlii hic oblique persectum significat. — G. Margo inferior m. Obliqui abdominis interni cum II. eodem margine m. Transversi abdominis ita contextus, ut unum fere stratum musculare forment. — /. M. Iliacus internus. — V M. Psoas major. —K. Vagina fibrosa fasciae latae musculum Sartorium et L. alia 51 vagina ejusdem fasciae musculum Tensorem includens. — M. M. Glutaeus minimus. — N. M. Glutaeus medius. — 0. INI. Glutaeus maximus. — P. M. Obturator internus, fascia pelvea {c. c.) vestitus. — Q. M. Pyri- formis. — a. a. a. Fascia transversa. — b. b. b. Fascia iliaca musculum Iliacum internum, Psoatem majorem et nervum cruralem (i) obvestiens. — c. c. Lamina fasciae pelveae m. Obturatorem internum obvestiens. — d. d. d. Lamina peritonaei parietalis. — d”. d”. Inflexiones hujus laminae a pariete anteriore abdominis supra musculum Iliacum internum et Psoatem majorem; In loco, ubi peritonaeum inflectitur, spatium triangulare inter fa- sciam transversam et iliacam invenitur (a. b. d”.), adipe et textu celluloso impletum, quod ad vasa iliaca externa ducit et in vinctura arteriae iliacae ex- ternae instituenda cultro aperiri solet. — d”’. d'”. Altera inflexio laminae parietalis peritonaei ad faciem anteriorem intestini recti involvendam. — e. Yasa epigastrica. — f. Vasa spermatica textu cellulari fasciae propriae involuta et supra arteriam iliacam externam decurrentia. — g. Arteria iliaca externa. — h. Vena iliaca externa post arteriam decurrens. — i. Nervus cruralis ab arteria iliaca externa fascia iliaca sejunctus.—k. Nervus obtura- torius et vasa obturatoria. — /. Ureteres. — m. Vasa ischiadica et n. n. n”. rami vel radices plexus ischiadici, et nervus ischiadicus, qua musculo pyri - formi accumbit, prope exitum per incisuram ischiadicam persectus. —o. o. Vasa glutaea, qua per incisuram ischiadicam e cavo pelvis exeunt, persecta. p. p”. Rami musculares vasorum glutaeorum. — q. q. Vasa haemorrhoida- lia. — r. r. r. Ansae intestinorum tenuium partim liberae, parlirn mesen- terio s. s. adnexae. — t. Intestinum rectum. Fig. 2. Sectio transversa pelvis, infra spinam anteriorem inferiorem ossis ilei, supra fundum acetabuli, ad 2‘/2 poli. Par. a symphysi ossium pubis, per incisuram ischiadicam majorem et per infimam partem ossis sacri (ad 20 lin. Par. supra juncturam sacrococcygeam et ad 2% poli. Par. supra apicem ossis coccygis) instituta. Cadaver hominis adulti. Intestina aere inflata. Vesica urinaria fere vidua. Facies sectionis inferior. — A. A. Os ilei in loco juncturae cum ramo hori- zontali ossis pubis, in latere dextro supra fundum acetabuli, in latere sinistro per fundum acetabuli persectum, — B. Os sacrum ad 20 lin. Par. supra juncturam sacrococcygeam persectum. — C. C. Fascia superficialis. — D. Aponeurosis m. Obliqui abdominis externi et ligamentum Poupartii ob- lique persectum. — E. Margo inferior m. Obliqui abdominis interni et F. M. Transversus abdominis.>— G. M. Pyramidalis abdominis sive Tensor 52 lineae albae vagina fibrosa (quae linea alba et aponeurosi m. Obliqui abdo- minis interni constituitur) inclusus.—//.M. Rectus abdominis.—/. M. Ilia- cus internus et Psoas major. — K. M. Sartorius. — L. M. Tensor fasciae latae. — M. M. Rectus femoris prope insertionem in spinam anteriorem inferiorem ossis ilei persectus. — N. M. Glutaeus minimus. — 0. M. Glulaeus medius. — P. M. Glutaeus maximus. — Q. 31. Obturator internus.— R. 31. Pyriformis— a. Confluxus aponeurosis mm. Obliqui abdominis externi, interni, Transversi et fasciae transversae ad vaginam apo- neuroticam m. Recti abdominis constituendam. Una lamella aponeurosis m. Transversi abdominis, cum fascia transversa (c) hic contexta, parietem posteriorem hujus vaginae formare juvat. — c. c. c. Fascia transversa. — d. Funiculus spermaticus in canale inguinali, inter annulum inguinalem ex- ternum et internum persectus — e. e. Fascia iliaca. — f. f. Pars anterior fasciae pclviae m. Obturalorom internum vestiens. — g. Pars posterior ejus- dem fasciae m. Pyriformem vestiens. — h. h. h. Lamina peritonaei parie- talis, quae in h”. h”. a pariete abdominis anteriore in cavum pelvis descen- dit, vasa iliaca legens et in khsupra faciem anteriorem intestini recti (/) inflectitur. — i. i. i. Intestinum rectum ad 2 fere poli. Par. supra pli- cam peritonaei rectovesicalem (Douglassii) persectum.— ii. ii. Parietes fle- xurae sygmoideae coli descendentis prope transitum in intestinum rectum in duobus locis persectae. — k. Vertex vesicae urinariae viduae et peritonaeo vestitae. — L L Arteriae iliacae externae supra originem arteriae epigastri- cae cl circumflexae ilei persectae. — m. Arteria circumflexa ilei. Vasa epi- gastrica in icone inter literas n. et h”. adumbrata inveniuntur. — n. n. Venae iliacae externae. — o. Ramulus nervi genitocruralis (ramus n. lumba- lis 2(li) qui vasa iliaca in decursu ipsorum sub.ligamento Poupartii comita- tur.— p. Nervus cruralis in sacco fibroso fasciae iliacae simul cum musculo Psoate majore et Iliaco interno (/) inclusus.—q. Ligamentum umbilicale.— r. Nervus obturatorius. — s. s. Vasa deferentia. — t. t. Ureteres. — u. u. Vasa ischiadica.—v. Nervus ischiadicus.— ic. w. Nervi ex plexu sacrali. Fig. 3. Sectio transversa pelvis, ad 2‘/a poli. Par. infra spinam anteriorem superiorem ossis ilei ct ad 2'/2 poli. Par. a margine superiore symphysis pubis extrorsum per fundum acetabuli, nec non per os sacrum (ad 20 lin. Par, supra apicem ossis coccygis) ducta. Cadaver juvenis. Vesica urinaria liquore congelato extensa. Liquor con- gelatus e cavo vesicae persectae remotus. Limites fasciarum pelvis praepara- tione perspicui facti. 53 Facies sectionis inferior.— A. A. Ossa ilei per fundum acetabuli ad 2‘/2 poli. Par. infra spinam anteriorem superiorem persecta. — B. Os sacrum ad 20 lin. Par. supra apicem ossis coccygis persectum. — C. Musculus Rectus abdominis. — D. M. Pyramidalis. — E. M. Sartorius. — F. M. Psoas major et Iliacus internus. — G. M. Tensor fasciae latae. — U. M. Glutacus minimus. — /. M. Glutaeus medius. — K. M. Glutaeus maxi- mus,— L. M. Obturator internus. — a. Funiculus spermaticus. —b. Vasa epigastrica. — c. Arteria iliaca externa. — d. Yena iliaca externa. — e. Nervus cruralis.— f. Bursa mucosa tendinis m. Psoalis majoris.— ) originem praebens.—g. Lamina verticalis fas- ciae latae m. Obturatorem internum legens et h. Vasa pudenda obvestiens.— i. Lamina horizontalis ejusdem fasciae faciem externam m. Levatoris ani in- vestiens. — k. Altera lamina (signum 5 non bene expressum) ejusdem fas- ciae faciem internam m. Levatoris ani tegens. — l. Vesica urinaria oblique persecta, ita ut paries sectionis anterior ab orificio urethrae interno ad 8, paries vero posterior ad 4 solummodo lin. Par. ab hoc orificio distet. — m. Orificium urethrae internum. — n. n. Vesiculae seminales capsula fibrosa propria, quae fasciae vesicoreclalis continuatio est, circumcinctae. — o. In- testinum rectum. —p. p. Vasa pudenda et nervus pudendus. — q. Nervus Ischiadicus. In sectionibus aperturae inferioris pelvis, quae nunc exponam, limites su- periores distantia lineae secantis ab angulo inferiore symphysis ossium pu- bis determinantur. Tam. 13. Quatuor sectiones transversas pelvis per superiorem et mediam partem symphysis ossium pubis et per tubera oSsium ischii ductas adumbrat. Fig. I. Sectio transversa per symphysin ossium pubis ad 1 poli. Par. ab an- gulo inferiore ipsius et per mediam fere partem tuberum ischii ducta. Cadaver juvenis 20 annorum. Vesica urinaria liquore congelato extensa. Facies sectionis inferior. — A. Symphysis ossium pubis ad 1 poli. Par. ab angulo inferiore persecta.— li. B. Tubera ossis ischii fere in media et in posteriore parte persecta.— C.M. Obturator externus.—D. M. Obturator in- ternus.— Inter utrumque musculum membrana obturatoria interposita est.— E. M. Levator ani. Striae albidae, faciei externae hujus musculi et m. Ob- luratori ac faciei ipsius internae et prostatae interpositae, laminas fasciae pel- yeae, quae musculum Levatorem ani includunt et in cadavere hoc cellulosae potius quam fibrosae indolis sunt, repraesentant. — a. Spatium quod pubo- prostaticum nuncupari potest et ligamenta pubeproslatica sive fasciculos an- teriores fasciae pelveae, textum adiposum et labyrinthum venosum Santorini (plexum pudendalem) includit. — 6. c. Prostata circa marginem posteriorem colliculi seminalis (caput gallinaginis) persecta. Limites capsulae prostaticae, fasciae rectovesicalis, aeque ac laminarum fasciae pelveae musculos Obtura- torem internum et Levatorem ani involventium, propter arctam partium con- tignationem paene perspicui. — c. Vesicula prostatica s. utriculus prostatae atque orificia ductulorum ejaculatoriorum. — d. d. Ductus ejaculatorii pro- pius origini ipsorum persecti. — e. Intestinum rectum collapsum et adipe cinctum. Fig. 2. Sectio transversa pelvis per marginem superiorem symphysis ossium pubis, ad 12 lin. Par. supra angulum ipsius inferiorem et per posteriorem marginem tuberum ischii, prope incisuram ischiadicam minorem, ducta. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria liquore congelato extensa. Facies sectionis inferior. <— A. Margo anterior symphysis pubis, ad 12 lin. Par. supra angulum inferiorem persectae. -— B. B. Tubera ischii pro- pe incisuram ischiadicam minarem persecta. — C. M. Obturator internus. D. M. Levator ani, — a. Spatium ischiorectale. — b. Particula parva pa- rietis anterioris vesicae urinariae persectae et liquore extensae. — c. c. Prostata et d. pars prostatica urethrae prope marginem posteriorem colliculi seminalis, qui hic intactus remanet, persecta.— e. Canaliculi ejaculatorii.— f. Intestinum rectum contractum et viduum. Fig. 3. Sectio transversa pelvis per mediam fere partem symphysis pubis, ad 7 lin. Par. supra angulum ipsius inferiorem, per foramina obturatoria, per mediam pariem tuberum ischii et trochanteres majores ducta. Cadaver hominis adulti. Limites fasciarum musculis, quos includunt, per- fecte contigui, propter arctam partium congelatarum contignationes, in non- nullis locis solummodo perspicui. Facies sectionis superior. — A. Symphysis ossium pubis ad 7 lio. Par. supra angulum inferiorem ipsius persecta.— B. B. Tubera ischii, — C. G. Trochanteres majores. — D. M. Sartorius. — DD. M. Rectus femoris. DDM. Tensor fasciae latae. — DDD. M. Vastus externus. — DDDM. Iliacus internus et tendo m. Psoatis majoris. — E. M. 61 Adductor femoris brevis. *r— G. M. Pectineus.— f/. M. Obturator externus l. M. Quadratus femoris.— K. M, Obturator internus. — L. M. Levator ani, ansae instar prostatam, (/) intestinum rectum (g) et labyrinthum veno- sum Santorini sive plexum prostaticum {h) includens et a spatio ischioreclo [d) sejungens. — M. M. Glutaeus maximus. —i/.”’ Bursa mucosa s. sy- novialis insertioni m. Glutaei medii et trochanteri majori interposita. — N. Insertio tendinea mm. Bicipitis femoris et Semitendinosi in tuber ossis ischii. — a. Arcus tendineus fasciae pelveae s. hypogastricae pro puncto insertionis musculo Obturatori interno et Levatori ani inserviens. — a\ a”. Lamina verticalis fasciae pelveae, faciem internam m. Obturatoris interni (/f) investiens.—b.Lamina cellulosa fibrosa ejusdem fasciae faciem internam m. Levatoris ani investiens. — c. c. Lamina rectoprostatica ejusdem fas- ciae. — d. Spatium ischiorectum, aspectum trianguli habens, his musculis: Obturatore interno [K] Levatore ani (L) et Glutaeo maximo [M) ac fasciis, quibus involvuntur, limitatum et adipe impletum. — e. Adeps prostatae et symphysi ossium pubis interposita simul cum labyrintho venoso Santorini spatium subpubicum occupans. — f. Prostata prope marginem posteriorem colliculi seminalis persecta. Limites capsulae sive fasciae vesicoprostaticae et vesiculae prostaticae propter partium congelatarum arctam contignationem paene perspicui. — g. Intestinum rectum viduum, collapsum et strato adipis densae cinctum. — h. Plexus prostaticus venosus sive labyrinthus venosus Santorini.—i. Yasa pudenda lamellis fasciae, quae m. Obluratorem internum investit, inclusa.— k. Yasa ischiadica. — l. Nervus ischiadicus inter tuber ischii et trochanterem majorem decurrens.—m. m. Rami musculares arteriae profundae femoris. — n. Arteria femoralis. -rro. Arteria femoralis profun- da et circumflexa femoris externa. —p. Yena femoralis. q. Nervus cru- ralis. — r. Glandula lymphatica. — s. Vena saphena. —a. Membrana ob- turatoria musculos obluratores (externum et internum) sejungens. Fig. i. Sectio transversa pelvis per mediam fere partem symphysis ossium pubis, ad 10 lin. Par. ab angulo inferiore ipsius, per foramina obturatoria et per marginem posteriorem tuberum ischii ducta. Cadaver hominis adulti. Yesica urinaria liquore extensa. Facies sectionis inferior. —A. Symphysis ossium pubis, ad 10 lin. Par. supra angulum persecta.— B. B. Tubera ischii.— C. M. Obturator exter- nus. — D, M. Obturator internus. — E. E. M. Levator ani. — a. a. Ca- psula fibrosa vesicoprostatica, —- b. Appendices fibrosae ipsius, fasciam re- ctovesicalem couslituenles. — c. Adeps prostatae et symphysi ossium pubis interposita et ligamenta pubeprostatica transverse persecta. —- d. Prostata per colliculum seminalem persecta et pars prostatica urethrae liquore conge- lato extensa, postquam liquor hic remotus est, aspectum semilunarem offe- rens.— e. Colliculus seminalis cum vesicula prostatica.— f. Intestinum re- ctum adipe cinctum. Tab. 18. Quinque sectiones transversas per mediam et infimam partem symphysis ossium pubis et per tubera ischii in cadaveribus adultorum et puero- rum ductas adumbrat. Fig. 1. Sectio transversa per symphysin ossium pubis ad 8 lin. Par. supra an- gulum hujus juncturae, per foramina obturatoria, per tubera ischii, prope incisuram ischiadicam minorem et per apicem coccygis ducta. Cadaver hominis adulti. Facies sectionis inferior. — A. Symphysis ossium pubis. — B. B. Tu- bera ischii. — B. B. Apex coccygis. — C. M. Obturator internus. — D. M. Levator ani. — E. M. Glutaeus maximus. — a. a. Arcus tendineus fasciae pelveae. —- a’. Lamina ipsius verticalis musculum Obturatorem in- ternum et a” lamina ipsius horizontalis faciem externam m. Levatoris ani investiens. — b. b. Laminae fasciae pelveae, quae faciem internam m. Le- vatoris ani investiunt et partes laterales capsulae fibrosae vesicoprostaticae constituunt. — c. Capsula fibrosa vesicoprostatica laminis horizontalibus fa- sciae pelveae et fascia rectovesicali constituta. — d. Prostata prope margi- nem posteriorem colliculi seminalis persecta. — d\ (signum ’ non bene ex- pressum) Stratura adipis symphysi pubis et prostatae interpositum et liga- menta pubeprostatica tegens.— e. Vesicula prostatae. — f. Intestinum re- ctum excrementis impletum et strato adipis cinctum. — a. Spatium ischio- rectale. Fig. 2. Sectio transversa pelvis per symphysin ossium pubis, ad 7 lin. Par. supra angulum juncturae hujusce et per tubera ossis ischii, prope incisuram ischiadicam minorem, ducta. Cadaver juvenis. Facies sectionis inferior.— A. Symphysis ossium pubis. — B. B. Tubera ischii. — C. M. Obturator internus. — D. M. Levator ani. — a. Particula colli vesicae oblique persecti.—b.Colliculus seminalis s. caput gallinaginis.— c. Margo posterior prostatae adhuc parum formatae, fascia rectovesicali ob- tectus. — d. Intestinum rectum collapsum. — cc. Spatium ischiorectale. Fig. 3. Sectio transversa pelvis per symphysin pubis, ad 5 lin. Par. supra an- gulum juncturae hujusce, per foramina obturatoria et per marginem poste- riorem tuberum ischii ducta. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria liquore extensa. Facies sectionis inferior. — A. Symphysis pubis. — B. B. Tubera ischii.— C. M. Obturator externus.—D. M. Obturator internus.— E. M. Levator ani — a. Spatium subpubicum adipem et labyrinthum venosum San- torini continens, — 6. Transitus partis membranaceae sive isthmi urethrae in prostatam, fibris circularibus rubicundis et c. capsula fibrosa cinctus. Colliculus seminalis fere medius persectus. —* d. Intestinum rectum collap- sum. — a. Membrana obturatoria. — /?. Spatium ischiorectale. Fig. 4. Sectio transversa pelvis per symphysin pubis, ad 7 lin. Par. supra angulum hujus juncturae, per foramina obturatoria et per tubera ischii ducta. Cadaver pueri 14 annorum. Vesica urinaria liquore extensa. Facies sectionis inferior. — A. Symphysis pubis. — B. B. Tubera is- chii.— C. M. Obturator externus.—D. M. Obturator internus.— E. E.M. Levator ani. — a. Stratum adipsis symphysi ossium pubis et prostatae inter- positum. — b. Prostata per marginem posteriorem colliculi seminalis per- secta. — c. c. c. Capsula fibrosa vesicoprostatica. — d. Intestinum rectum ad l poli. Par. supra orificium ani persectum. — cc. Spatium ischiorectale. Fig. 5. Sectio transversa pelvis per angulum juncturae ossium pubis et per an- teriorem partem tuberum ischii ducta. Cadaver juvenis 16 annorum. Vesica urinaria liquore extensa. Facies sectionis inferior.— A. Angulus inferior symphysis ossium pubis. B. B. Tubera ischii prope anteriorem marginem persecta.—C. M. Obtura- tor internus.—D. M. Levator ani.—a. Stratum adipis labyrinthum venosum circumcingens, symphysi pubis et parti prostaticae urethrae interpositum.— b. Pars membranacea urethrae prope transitum in prostatam persecta, qui in praeparato hoc (aeque ac in fig, 3.) fibris circularibus rubicundis et labyrintho venoso circumdatur. — c. Intestinum rectum, strato adipis cinctum et ad % poli. Par. supra orificium ani persectum. — a. Spatium ischiorectale. In sectionibus transversis per isthmum urethrae ductis difficillimum est du- bium aspectum textus, qui hanc partem urethrae circumcingit, discernere. Apex seu pars anterior prostatae semper cum textu hoc tam intime conflictus esf, tft limitibus determinatis omnino eareat. Membrana autem, quae isth- mum urethrae in hac regione amplectitur, fibris circularibus, rubicundis con- texta, musculosae potius indolis, confiniis distinctis etiam carens, cum sub- stantia albida prostatae tam conflata, ut nullo modo determinari possit, ubi textus membranosus isthmi desinat et textus glandulosus prostatae incipiat. Tar. flO. Tres sectiones transversas per angulum ipsum et paulo infra angulum symphysis pubis ductas adumbrat. Fig. t. Sectio transversa pelvis paulo infra angulum pubis, per ligamentum arcuatum, per marginem anteriorem inferiorem foraminum obturatoriorum et per partem posteram tuberum ischii ducta. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria liquore extensa. Facies sectionis superior. — A. Symphysis ossium pubis et ligamentum arcuatum. — B. B. Initium ramorum descendentium pubis. — C. Membra- na obturatoria, prope marginem anteriorem et inferiorem foraminis obtu- ratorii persecta. — D. D. Tubera ischii, ad 2 lin. Par. ante incisuram is- chiadicam persecta. — E. E. Ossa femoris, ad 9 lin. Par. supra trochante- res minores persecta. — Sacci sive vaginae fibrosae, laminis fasciae latae constitutae, quae includunt: F. M. Adductorem longum, G. M. Ad- ductorem brevem, /7. M. Obturatorum externum, /. M. Pectineum, K. M. Sartorium, L. M. Rectum femoris, M. Musc. Psoatem majorem et Ilia- cum internum, N. M. Tensorem fasciae latae, O. Initium mm. Vasti externi et interni, P. M. Quadratum femoris, Q. M. Glulaeum ma- ximum. — R. M. Obturator internus. — S. M. Levator ani. — a. Lami- na fibrosa, quae ab arcu tendineo fasciae pelveae procedit, fibris m. Levatoris ani pro puncto insertionis inservit, et cum ligamento triangulari urethrae contexta est. —- b. Altera lamina fibrosa cellulosa item a facie perinaeali i. e. inferiore arcus tendineae (sive fasciolae ischiopubicae) pro- cedens et spatium ischiorectale a capsula fibrosa vesicoprostatica sejungens.— c. Pars subpubica labyrinthi venosi s. plexus vesicoprostatici. — d. Liga- mentum triangulare urethrae, cum ligamento arcuato pubis, cum nonnullis fibris m. Levatoris ani et cum fibris circularibus, musculosae indolis, quae isthmum urethrae amplectuntur (et musculum Wilsonii constituunt) contexta. d. Pars membranacea s. isthmus urethrae, per colliculum seminalem, ad ‘/4 poli. Par. a margine ipsius anteriore et prope transitum in partem pro- staticam, persecta. +«* f. Intestinum rectum ad 1 poli. Par. supra orificium ani persectum. — g. Vasa pudenda lamina fibrosa fasciae perinaei, quae m. Obturatorem internum tegit, inclusa.—h. h. Funiculi spermatici.— i. Cor- pora cavernosa penis. — k. Vena Saphena. — /. Yena cruralis. — m. Ar- teria cruralis. — n. Rami n. cruralis (perforantis) et sapheni s. cula- naei femoris. — o. Yasa circumflexa femoris. — jp. Nervus ischiadicus.— q. Yasa ischiadica. Fig. 2. Sectio transversa pelvis, paulo infra angulum inferiorem symphysis pubis, per ramum descendentem pubis et ramum ascendentem ischii instituta. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria liquore extensa. Facies sectionis inferior. — A. Angulus inferior symphysis pubis. — B. Ramus descendens pubis et ascendens ischii. — C. Tubera ischii. — a. Pars membranacea s. isthmus urethrae prope glandulas Cowperii perse- cta, labyrintho venoso, ligamento triangulari urethrae et fibris circularibus musculosae indolis circumcincta. — b. intestinum rectum, ad 4 lin. Par. supra orificium ani persectum. — c. Nonnullae fibrae m. Levatoris ani cum fibris circularibus musculosae indolis, quas isthmum urethrae amplectuntur, conflatae. — a. Spatium ischiorectale. Fig. 3. Sectio transversa pelvis infra angulum symphysis pubis et ligamentum pubis arcuatum, per ramum descendentem pubis et ascendentem ischii ducta. Cadaver hominis adulti. Yesica urinaria liquore extensa. Facies sectionis inferior. — A. Angulus symphysis pubis et ligamentum arcuatum. — B. Ramus descendens pubis. — C. Tubera ischii per mediam partem persecta. — a. Spatium ischiorectale.— b. Pars membranacea, in- ter glandulas Gowperii et apicem prostatae persecta, fibris circularibus, quae cum ligamento triangulari urethrae, cum ligamento arcuato pubis et cum la- mella fibrosa fasciae m. Levatoris ani contextae sunt, circumcincta.— c. In- testinum rectum. — d. M. Levator ani. In hac etiam icone pars membranacea s. isthmus urethrae fibris circula- ribus, musculosae indolis, ligamento triangulari urethrae contextis, circum- cincta atque in apicem prostatae sine distinctis confiniis transiens con- spicitur. Figuras iconis hujusce cum fig. 5. Tab. 18. et cum fig. 1. Tab. 20. si comparamus, veram distantiam partis membranaceae s. isthmi urethrae ab angulo symphysis pubis cognoscimus. Tab. 20. Tres sectiones transversas pelvis, per angulum symphysis puLis infraque ipsum per ramos descendentes pubis ductas, effingit. Fasc. 3. Fig. 1. Sectio transversa pelvis per angulum symphysis pubis et ligamentum arcuatum pubis, per initium ramorum descendentium pubis, per marginem anteriorem inferiorem foraminum ovalium et per tubera ischii instituta. Cadaver juvenis 15 annorum. Vesica urinaria aliquid liquoris continens. Facies sectionis superior. — A Angulus symphysis pubis et initium ra- morum descendentium pubis, — B. B. Tubera ischii. — C. Pars colli fe- moris et trochanteris majoris, — D. N. Vaginae fibrosae laminis fasciae latae (superficiali et profunda) constitutae, quae includunt: D. M. Pecti- neum, E. M. Adductorem longum, b\ M. Adductorem brevem, G. M. Iliacum internum et tendinem m. Psoatis majoris, //. M. Obturatorem externum, I. M. Sartorium, i». M. Rectum femoris, L. M, Tensorem fasciae latae, M. M. Vastum externum. — N. M. Glutaeus medius.— 0. M. Glutaeus maximus. — P. M, Quadratus femoris. — Q. In- sertio tendinea nun. Bicipitis femoris et Semimembranosi.— B. M. Obtu- rator internus.— S. M. Levator ani.— a.Funiculus spermaticus.— b. Ar- teria cruralis. — c. Arteria profunda femoris. — d. Vena cruralis et vena saphena. — e. Nervus cruralis. — /'. f. Lamina fibrosa, ab arcu tendineo (s. fasciola ischiopubica) fasciae pelveae originem ducens, cum ligamento triangulari urethrae fasciam perinaei mediam constituens muscnlumqne Le- vatorem ani, vaginae instar fibroso-cellulosae, includens. — g. Altera la- mella cellulosa, fibrosa, ab eadem lamina orta et spatium ischiorectale («) investiens. — h. Spatium inter ligamenta pubeprostatica (quae duabus lineis albidis in icone designata sunt) inclusum et venas dorsales penis continens.— 1. Pars membranacea s. isthmus urethrae in loco transitus ipsius in pariem prostaticam persectus. — h. Intestinum rectum. — /. Vasa pudenda laminis fasciae m. Obturatoris interni inclusa. — oc. Spatium ischiorectale. Fig. 2. Seclio transversa pelvis, ad 2 lin. Par. infra ligamentum arcuatum pubis per ramos descendentes pubis et ascendentes ischii ducta. Cadaver pueri 14 annorum. Vesica urinaria liquorem congelatum con- tinens. Facies sectionis inferior. — A. Rami descendentes pubis, ascendentes ischii et tubera ischii fere per mediam pariem persecta.— B. Radix corpo- ris cavernosi cum fibris m. Ischiocavernosi. — C. M. Sphincter ani inter- nus. — D. M. Glulaeus maximus. — a. a. Corpora cavernosa. — b. Pars bulbosa urethrae oblique persecta.— c. c. Glandulae Gowperii capsula fibro- sa inclusae. — d. Intestinum rectum.— e. e. Vasa pudenda in longitudinem persecta. —a. Spatium ischiorectale. Fig. 3. Sectio transversa pelvis per ramos descendentes pubis, ascendentes os- sium ischii et per partem anteriorem tuberum ischii ducta. Cadaver juvenis 16 annorum. Vesica urinaria liquore extensa. Facies sectionis inferior. — a. Ramus descendens pubis, ascendens ischii et tubera ischii. — b. Pars membranacea prope bulbum urethrae persecta.— c. Intestinum rectum paulo supra orificium ani persectum. Orificia vasorum persectorum sunt rami ari. bulbi et aa. haemorrhoidalium. Tab. 181, Tres sectiones transversas pelvis per ramum descendentem pubis, ascendentem ischii et per perinaeum ductae. Fig. 1. Sectio transversa per ramum descendentem pubis, ascendentem ischii, per marginem anteriorem tuberum ischii et per trochanteres minores (infra insertionem m. Psoatis majoris) ducta. Cadaver hominis adulti. Facies sectionis superior. — A. Ramus descendens pubis. — B. Ramus ascendens ischii et margo anterior tuberis ischii.— C. M. Vaginae fibrosae, quae includunt; C. M. Adductorem longum, D. M. Adductorem bre- vem, E. M. Adductorem magnum, F. M. Obturatorem externum, G. M. Pectineum, H. M. Sartorium, /. JM. Rectum femoris, K. Tensorem fasciae latae, L. M. Vastum externum et internum, M. M. Glutaeum maximum. — Bursa mucosa s. synovialis trochanteri majori et in- sertioni m. Glutaei medii interposita.—N. Insertio tendineam. Bicipitis femoris et Semitendinosi. — 0. M. Ischiocavernosus. — a. Scrotum cum testiculis, tunica vaginali* propria (quae paululum liquoris serosi continet) lectis, persectum.— b. Pars bulbosa urethrae oblique persecta.— c. Bulbus urethrae capsula fibrosa (lamina fasciae perinaei superficialis) et fibris m. Bulbocavernosi cinctus.— (/.Arteria bulbourethralis — c.Fibrae m.Trans- versi perinaei et Sphincteris ani externi. — f. Nervus Ischiadicus. Fig. 2. Sectio transversa perinaei per ramum descendentem pubis et ascenden- tem ischii, ad 5 lin. Par. infra angulum symphysis pubis et per marginem anteriorem tuberum ischii ducta. Cadaver hominis adulti, ascitide affecti. Facies sectionis inferior.— A. Ramus ascendens ischii et margo anterior tuberis ischii. — a. a. Corpora cavernosa et nonnullae fibrae rn. Ischioca- vernosi. — 6. Pars bulbosa urethrae. — c. Confluxus fibrarum mm. Bulbo- cavernosi et Sphincteris ani. — d. Bulbus urethrae fibris musculi Bulboca- vernosi cinctus. — c. Orificium ani et Sphincter ani externus. Fig. 3. Sectio transversa perinaei per partes molles ante ramos ascendentes ischii instituta. Cadaver hominis adulti. Facies sectionis inferior, *— A■ Periosteum et insertiones tendineae ra- morum ascendentium ischii. In latere sinistro parva particula hujus ossis quoque conspicitur. —- a. Paries inferior partis bulbosae urethrae oblique persectae.—b. Bulbus urethrae sanguine turgescens et strato musculari Bul- bocavernosi cinctus. —*• d. Nonnulli fasciculi musculares Ischiocavernosi. — e. Spatium triangulare inter mm, Bulbocavernosum, Ischiocavernosum et Transversum perinaei situm, arteriam bulbourethralem includens.— f. La- mina fasciae perinaei mediae in fasciam superficialem transiens. — g. Ori- ficium ani fibris m. Sphincteris ani cinctum. Icones 22—26, quae sequuntur, sectiones transversas pelvis et perinaei, ad perlustrandas diversas cystotomiae methodos destinatas, effingunt. Tasi. 58®, Quinque sectiones transversas per pelvim cadaverum, in qui- bus antequam gelu exposita erant cystotomiam institui, ductas adumbrat. Sectiones per symphysin ossium pubis ipsam, per marginem superiorem, per partem mediam et per angulum inferiorem symphysis, nec non per ra- mos horizontales pubis institutae. Quum in iconibus facies sectionum infe- rior (vel superior segmenti inferioris) efficta sit, plaga, quae prostatae et collo vesicae in operatione instituenda per sinistrum latus perinaei cadaveris infligebatur, semper ad sinistram lectoris spectat. Fig. 1. Sectio transversa pelvis prope angulum symphysis pubis et per ramum descendentem pubis, ascendentem ischii atque per tubera ischii ducta. Cadaver juvenis 16 annorum. Vulnus lateri sinistro perinaei inflictum, id quod in methodo laterali cystotomiae fieri solet, ad i poli. Par. supra ori- ficium ani incipit interque hoc orificium et tubera ischii desinit. Prostata lithotomo occulto, (lithotome cache) non satis acuto, incisa. Lamina scin- dens instrumenti ad 15 lin. Par. a vagina ipsius disposita erat. Postquam urina per plagam effluxa est, vulnus digito exploratum; forceps non intro- ducta; cadaver paulo post operationem gelu expositum. 69 Facies sectionis inferior. — A. Angulus inferior symphysis pubis.— B. Ramus descendens pubis et ascendens ischii.— C. C, Tubera ischii fere media persecta. — a. Ligamentum arcuatum pubis. — Orificium ani.— c. d. Plaga lateralis perinaeo inflicta. Bulbus et muscuIusBulbocavernosus ex parte vulneratus. Pars membranacea simul cum textu fibroso, musculari, quo circumdatur (conf. Tab. 4 9.) large incisa. Arteria perinaei superficialis laesa. Art. bulbourethralis intacta. Fig. 2. Sectio transversa pelvis per symphysin pubis, ad 46 lin. Par. supra angulum juncturae hujusce, per foramina ovalia et per marginem posteriorem tuberum ischii ducta. Cadaver ejusdem juvenis 16 annorum (conf. fig. 4). Plaga prostatae in- flicta 4 4—42 lin. Par. longa, (itaque 3 lineis Par. minor quam distantia cultri a vagina lilhotomi occulti). Plaga haec limites basis prostatae ad 3 fere lin. Par. excedit. Capsula prostatae fibrosa, fascia rectovesicalis et non- nullae fibrae m. Levatoris ani laesae. Colliculus seminalis ad dextram pla- gae intactus maaet. Facies sectionis inferior. — A. Symphysis ossium pubis.— B. B. Pars posterior tuberum ischii. — C. M. Obturator internus. — D. M. Levator ani.—a. Spatium ischiorectale.—6, Stratum adipis in spatio subpubico inclu- sum.— c. Pars labyrinthi venosi s. plexus venosi prostatici. — d. Prostata, Colliculus seminalis sectione transversa pelvis, medius persectus. — e. f. Orificium urethrale et vulnus prostatae inflictum, quod limites ejus posterio- res excedit.— g. Fascia rectovesicalis. — h. Intestinum rectum collapsum. Fig. 3. Sectio transversa pelvis per superiorem marginem symphysis pubis ducta. Cadaver ejusdem juvenis (conf. fig. 1 et 2). Plaga prostatae inflicta 40— 4 4 lin. Par. longa. Et in hac sectione vulnus limites posteriores prostatae ad 1 lin. Par. fere excedit. Prostata, instrumentis et digito inter operatio- nem in caveam vesicae urinariae introductis, ad dextram propulsa. Facies sectionis inferior. — A. Margo superior symphysis pubis.— B. B. Tubera ischii. — C. M. Obturator internus.— D. M. Levator ani. a. Spatium ischiorectale.— 6. b. Particula parietis anterioris vesicae urina- riae, cujus tunica muscularis et mucosa oblique persecta est. — c. c. La- byrinthus venosus s. plexus prostaticus venosus sanguine scatens, valde ex- tensus et textum quasi cavernosum, quo prostata obtegitur, constituens.— d. Basis prostatae,— e. f. Orificium urethrale et plaga prostatae. — g. g. Ductuli ejaculatorii transverse persecti, simul cum prostata ad dextram pro- pulsi.— h. Intestinum rectum. Fig. 4. Sectio transversa pelvis per ramos horizontales pubis, ad 9 lin. Par. a tuberculo pubis, per articulum ileofemoralem et per incisuram ischiadicam minorem ducta. Cadaver ejusdem juvenis (conf. fig. 1—3). Longitudo plagae collo ve- sicae urinariae inflictae (simul cum ambitu orificii vesicalis urethrae mensa), 7—8 lin. Par. adaequat. Facies sectionis inferior. — A. A. Rami horizontales pubis. — B. In- cisura ischiadica minor.— C. Fundus acetabuli.— C. C. Coccyx ad 4 lin. Par. ab apice persectus. — D. D. Mm. Recti abdominis, — E. M. Pe- ctineus. — F. M. Obturator internus.— G. M. Levator ani. — a. Paries anterior vesicae urinariae. — b. b. Collum vesicae urinariae ad 3—4 lin. Par, ab orificio urethrae interno s. vesicali persectum. — d. e. Orificium urethrae internum s. vesicale et vulnus collo vesicae inflictum, 7—8 lin. Par. longum.— f. f. Plexus prostaticus et vesiculae seminales. — g. Inte- stinum rectum. Fig. 5. Sectio transversa pelvis, ad 1 lin. Par. infra angulum symphysis pu- bis, per initium ramorum descendentium pubis et per tubera ischii ducta. Cadaver hominis adulti. Lithotomia perinaealis secundum methodum a me excogitatam instituta. Cultro convexo, acuminato, cujus dorsum specillo sul- cato mobili munitum est, prostata et collum vesicae urinariae in diversa di- rectione ita incisa, ut plaga modo obliquam vel semilunarem directionem, modo formam crucis stellaeve habeat. Digitus solus per vulnus in caveam vesicae explorationis causa immissus. Forceps non introducta. Cadaver post operationem institutam gelu expositum. Vulnus cervici vesicae inflictum, in sectione transversa indagatum, limites prostatae non excedit, longitudinem 11—12 lin. Par, adaequat et aspectum semilunarem praebet. Colliculus seminalis intactus. Facies sectionis inferior.— A. Angulus symphysis pubis. — B. B. Tu- bera ischi.— C. M. Obturator internus.— D. D. M. Levator ani. — a. 71 Spatium ischiorectale.— b. h. b. Capsula fibrosa vesicoprostatica intacta.— c. Prostata per monticulum seminalem persecta.— d. e. Orificium urethrale et plaga prostatae inflicta, 11 —12 lin. Par. longa, cornuta.— de”. Cornu superius plagae ab orificio urethrae vesicali sursum et ad sinistram monti- culi seminalis directum, 5 lin. Par. longum. — ee”‘. Cornu inferius plagae 7 lin. Par. longum. — e ” e e.” Tres parvae incisiones, quae vulneri aspectum angulosum praebent.— /'. Monticulus seminalis s. caput gallinagi- nis.— g. Intestinum rectum. Tab. Quatuor sectiones transversas, in cadaveribus post lithotomiam institutam congelatis, adumbrat. Sectiones supra angulum symphysis pubis et per angulum hunc ipsum ductae sunt. Fig. 1. Sectio transversa pelvis, ad l‘/4 poli. Par. supra angulum symphysis, per foramina obturatoria et per tubera ischii ducta. Cadaver hominis adulti. Lithotomia lateralis. Prostata lilhotomo occulto acutissimo incisa. Distantia laminae scindentis a vagina instrumenti 15 lin. Par. adaequabat. Per plagam prostatae inflictam forceps incurvata introducta et brachiis ipsius ad distantiam 19 lin. Par. extensis, quomodo ad calculum extrahendum fieri solet, e cavea vesicae urinariae emissa est. Plaga direc- tioni diametri obliqui inferioris prostatae respondet. Capsula prostatae adhuc intacta sed extenuata. Longitudo plagae prostatae inflictae in cadavere gla- cie soluta mensa, 11 —12 lin. Par. adaequat. Facies sectionis inferior. — A, Symphysis ossium pubis. — B. B. Tu- bera ischii.—C. M. Obturator externus et D.M. Obturator internus, mem- brana obturatoria sejuncti.— E M. Levator ani. — a. Stratum adipis pro- statae et symphysi pubis interpositum. — 6. Prostata. — c. d. Orificium urethrale et plaga prostatae inflicta, longitudinem 11—12 lin. Par. adae- quans.— e. Capsula prostatae fibrosa intacta. — /. Intestinum rectum col- lapsum. Fig. 2. Sectio transversa pelvis, ad V2 poli. Par. supra angulum symphysis pubis per articulum ileofemoralem et per incisuram ischiadicam minorem ducta. Cadaver ejusdem hominis adulti (conf. Fig. 1). PJaga collo vesicae uri- nariae inflicta, longitudinem 11—12 lin. Par. adaequat, et usque ad fas- ciam rectovesicalem extenditur. Fascia haec non laesa, sed valde extenuata. Facies sectionis inferior.— A. Symphysis ossium pubis.— B.B. Incisura ischiadica minor.—C. M. Obturator internus.— a. Vesiculae seminales.— a.” Fascia rectovesicalis circa plagam valde extenuata. — b. Collum vesi- cae urinariae. — c. d. Orificium urethrale et plaga collo vesicae inflicta lon- gitudinem 11—12 lin. Par. adaequans. — e. Intestinum rectum excremento continens. Fig. 3. Sectio obliquo-transversa, ad 3 Irn, Par. supra angulum symphysis pu- bis et per tubera ischii ducta, pelvim in segmentum anticum et posticum dif- findens. Cadaver hominis adulti. Lithotomia bilateralis secundum methodum Dupuy- treni instituta. Prostata lithotomo occulto dupli ce acutissima incisa. Distan- tia utriusque laminae scindentis a vagina instrumenti longitudinem 23—24 lin. Par. adaequabat. Cadaver post vulnus inflictum, forcipe non introducta, gelu expositum. Plaga semilunaris in collo tesicae> postquam paries conge- latae a glacie solutae erant mensa, longitudinem 10—11 lin. Par. adae- quat. Intestinum rectum alvo valde extensum. Facies sectionis anterior.— A. Pars anterior symphysis ossium pubis.— B. B. Tubera ischii.—C. M. Obturator internus.— D. M. Levator ani.— e. Collum vesicae urinariae cum parva particula parietis anterioris e.” e” Limbus prostatae aggeris instar orificium urethrae vesicale circumcingens. f. g. g. Orificium urethrale et plaga semilunaris collo vesicae urinariae in- flicta. Longitudo cornu unius f. g. hujus plagae 5 lin. Par., amborum simul cum ambitu orificii urethralis mensorum 10—11 lin. Par. adaequat.— h. Vesiculae seminales.— i. Intestinum rectum alvo extensum. Fig. 4. Sectio transversa infra angulum symphysis pubis et per tubera ischii ducta. Cadaver hominis adulti, qui ascitide laborabat. Sectio lateralis perinaei. lithotomo occulto inflicta. Distantia laminae scindentis a vagi- na instrumenti 15 lin. Par. adaequabat. Forceps incurvata in caveam vesi- cae introducta et brachiis ipsius ad distantiam 23 lin. Par. extensis, per vul- nus non sine impedimento emissa. Vulnus prostatae, postquam partes con- gelatae a glacie solutae erant mensum, longitudinem 9 lin. Par. adaequat., directionem diametri lateralis inferioris prostatae non plane sequitur ac limites ipsius excedit. Pars incisa prostatae ab orificio vesicali urethrae pli- ca membranae mucosae, quae septuli instar interposita est, sejungitur, quod probat, lithotomum occultum hic a sulco itinerarii deflexum esse. Prope in- cisionem in textu prostatae conspiciuntur fissurae, probabiliter nimia exten- sione brachiorum forcipis factae. Facies sectionis inferior.— A• Angulus symphysis pubis.— B. B. Tu- bera ischii.— C. M. Obturator internus.— d. M. Levator ani.— e. Liga- mentum arcuatum pubis et labyrinthus venosus. — f. Stratum crassissimum adipis oedemate correpti prostatae et intestino recto interpositum.—g. Intesti- num rectum, viduum et collapsum.— h. Basis s. pars posterior prostatae.— i. i. Lamina fibrosa fasciae pelveae faciem internam m. Levatoris ani inve- stiens et unam partem capsulae vesicoprostaticae constituens.— k, /. Orifi- cium urethrale et plaga prostatae inflicta. Plaga haec, 9 lin. Par. longa, li- mites prostatae excedens, in strato adiposo, quod prostatae et intestino recto interpositum est, desinit. Ad dextram plagae duae parvae fissurae in sub- stantia prostatae conspiciuntur. Fig. 5. Sectio transversa pelvis ad 1 poli. Par. supra angulum symphysis pu- bis, per foramina ovalia et per tubera ischii ducta. Cadaver ejusdem hominis adulti ascitide correpti (conf. fig. 4>). Longitu- do plagae collo vesicae inflictae cum ambitu orificii urethralis mensa 43 lin. Par., plagae solius autem 9 lin. Par. adaequat et limites colli excedit; cap- sula vesicoprostatica laesa. Facies sectionis inferior. — A. Symphysis ossium pubis. — B. B. Tu- bera ischii.— C. M. Obturator internus. — D. Fibrae nonnullae m. Leva- toris ani.— Parva particula plicae Douglassii posterioris s. rectovesicalis.— b. b. Stratum adipis, quo intestinum rectam obtegitur. — c. Intestinum re- ctum viduum et collapsum. — d. Collum vesicae urinariae capsula vesicopro- statica e. e. circumcinctum.— f. g. Orificium urethrale. Plaga collo vesicae inflicta, sine orificio urethrali 9, cum ambitu hujus orificii mensa 13 lin. Par. longa, per capsulam vesicoprostaticam penetrans, in strato adiposo de- sinit. — h. Vesicula seminalis dextra. Tab. ISI. Quatuor sectiones transversas pelvis, in cadaveribus post litho- tomiam lateralem institutam congelatis, per symphysin ossium pubis ductas effingit. . ■ Fasc. 3. Fig. 1. Seclio transversa pelvis per marginem superiorem pubis (ad 15 lin. Par. supra angulum hujus juncturae) per foramina ovalia et per tubera ischii ducta. Cadaver juvenis 19 annorum. Sectio perinaei lateralis. Plaga prostatae lithotomo occulto, cujus lamina scindens a vagina ad 12 lin. Par. distabat, inflicta. Digitus solus, non forceps, per vulnus ad explorandum immissus. Longitudo vulneris prostatae, simul cum ambitu orificii vesicalis urethrae in cadavere glacie soluta mensi, 9 lin. Par. adaequabat. Confinia prostatae et capsulae vesicoprostaticae non laesa. Ductus ejaculatorius sinister item in- tactus et simul cum colliculo seminali ad dextram plagae remotus. Intesti- num rectum alvo extensum. Facies sectionis inferior.— A. Symphysis ossium pubis. — B. B. Tu- bera ischii.— C. M. Obturator internus.— D. M. Levator ani.— a. Stra- tum adipis et labyrinthus venosus.— 6. Prostata ad l3/4 lin. Par. a margi- ne posteriore colliculi seminalis persecta— c. d. Orificium urethrale et pla- ga prostatae inflicta 9 lin. Par. longa.— d.” Ductus ejaculatorius.— e. In- testinum rectum alvo extensum. Fig. 2. Sectio transversa pelvis per mediam symphysin pubis, per foramina ovalia et tubera ischii ducta. Cadaver hominis adulti. Sectio perinaei lateralis. Incisio prostatae litho- tomo occulto acutissimo, cujus lamina scindens ad 15 lin. Par. a vagina di- stabat, instituta. Forceps per vulnus non introducta. Intestinum rectum spon- gia immissa extensum. Facies sectionis inferior.— A. Symphysis ossium pubis per mediam par- tem persecta. — B. B. Tubera ischii. — C. M. Obturator internus. — D. D. M. Levator ani.— a. Transitus partis membranaceae s. isthmi ure- thrae in partem prostaticam fascia triangulari, fibris circularibus musculosae indolis et labyrintho venoso circumcinctus. — b. c. Plaga isthmo urethrae et initio prostatae inflicta.— d. Intestinum rectum spongia immissa extensum. Fig. 4. Seclio trasversa pelvis ad 4 liti. Par. infra marginem superiorem sym- physis pubis per foramina ovalia et tubera ischii prope incisuram ischiadicam minorem ducta. Cadaver ejusdem hominis adnlti (conf. fig. 2). Aspectus vulneris prosta- tae inflicti angulosum. Parietes partis prostaticae urethrae (d) panni instar in superiore angulo vulneris conspiciuntur. Longitudo plagae 10 lin. Par. adaequat. Limites prostatae plaga transacti; angulus ipsius inferior [e) non nisi fascia rectovesicali, valde extenuata, ab intestino recto sejunctus. Facies sectionis inferior.— A. Symphysis pubis.— B. B. Tubera ischii prope incisuram ischiadicam minorem persecta et M. Obturator internus.— B. M. Levator ani.— a. a. Fascia rectovesicalis. — b. Stratum adipis et particula parva parietis anterioris vesicae urinariae.— c. Basis prostatae.— d. e. Orificium urethrale et plaga prostatae inflicta. Fig. 4. Facies superior ejusdem sectionis pelvis. In hac sectione angulus superior [d) vulneris prostatae inflicti (ad dex- tram spectans) ab orificio urethrali interstitio parvo sejunctum, quod demon- strat lithotomum occultum hucusque sulcum itinerarii recte secutum (conf. fig. 2 et 3) deinde autem de via hac vera deflexum, se itineri falso, (per tex- tum prostatae) commissum esse. Longitudo vulneris paene 8 lin. Par. adae- quat. Limites prostatae plaga transacti. A. Symphysis pubis.— B. B. Tubera ischii prope incisuram ischiadicam minorem persecta.— C. M. Obturator internus.— a. Particula parietis an- terioris vesicae urinariae et stratum adipis. — b. Basis prostatae.— c. Ori- ficium urethrale. — d. e. Plaga prostatae inflicta et ab orificio urethrali se- juncta.— f. Intestinum rectum spongia immissa extensum. Tai». ISH, Quinque sectiones transversas pelvis, in cadaveribus post litho- tomiam lateralem et bilateralem institutam congelatis, et per symphysin du- ctas adumbrat. Fig. I- Sectio transversa pelvis ad l‘/4 poli. Par. supra angulum symphysis pubis, per foramina ovalia et tubera ischii ducta. Cadaver hominis adulti. Sectio perinaei lateralis. Incisio prostatae cul- tro secundum methodum a me propositam (vid. Tab. 22, fig, 5.) in diver- sis directionibus (sursum, deorsum, dextrorsum et sinistrorsum) instituta. Digitus in caveam vesicae immissus. Forceps non introducta. Aspectus vul- neris angulosus. Pars incisionis sursum et ad dextram colliculi seminalis di- recta longitudinem 3% lin. Par., longitudo incisionis deorsum et ad sini- stram ejusdem colliculi directae 4 lin. Par. adaequat. Incisio limites pro- statae non excedit. Facies sectionis inferior.— 4. Symphysis pubis,— B. B. Tubera ischii. C. Coccyx.— a. a. a. Basis prostatae.— b. c. Orificium urethrale et plaga prostatae inflicta, aspectum angulosum offerens et 7 lin. Par. longa.— d. Intestinum rectum collapsum.—e. M. Levator ani.— a. Spatium ischio- rectale. Fig. 2. Facies ejusdem sectionis superior.— A. Symphysis pubis. — B. B. Tubera ischii.— C. Coccyx.— a. Particula parietis anterioris vesicae uri- nariae.— b. c. d. Plaga prostatae inflicta dextrorsum spectans et 7 lin. Par. adaequans. — e. e. Basis prostatae.— f. Intestinum rectum. Fig. 3. Sectio transversa obliqua pelvis per marginem superiorem symphysis pubis, per incisuram ischiadicam minorem et os coccygis ducta. Cadaver juvenis 17 annorum. Sectio bilateralis vel potius transversa. Plaga prostatae lithotomo occulto duplice inflicta. Distantia laminae ulrius- que a vagina instrumenti 24 lin. Par. adaequabat. Forceps per vulnus in caveam vesicae non introducta. Orificium urethrale a plaga collo vesicae in- flicta interstitio parvo sejunctum est, quod (ut in tab. 24, fig. 4) lithoto- mum occultum iter falsum (per substantiam prostatae) secutum esse denotat. Limites prostatae et colli vesicae urinariae plaga transacti. Vesicula semi- nalis sinistra laesa. Facies sectionis inferior. — A. Margo superior symphysis pubis.— B. B. Margo inferior acetabuli et tubera ischii prope incisuram ischiadicam minorem persecta.— C. Coccyx.— a. Paries anterior vesicae urinariae — b. Orificium vesicale urethrae.—c. d. Plaga collo vesicae et prostatae inflicta, ab orificio urethrali interstitio parvo sejuncta.— e. Pars plagae, qua vesicula seminalis sinistra affecta est.— f. f. Ductus deferentes et vesiculae semina- les.— q. Intestinum rectum. ° t Fig. 4. Sectio transversa obliqua per marginem inferiorem symphysis pubis, per tubera ischii et per os coccygis ducta. Cadaver juvenis ejusdem. In hac etiam sectione iter falsum, lithotomo occulto duplice inter partem membranaceam et intestinum rectum peractum, conspicitur. Facies sectionis inferior. —- A. Margo inferior symphysis pubis.— B. B. Tubera ischii.— C. Coccyx.— a. Pars membranacea fibris circula- ribus musculosae indolis circumcincta.— b. c. Plaga transversa inter par- tem membranaceam et intestinum rectum lithotomo occulto inflicta.— d. d. Nonnullae fibrae in, Levatoris ani.— e. Intestinum rectum. Fig. 5. Sectio transversa obliqua pelvis per mediam symphysin pubis, per tu- bera ischii et apicem coccygis ducta. Cadaver ejusdem juvenis. Basis prostatae lithotomo occulto, a sulco iti- nerarii deflexo et per substantiam prostatae ipsius in caveam vesicae immis- so, transverse persecta. Plaga prostatae ab orificio urethrali et a colliculo seminali interstitio parvo separata. Longitudo plagae 14- lin. Par. adaequat. Limites textus prostatae transacti, sed capsula vesicoprostatica non laesa. Facies sectionis inferior,—A. Symphysis pubis.— B. B. Tubera Ischii. C. Apex coccygis.— a. a. a. Capsula fibrosa basin prostatae investiens ad- huc integra. — b. Colliculus seminalis cum vesicula prostatae et orificio urethrali. — c. Ductuli ejaculatorii. — d. e. f. Plaga transversa prostatae inflicta. — g. Intestinum rectum.— «. Spatium ischiorectale. Tab. tSO. Quatuor sectiones obliquo-transversas pelvis, in cadaveribus post lithotomiam bilateralem institutam gelu coactis, et per ramos descendentes ossium ischii ductas adumbrat. Fig. 1. Sectio obliquo-transversa ante symphysin ossium pubis per partes tan- tummodo molles perinaei ducta. Cadaver hominis adulti. Lithotomia bilateralis. Distantia utriusque lami- nae scindentis lithotomi occulti duplicis a vagina ipsius longitudinem 24 lin. Par. aequabat. Forceps in caveam vesicae urinariae non introducta. In hac sectione figura et directio vulneris perinaei conspiciuntur, quod in- ter bulbum et orificium ani extenditur. Bulbus urethrae integer. Facies sectionis inferior.— a. Bulbus urethrae operatione non laesus et capsula fibrosa atque fibris musculi Bulbocavernosi d. d. circumcinctus. — b. Orificium ani, quod fibris m. Sphincteris ani c. c. circumdatur. — d. d. Plaga fere transversa perinaeo inflicta. Fig, 2. Sectio obliquo-transversa partim per ramos ascendentes ischii, parlim vero per partes molles perinaei in eodem cadavere (fig. 1) sed propius sym- physi pubis ducta, A. A. Rami ascendentes ischii ex parte persecti,— a. Pars bulbosa ure- thrae oblique persecta.—b. Pars inferior bulbi urethrae integra.— c. Orifi- cum ani.— d. d. d. Sphincter ani externus.— e. f. Plaga perinaeo inflicta. Fig. 3. Sectio obliquo-transversa in eodem cadavere (fig. 1 et 2) per ramos ascendentes ischii, prope tubera ischii, ducta. Sectio per partem membranaceam s. isthmum urethrae prope transitum in partem prostaticam ducta est. Plaga huic parti prostatae inflicta aspectum triangularem offert; utrumque {ef. eg.) crus trianguli duobus diversis diame- tris obliquis inferioribus prostatae respondet et longitudinem 7 lin. Par. adae- quat. Praeterea alia adhuc incisio obliqua textus prostatae unum crus plagae decussans conspicitur. Modum quo ducta sit, explicare non possum. Limites prostatae nondum transacti. Facies sectionis inferior.— A. A. Rami ascendentes ischii.— a. a. Cor- pora cavernosa. — b Intestinum rectum alvo extensum. — c. c. c. Sphin- ter ani et nonnullae fibrae m. Levatoris ani. — d. Prostata prope transitum partis membranaceae urethrae in partem prostaticam persecta.—e. Orificium urethrale. — ef. et eg. Crura plagae triangularis quae prostatae inflicta est. Fig. 4. Sectio obliquo-transversa in eodem cadavere (fig. 1, 2, 3) paulo infra angulum symphysis pubis et per ramos descendentes pubis et ascendentes is- chii ducta. Plaga basi prostatae inflicta item aspectum triangularem offert. Quodvis crus plagae longitudinem 7—8 lin. Par. adaequat. Limites prostatae inte- gri. Ductus ejaculatorii ad dextram intervallo exiguo ('/4 lin. Par.), quod textum prostatae adhuc integrum includit, sejuncti. Intestinum rectum alvo valde extensum. Facies sectionis inferior.— A. Angulus symphysis pubis.— B. B. Ra- mi ascendentes ischii et tubera ischii. — C. M. Obturator internus. — D. M. Levator ani. — a. b. b. Intestinum rectum et fascia rectovesicalis.— c. Basis prostatae.— de. df, Crura plagae prostatae inflictae. Lilera f. etiam ductum ejaculatorium dextrum, integrum, significat.— g. Ductus eja- culatorius sinister. Tab. 9V. Quatuor sectiones obliquo-transversas pelvis, in cadaveribus post lithotomiam institutam gelu coactis, et per symphysin ductas repraesentat. Fig, 1. Sectio obliquo-transversa per symphysin pubis ad 8 lin. Par. supra angulum hujus juncturae, per foramina ovalia et per tubera ischii ducta. Cadaver hominis adulti. Sectio bilateralis. Distantia laminarum scinden- tium lithotoroi occulti duplicis a vagina instrumenti in utroque latere 12 lin. Par. adaequabat. Forceps in caveam vesicae introducta non erat. Lithoto- mus occultus sulcum itinerarii rite secutus, per apicem prostatae, isthmo urethrae et colliculo seminali plane intactis, in caveam vesicae intravit (comp. fig. 2 et 3). Plaga prostatae inflicta directionem perfecte trans- versam habet et longitudinem 14 Par. adaequat. Extremitas plagae sini- stra (g) limites prostatae non excedit, dextra (h) autem usque ad capsulam fibrosam vesicoprostaticam penetrat. Facies sectionis inferior. — A Symphysis pubis. — B. B. Tubera is- chii.— a. a. Spatia ischiorectalia.— b. Stratum adipis et labyrinthus veno- sus.— c. c. M. Levator ani.— d. d. Capsula vesicoprostatica,— e, e. Pa- ries capsulae hujusce posterior, fascia rectovesicali constitutus.— f. Isthmus urethrae et colliculus seminalis cum vesicula prostatica. — f.” Ductus eja- culatorii.—g. h. Plaga prostatae inflicta.— i. Intestinum rectum collapsum. Fig. 2. Sectio obliquo-transversa per symphysin pubis (ad 11. lia. Par. supra angulum), per tubera ischii et apicem coccygis instituta. Cadaver hominis adulti ejusdem (fig. i). Plaga basi prostatae inflicta 12 lin. Par. longa. In sinistro latere stratum textus prostatae, latitudinem 3 lin. Par. adaequans, integrum inlactumque conspicitur; in dextro latere autem plaga limites prostatae excedit. Facies sectionis inferior.— A. Symphysis pubis.— B. B. Tubera ischii prope incisuram ischiadicam minorem persecta.— B. B. Coccyx.— C. C. M. Obturator internus. — D. D. M. Levator ani. — a. Particula parietis anterioris vesicae urinariae. — 6. Basis prostatae. — c. Orificium vesicale urethrae. — d. e. Plaga basi prostatae inflicta. — f. f. Ductus deferentes prope vesiculas seminales persecti.— g. Intestinum rectum. Fig. 3. Sectio obliquo-transversa per marginem superiorem pubis, per articulum ileofemoralem, per incisuram ischiadicam minorem et per apicem coccygis ducta. Cadaver hominis ejusdem (conf. fig. 1 et 2). Facies sectionis inferior. — A. Symphysis pubis. — B. B. Ossa ischii prope acetabulum persecta.— B. B. Coccyx.— a. Collum vesicae urinariae. Orificium vesicale urethrae. — c. d. Plaga lithotomo occulto prostatae et collo vesicae inflicta. — e. f. Vesiculae seminales et ductus deferentes. — g. Intestinum rectum. Fig. 4 * Sectio obliquo-transversa per marginem superiorem pubis, per incisu- ram ischiadicam minorem et per apicem coccygis instituta. Cadaver hominis adulti. Sectio lateralis. Plagae secundum methodum a me propositam cultro diversa directione prostatae inflictae, 3—6 lin. Par. longae. Aspectus plagae angulosus. Forceps in caveam vesicae introducta et bra- chiis ad 25 lin. Par. inter se extensis, e vulnere educta. Longitudo incisionis in collo vesicae urinariae, postquam glacies soluta erat mensa, 8—9 lin. Par. adaequat. Paries posterior vesicae urinariae [t’) aliquantum sublatus. Capsula prostatae et fascia rectovesicalis non laesae. Facies sectionis inferior.— A. Margo superior symphysis pubis.— B. B. Ossa ischii prope incisuram ischiadicam minorem persecta.— B.” Coccyx.— C. Vesica urinaria.-— d. e. e. Plagae parvae collo vesicae urinariae diversa directione inflictae, quae toti incisioni aspectum angulosum praebent.— f. Pa- ries posterior vesicae paulo sublatus, ut a. capsula rectovesicalis adipe tecta et integra melius conspiciatur. — g. g. Vesiculae seminales capsula fibrosa inclusae.— h. Intestinum rectum. SECTIONES TRANSVERSAE PENIS NECNON SECTIONES URETHRAE MASCULINAE DIVERSA DIRECTIONE DICTAE. Sectionibus transversis penis et urethrae comparationis gratia nonnul- las quoque in longitudinem ductas adjeci. Omnes hae sectiones per urethram, glutine aut cera liquefacta in caveam vesicae urinariae injecta, extensam institutae sunt aspeclumque et ambitum canalis hujusce (simul cum corporibus cavernosis, bulbo et prostata) inter orificium urethrae externum et internum sive vesi- cale persecti, ostendunt, praecipue vero nos de diversa diversarum urethrae partium dimensione certiores faciunt. Sic nobis figuras Tab. 31 contemplantibus non membranaceam partem s. isthmum urethrae sed eam potius partis prostaticae portionem, quae orificio vesicali respon- det, angustissimam esse contra multos egregios Auctores contendere licet. Permultae sectiones in cadaveribus congelatis institutae docent igi- o o tur nos: i) Urethram masculinam ita conformatam esse, ut pars ipsius bulbosa amplissima, sacculi aspectum, pars membranacea vero partim textu fibroso-musculari (ligamento urethrae triangularis, lamina pro funda fasciae perinaei mediae et musculis compressoribus urethrae Wilsonii etGuthrii), partim margine anteriore prostatae circumcincta, angustior sit et formam canalis fere circularis praebeat (conf. fig 12, 7, 8).—2) Partem prostaticam transverse persectam (propter collicu- lum seminalem) cordiformem (conf. fig. 9) et ex utroque latere colli- culi seminalis (s. capitis gallinaginis) plus minusve depressam et exca- vatam esse. 3) Colliculum seminalem, diverse longum, interdum ante- riorem tantummodo partis prostaticae partem occupare, interdum vero usque in partem membranaceam extensum esse (ut in fig. 8). 4) Orificium vesicale urethrae, omnium urethrae partium angu- Fasc. 3. stissimam esse. Vesicalis haec angusta urethrae extremitas, adinstar infundibuli in collum vesicae urinariae transitura, subito dilatatur. Quod denique prostatam attinet, dimensiones et aspectus ipsius jam in aliis operis nostri fasciculis ad naturae veritatem adumbravimus, (conf. Fasc. 3, Tab. 17-27 et Fasc. 3. B., Tab. 17—24); hic nunc monendum est; 1) Limites hujus organi solummodo laterales (lobi prostatae laterales) et posteriores (basis prostatae) clare expressos, anteriores vero tam extenuatos tamque cum textu fibroso-musculari (parte membranacea urethrae perforato) conflatos esse ut fere nunquam clare distincteque in conspectum veniant; ob hanc causam interdum paries modo inferior urethrae prope transitum ipsius in partem pro- staticam prostatae superposita cernitur; nihilominus tamen neutiquam Amussatio, qui prostatam adinstar semicanalis parieti inferiori ure- thrae appositam esse censet, assentiri possumus. Sectiones nostrae transversae semper partem urethrae vesicalem undique a prostata cir- cumcinctam demonstrant. 2) Distinctionem prostatae in lobos laterales et medium naturae non esse consentaneam. In prostata persecta nullos limites horum lobo- rum distinctos observamus; semper substantia ipsius fibrosa, glandu- laris, uniformis urethram circumcingit. Quod lobus tertius prostatae ab Auctoribus vocatur (in provectiore aetate non raro hypertrophia correptus), nil aliud est nisi margo posterior aut basis prostatae prope orificium vesicale urethrae in caveam vesicae urinariae propulsus. In sectionibus hujus organi per longitudinem ductis basis prostatae in caveam vesicae propulsus vallum quasi sive eminentiam acuminatam format (comp. fig. 12, 13, 14) et pro valvula sic dicta pylorica vesicae s. vesicourethrali (ab Amussatio et Merciero descripta) haberi potest. Dilatatio vel ectasia morbosa utriculi prostatae (uteri masculini), qui sub colliculo seminali in substantia prostatae conditus est, etiam inter- dum, ut apparet, pro lobo tertio prostatae habetur. Glandulae Cowperianae s. prostatae inferiores ad ulrumque latus partis membranaceae urethrae pariter ac glandula Cowperii tertia s. antiprostata paululum post bulbum sitae et capsula fibrosa (ex fascia perinaei media profunda) munitae iu sectionibus nostris rarissime di- stincte apparent et hanc ob causam in iconibus nostris, quae omnes partes congelatas effingunt, non sunt adumbratae. Sectiones urethrae ad eum finem inceptae, ut omnia impedimenta, quae Chirurgus catheterem in vesicam urinariam introducens offendit, perlustrentur; quinque horum praecipue demonstrant. 1) In pariete inferiore partis bulbosae urethrae, quae sacculi adin- star ante ligamentum urethrae triangulare dilatatus pendet. Rostrum instrumenti parietem hunc secutum, ante quam in partem membrana- ceam immissum sit, in firmam hanc urethrae fasciam incurrit et in sacco bulbi retinetur. — 2) Pars membranacea ipsa, dum angusta est, directionem saepissime valde obliquam offert (conf. Fasc. 3. A., Tab. 16—20), et firmissimis fasciae perinaei mediae (ligamento triangu- lari) necnon muscularibus fibris (compressoribus urethrae Willsonii et Guthrii) circumcingitur, non raro quoque ulteriori introductioni instrumenti obstat.—3) Colliculus seminalis (valde expressus) rostrum instrumenti si parietem urethrae inferiorem sequitur, iu excavationes aut foveas laterales (ad utrumque colliculi latus sitas) intrare cogit. Interdum vero, si utriculus prostatae ac orificium ipsius in colliculo hians valde dilatata sunt, rostrum instrumenti in caveam hanc via errare ac vagari potest. — 4) Valvula denique vesicae pylorica, fig. 13, 14 (praecipue si hypertrophia correpta est), scilicet basis pro- statae in caveam vesicae propulsa, non parvo interdum introductioni instrumenti impedimento est.—Non minus ad impedimenta hujusmodi adaugenda aliae plus minusve fortuitae conditiones conferunt, ut: di- rectio partis membranaceae valde obliqua, intumescentia partium ure- thrae vicinarum, fasciarum perinaealium fortis crassitudo et compres- sorum muscularium contractiones. Tab. 31. Seclioues urethrae masculinae diversa directione ductas effingit. Fig. I — ll. Cadavera hominum mediae aetatis. Urethra antequam cadavera gelu exposita erant, cera liquefacta et glutine per orificium externum in vesicam urinariam injectis, extensa. Penis extensus et in situ lineae albae abdominis parallelo congelatus. Sectiones per partem urethrae cavernosam et bulbosam transversa directione, per partem vero membranaceam et prostaticam ita ductae; ut pelvim in anticum et posticum segmentum discinderent. In omnibus sectioni- bus transversis partes adumbratae iisdem litteris designatae sunt, et quidem; a. Urethra, — b. Corpus cavernosum urethrae. — c. c. Corpora caver- nosa. — d. Tunica fibrosa s. albuginea corporum cavernosorum. — e. Septum corporum cavernosorum f. vasa dorsalia penis. — g. Integumenta communia et fascia superficialis penis. — h. h. Scrotum. Fig. 1. a. Sectio transversa glandis penis per orificium urethrae externum. Fig. 1. 6. Sectio transversa partis glandariae urethrae prope fossam navicularem. Fig. 2. Sectio transversa partis spongiosae penis urethrae ad 9’” infra orificium externum ducta. Fig. 3. Sectio transversa penis et partis spongiosae urethrae ad 20”’ infra ori ficium ducta. Fig. 4. Sectio transversa penis prope marginem superiorem symphysis ossium pubis et prope initium scroti ducta. Fig. 5. Sectio transversa per symphysin pubis ad 5”’ supra marginem ipsius posteriorem inferiorem ducta. Fig. 6. Sectio transversa per medium scrotum {h. h.), prope initium bulbi ure- thrae et ad 6‘/V” infra marginem inferiorem symphysis ossium pubis instituta. A. A. Rami descendentes ossium pubis.— d. d. Crura corporum cavernoso- rum penis,— i. Septum scroti — k. k. Tunica vaginalis propria testiculi.— k”. k”, Tunica albuginea testiculorum. — l. I. Testiculi. Fig. 7. Sectio transversa per radicem aut partem posteriorem scroti et per ra- mos descendentes pubis A. A. prope juncturam ipsorum cum ramis ascen- dentibus ischii ducta. — «. Bulbus urethrae. Fig. 8. Sectio partim transversa partim anteroposterior per marginem posterio- rem bulbi urethrae et per ramos ascendentes ossium ischii A. A. ducta. — a. Pars membranacea urethrae prope initium prostatae persecta. — a. Bul- bus urethrae. — /3. ft. Textus fibroso-muscularis partem membranaceam urethrae circumcingens e lamina profunda fasciae perinaei media sive perfo- rata (ligamento triangulari urethrae) et fibris muscularibus constitutus, cum margine anteriore prostatae sine ullo distincto limite arctissime conflatu at- que sic dictos compressores urethrae (Wilsonii, Guthrii et Mulieri) consti- tuens (vid. pag. 42, fasc. 3). — y. Margo anterior capitis gallinaginis et ductuli ejaculatorii, quorum unus per errorem typographicum omissus est,— d. 3. Vasa pudenda. Fig. 9. Sectio anteroposterior per partem prostaticam urethrae ducta. — a. Canalis urethrae aspectum cordiformem habens.—a. a. Prostata per medium collicum seminalem /9. et utriculum persecta. — y. Vesica urinaria. Fig. 10. Sectio partim transversa, partim ea directione per symphysin pubis A. ducta, ut pelvis in anticum et posticum segmentum discinderetur.—ce. a. Ligamenta vesicae posteropubica et fascia pelvia s. perinaealis superior. — a. Pars prostatica urethrae prope orificium vesicale. — /3. /3. Prostata post marginem posteriorem colliculi seminalis persecta. — y. Vesiculae semina- les. — d. d. (litterae non expressae) Plexus venosus prostaticus. Fig. 11. Sectio urethrae et vesicae urinariae, glutine injecto valde extensae, in longitudinem ducta. — A. Symphysis ossium pubis. — B. Promontorium ossis sacri. — C. Paries abdominis anterior. — a. Pars urethrae glanda- ris. — b. Pars spongiosa urethrae, — c. Corpus cavernosum urethrae. — d. Corpus cavernosum penis.—e. Pars bulbosa et f. Bulbus urethrae. — g. Pars membranacea prope sinistrum colliculi seminalis latus persecta, direc- tionem fere verticalem paulo obliquam habens. — h. h. Textus partim fibro- sus s. aponeuroticus, partim muscularis vasis venosis abundans partem mem- branaceam circumcingens et apice prostatae sine limite distincto coalitus. — i. Pars prostatica urethrae. — k. Colliculus seminalis cum rudimento utri- culi prostatae. — /. Pars anterior superior prostatae. — m. Pars ipsius posterior inferior.—n. Angustissima pars s. orificium vesicale urethrae.— n. n. Valvula pylorica s. urelhrovesicalis quae basi prostatae in caveam ve- sicae urinariae propulsa constituitur.—o. Vesicula seminalis sinistra, — p. Vesica urinaria liquore congelato extensa et aspectum oviformem praebens. Fig. 12. Sectio per partem bulbosam, membranaceam et prostaticam urethrae in longitudinem ducta.—A. Symphysis ossium pubis.—a. Pars bulbosa et b. Bulbus urethrae. — c. Pars membranacea directionem valde obliquam offe- rens. — d. Pars prostatica urethrae per excavationem ad sinistrum colliculi seminalis latus silam persecta, — e. Valvula pylorica s. urelhrovesicalis basi prostatae formata. — f. Vesica urinaria. Fig. 13. Urethra et vesica urinaria glutine injecto extensae et congelatae. In cadavere congelato symphysis ossium pubis et paries superior ac anterior urethrae et vesicae urinariae remota; hic conspicitur paries inferior urethrae congelatae et in situ normali relictae. — a. Pars urethrae spongiosa ante symphysin ossium pubis decurrens. — 6. Pars bulbosa urethrae excavata et sacculi adinstar extensa. — c. Pars membranacea. — d. Pars prostatica.— e. Colliculus seminalis. — f. Valvula pylorica s. urelhrovesicalis. — g, g. Lobi laterales prostatae. SECTIONES TRANSVERSAE PELVIS MULIEBRIS. Sectiones per pelvim muliebrem congelatam transverse ductae ad situm uteri et vaginae in cavea pelvis minoris demonstrandam praeci- pue nobis idoneae esse videntur. — Sectiones has cum iis, quae per pelvim mulierum in longitudinem ducuntur (conf. Fasc. 3 A, Tab. 21—32) comparantes facillime auctores (ut A. Huschke contra Webe- rum; conf. Soemmering, Lehre von den Eingeweiden T. V, 1844. pag. 479), qui perfectam in situ uteri symmetriam admittunt, erroris convincere possumus.—Revera, ex permultis in cadaveribus congelatis indagationibus persuasum mihi est, uterum rarissime ita situm esse, ut corpus aut fundus ipsius lineae corporis medianae vel axi pelvis per- fecte respondeat. Neque cum A. Webero consentire volo, qui silum uteri obliquum ex asymmetria pelvis dependere contendit. Majoris, ut mihi videtur, momenti in hac re explicanda est status ligamentorum uteri et plicarum peritonaei, quibus investitur, fere nunquam normalis, diversa rarissime perfecte aequalis crassitudo parietum et fundi, diversae de- nique ac frequentissimae alteraliones tubarum et ovariorum. Diversus aspectus canalis urethrae, vesicae urinariae (cujus parietes interdum visceribus vicinis in caveam propelluntur; conf. Tab. 30 fig. 10), caveae matricis, mutua horum organorum distantia, magni- tudo denique et forma spatiorum, quae parietibus pelvis et organis hisce interposita permagni momenti in instituendis operationibus chirur- gicis (ut lithotomia perinealis, operatio fistulae vesicovaginalis) sunt, in tabulis nostris clare repraesentantur. Quod vero allinet ovaria, parovaria Kobeltii et oviductus s. Tubas Fallo- pianas, silum horum organorum, quum fere nunquam constans sit, sectioni- bus perlustrare non conatus sum. Tab. 38, Qualuor sectiones transversas pelvis muliebris infra et per sym- physin ossium pubis, nec non partium genitalium externarum ab orificio usque ad fornicem s. fundum vaginae effingit. Fig. t. Sectio transversa per ramos et descendentes ossium pubis et ascen- dentes ossium ischii, infra symphysin pubis ducta. — Cadaver muliebris me- diae aetatis. — a. Mons veneris. — b. b. Crura et b’b\ Corpora cavernosa clitoridis. — c. Orificium urethrae vacuae et collapsae. — d. Orificium va- ginae rimam transversam plicatilem formans. — e. Orificium ani. Fig. 2. Sectio transversa per ramos ascendentes et per tubera ischii — A. prope marginem infimum symphysis ossium pubis, — Tt. ducta. — C. Os femoris prope trochanterem minorem persectum. — x. Ligamentum arcuatum pubis.—a. Urethra ad 3 lin. Par. supra orificium ipsius externum persecta.— h. Vagina, cujus paries anterior ad 3 lin. Par., paries vero posterior ad 5 lin. Par. supra orificium externum (oblique igitur propter obliquam canalis hujusce directionem) persectus est. — c. Int. rectum ad 6 — 12 lin. Par. supra orificium ani (etiam oblique) persectum. — d. d. Fibrae circulares partim ad m. Sphincterem ani externum partim vero ad musculum constricto- rem cunni pertinentes. Fig. 3. Sectio transversa per Ii. marginem inferiorem symphysis ossium pubis et per C. C. tubera ossium ischii ducta.— D. Foramen obturatorium.— a. Urethra liquore congelato extensa et prope cervicem vesicae persecta. — b. Vagina (ad 9 lin. Par. infra collum uteri persecta) rimam semilunarem for- mans.—c. Intestinum rectum excrementa continens. — a. a. a’, a”. Spatium urethrae, vaginae et ossibus ischii interpositum, quod vasis venosis et textu quasi erectili, fibroso et partim musculari abundat et in cystotomia urethrali (laterali et bilaterali), inter a. et a”. a”, cultro aut lithotomo occulto inci- ditur. — (3. Spatium cellulosoadiposum urethrae et symphysis ossium pubis interpositum, quod in cystotomia vestibulari culter transadigit. (Conf. Fasc. 3 A. Tab. 32, fig 20. /3).—yy. Spatium ischiorectale.—E. M. Obturator externus.— F. M. Obturator internus.—g. g. M. Levator ani. — II. M. Glutaeus maximus. Fig. 4. Sectio transversa ad 2l/2 lin- Par. supra marginem inferiorem symphy- sis ossium pubis B. instituta. Cadaver mulieris mediae aetatis, quae hydrope anasarca et ascilide laborabat. Facies inferior segmenti superioris. — a. Ve- sica urinaria valde contracta et prope verticem persecta. — a. a. a. Spati- um vesicae urinariae vaginae et ossibus pelvis interpositum atque textum cel- lulosum oedemate correptum continens. — b. Vagina prope fornicem persec- ta. — b. b. Portio vaginalis uteri oblique (sinistrorsum) sita. Quum portio haec matricis fornici obliqua directione ita inseritur, ut paries vaginae ante- rior minus longa (ad ?/3 — %”) sit quam posterior, etiam sectionem poste- rioris parietis fornicis ad {b”) anterioris vero (b’) per insertionem ipsam partis vaginalis uteri hic ductam conspicimus. — c. Intestinum rectum. Tab. 1S9. Quinque sectiones pelvis muliebris transversas per symphysin ossium pubis et supra ipsam ductas repraesentat. Fig. 5. Cadaver mulieris mediae aetatis et valde obesae. Uterus sanus. Sectio transversa ad 4* lin. Par, supra marginem inferiorem symphysis ossium pubis (et ad 5 lin. Par. infra marginem ipsius superiorem) B. ducta. Facies inferior superioris segmenti.—a. Vesica urinaria liquore congelato extensa et ad 1. pollic. Par, supra collum ipsius persecta. — b. Fornix vaginae prope insertio- nem portionis vaginalis uteri b\—a. a. a. Textus ex parte fibrosus ex parte muscularis (Kolliker) fornicis vaginae evidentissime signatus. — b\ Portio vaginalis uteri oblique (ad sinistram) sila et cum textu hoc fibroso-musculari firmiter coalita.—c. Intestinum rectum — /3. /3. Spatium ischiorectale adipe valde abundans. Fig. 6. Sectio transversa pelvis mulieris mediae aetatis, ad 2 lin. Par. supra marginem superiorem symphysis ossium pubis et per articulos ileofemorales instituta. Uterus sanus. Vesica urinaria liquore congelato valde extensa. Facies superior inferioris segmenti. — a. Vesica urinaria inter verticem et collum prope et infra plicam peritonaei vesico uterinam persecta. — b. Cervix uteri ad 7 lin. Par. supra orificium uteri vaginale persecta et ad sinistrum pelvis latus sita. — c. Intestinum rectum. Fig. 7. Sectio transversa pelvis muliebris ad 3 lin. Par. supra marginem su- periorem symphysis ossium pubis ducta. Cadaver mulieris, quae hydrope ana- sarca laborabat. Facies inferior segmenti superioris. — a. Vertex vesicae urinariae vacuae et valde contractae.—b. Cervix uteri ad 5% lin. Par. supra orificium vaginale ipsius persecta. In hac sectione situs uteri lineae me- dianae sive axi pelvis perfecte respondet.—a. Particula fornicis vaginae por- tioni vaginali matricis insertae. — c. Intestinum rectum vacuum et collap- sum. — /3. /3. Textus cellulosus vesicae urinariae, portioni vaginali et inte- stino recto interpositus atque oedemate correptus. 89 Fig. 8. Sectio transversa pelvis muliebris ad 6. lin. Par. supra symphysio pubis et per articulos ileofemorales [E. E.) ducta. Cadaver ejusdem feminae hydrope correptae. Facies inferior segmenti superioris, —a. Exsudatum se- rosum in cavea peritonaei verticem vesicae urinariae obtegens. — b. Cervix matricis ad 8 lin. Par. supra orificium vaginale uteri persecta. — c. Intes- tinum rectum. — a. cc. Textus cellulosus valde oedematus. Fig. 9. Sectio transversa pelvis ad 10 lin. Par. supra symphysin ossium pubis ducta. — A. Musculi Recti abdominis prope insertionem ossibus pubis per- secti.—B.Os sacrum.—C. C. Articuli ileofemorales.—a. Vesica urinaria.— a. Plica peritonaei vesico uterina ad 3 lin. Par. et /3. Plica recto-uterina ad 6 lin. Par. supra finem ipsius persecta.—b. Collum uteri (ad 1 pollic. Par. supra orificium uteri vaginale). — c. Intestinum rectum. Tab. 30. Quinque sectiones transversas pelvis muliebris supra symphysin ossium pubis ductas adumbrat. Fig. 10, Sectio transversa ad 1 poli. Par. supra symphysin ossium pubis in- stituta. Segmentum sectionis inferius. — a. Vesica urinaria urinam conge- latam continens, paries ipsius anterior et lateralis omento a a. coalita in ca- veam adinstar appendicis propulsa. — b. Cervix uteri ad 5 lin Par, supra orificium uteri vaginale persecta. — c. Intestinum rectum. — d. Plica pe- ritonaei rectouterina ad nonnullas lineas supra finem ipsius (qui saccum cae- cum format) persecta, plica peritonaei vesico-uterina in segmento sectionis superioris relicta est. Fig. 11. Sectio transversa etiam ad 1 poli. Par. supra symphysin ossium pubis ducta. Facies superior segmenti inferioris.—A. Mm. Recti abdominis.—a. Vertex vesicae urinariae.—aa. aa. aa. Omentum verticem vesicae circum- cingens, plicam peritonaei vesico-uterinam occupans et utero ac vesicae uri- nariae interpositum. — b. Uterus inter corpus et fundum, ad y2 poli. Par. infra marginem superiorem caveae ipsius persectus et sinistram pelvis partem occupans. — c. Intestinum rectum vacuum et collapsum. — d. Tuba Fallopii dextra, sinistra in segmento sectionis superiore relicta est. — e. Finis sive saccus caecus plicae peritonaei rectouterinae. Fig. 12, Sectio transversa pelvis muliebris ad 16 lin. Par. supra symphysin ossium p ’ is ducta. Mulier hydrope laborabat. Facies inferior segmenti su- perioris. — A. Mm. Recti abdominis. — a. Exsudatum serosum in cavo peritonaei.—/3. Ansa intestini exsudato hoc seroso circumcincta. — b. Fun- dus uteri ad 2 lin. Par. infra supremum caveae ipsius finem persectus et ob- lique sinistrorsum situs. — bb. b b. Ligamenta lata uteri. — c Intesti- num rectum collapsum. — y. y. Textus cellulosus intestino recto et parie- tibus pelvis interpositus atque oedemate correptus. Fig. 13. Sectio transversa pelvis muliebris ad 18 lin. Par. supra symphysin ossium pubis instituta. Facies superior segmenti inferioris. — a. Cavea pe- ritonaei ansas intestinorum et omentum continens. Sub his visceribus ver- tex vesicae urinariae conditus est. — a. a. Finis sive saccus caecus plicae peritonaei vesico-uterinae. — 6. Corpus matricis medium fere persectum.— bb. bb. Particulae ligamentorum uteri latorum. — a. a. a. Saccus cae- cus plicae peritonaei rectouterinae ansam intestini /5. continens. — c. Inte- stinum rectum. Fig. 14. Sectio transversa pelvis ad 22 lin. Par, supra symphysin ossium pu- bis ducta.—Mulier aetatis tenerae tuberculosi laborabat. Uterus sanus. Fa- cies inferior segmenti superioris. — a. Cavea peritonaei ansas intestinorum congelatas continens.—b. Uterus inter fundum et corpus ipsius persectus.— /3. Cavea uteri ad V2’” infra orificia uterina tubarum Follopii persecta. — bb. Particula ligamenti lati sinistri.—c. Intestinum rectum. FASCICULUS 3 A. SECTIONES PER CAVEAM ABDOMINIS ET PELVIS DTRIDSQEE SEXUS IN LONGITUDINEM ET OBLIQUE DUCTAE. Sectiones in hoc fasciculo adumbratae modo per hypochondria et utrumque musculum Rectum, modo per lineam medianam abdominis in longitudinem ductae sunt. Sectiones per partes laterales abdominis (hypochondria) in longitu- dinem ductae arcus nonnullarum costarum et caveas pleurarum simul cum cavo abdominis diffindunt et in utroque latere (dextro et sinistro) a costa quinta incipiunt; ideoque cujusvis sectionis limites superiores arcu costae 5ae, anteriores et posteriores musculis abdominis et dorsi, inferiores vero ossibus innominatis pelvis determinantur. Sectiones regionis medianae (umbilicalis) abdominis modo per mar- gines externos, modo per margines internos musculorum Rectorum abdominis et per lineam albam institutae sunt. Harum sectionum fines igitur sunt: superne diaphragma et mediastinum, ante musculi Recti abdominis et linea alba, pone versus columna vertebrarum, infra de- nique ossa pubis et os sacrum. In sectionibus, quae per hypochondrium dextrum in longitudinem ductae sunt, externa facies cujuslibet disci persecti simul est dextra, interna vero (lineae medianae corporis propior) simul sinistra, et vice versa in sectionibus hypochondrii sinistri facies interna sectionis etiam dextra, externa vero simul sinistra est (conf. pag. 1, Fasc. 2. A). Iconibus, quae sectiones per hypochondria in longitudinem ductas adumbrant, illustratur mutua dispositio pylori, lobi dextri hepatis et renis dextri cum colo ascendente, in hypochondrio dextro, aeque ac fundi ventriculi, lienis et renis sinistri cum colo descendente, in hypo- chondrio sinistro. Fasc. 3 A, 2 Delineationes sectionum per musculos Rectos abdominis ductarum si- tum ventriculi, coli transversi et lobi sinistri hepatis, praecipue autem inflexiones peritonaei,quibus omenta et mesenteria constituuntur, clare ostendunt. Inflexiones hae laminarum peritonaei, tam difficiles intel- lectu, quae jam sectionibus in longitudiuem ductis, ut ex contempla- tione. Tab. 4 et 3, 4 et 5 patet, perbene demonstrantur, etiam eviden- tiores adparebunt, si icones fasciculi hujusce cum iis, quae sectio- nes abdominis transversas adumbrant (conf. Fasc. 3) comparentur. Ut vero complexa omentorum, mesocoli et diversorum ligamentorum visceralium dispositio melius memoriae imprimatur, ad explicatio- nem nonnullarum iconum brevem descriptionem harum partium peri- tonaei adjeci. Quum ventriculus et colon, prout vacua aut cibo et excrementis im- pleta sunt, situm admodum diversum habeant, definitio autem sedis horum organorum ad exactam morborum abdominis diagnosin con- stituendam multum conferat; quum porro in examinandis aegrotis non raro accidat, ut colon transversum flatu et excrementis extensum pro ventriculo, et vice versa stomachus impletus pro colo habeatur, secti- ones nostras per abdomen sive plenum sive collapsum in longitudinem ductas, magnam utilitatem afferre puto, quia variam relationem posi- tus ventriculi et coli ad parietes abdominis exactissime exponunt. Exempli gratia in iconibus 2, 3 et 4 positum ventriculi et coli ad mar- ginem externum musculorum Rectorum abdominis et lineam albam effictum invenies. Quodaltinet ad.lienis situra, valde mutabilem, is quidem ex contem- platione sectionum in longitudinem ductarum difficile intelligitur, etenim figura, ambitus et directio marginum ipsius fere nunquam una eademque sunt. Itaque ut diversissimos situs lienis melius animo per- cipias, icones hujus Fasciculi cum delineationibus Fasciculi 3. Tab. 1, 2, 3, 4, quae directionem, positum et nexum splenis clarius illu- strant, compares necesse est. En demum, quae de positu viscerum abdominalium, nec non de aspectu ac conformatione caveae peritonaei ex contemplatione sectio- num in longitudinem ductarum, sicut corollaria, facile elucebunt: 1) Quo propius hypochondriis (dextro vel sinistro) caveam peritonaei in longitudinem persectam invenimus, eo magis aspectum oviformem habere videtur, parte largiore sursum et angustiore deorsum spectante. Contra cavea haec prope Uncam albam vel in regione mediana persecta aspectum retortae (vasis chemici) prae se fert et parte largiore deor- sum spectat. 3 2) Figura caveae peritonaei per lineam corporis medianam in longi- tudinem persectae multo mutabilior est, prout scilicet ventriculus col- lapsus et vacuus aut aere et liquore extensus est, quam aspectus hujus caveae per hypochondria in longitudinem persectae. 3) Sectione per hypochondrium sinistrum od I poli, fere Par. a mar- gine externo m. Recti abdominis sinistri et ad 2 fere poli. Par. a pro- cessibus spinosis vertebrarum ducta, si stomachus non valde extensus est, colon vero liquorem et aerem continet, lien fundus ventriculi, ren sinister et colon transversum ac descendens perscinduntur. Omnia haec viscera largiorem partem caveae peritonaealis occupant, cujus angus- tior sive inferior pars nonnullis flexuris coli descendentis relicta est. Lien in hoc et in aliis hypochondrii sinistri punctis semper prope mar- ginem posteriorem et superiorem persecatur et persectus formam trian- gularem refert. 4) Sectio per ipsum musculum Rectum abdominis sinistrum ad XL poli. Par. fere a margine ipsius externo ducta, si stomachus fluido vel aere modice extensus est, transigit partem extremam lobi sinistri hepatis, apicem marginis superioris et posterioris lienis, partem sinistram car- diae, utramque curvaturam ventriculi, corpus pancreatis, renem si- nistrum prope hilum ipsius, colon transversum cum mesocolo, intesti- num jejunum et flexuram sygmoideam coli descendentis. 5) In sectionibus per medium musculum Rectum abdominis sinistrum in longitudinem ductis pars lobi sinistri hepatis, corpus ventriculi inter utramque curvaturam, corpus pancreatis, pars transversa inferior duo- deni (prope transitum in intestinum jejunum), .interdum frustulum renis sinistri, colon transversum cum mesocolo, intestina tenuia et flexura sygmoidea cum initio intestini Recti, persecta conspiciuntur. 6) Situs ventriculi et coli transversi in his sectionibus variat, prout hoc vel illud viscus vacuum aut aere et liquore extensum est. Sic sto- machus liquore expansus partem transversam intestini coli deorsum et intestina tenuia versus columnam vertebralem pellit et omne spatium inter marginem inferiorem hepatis et umbilicum occupat. Contra co- lon transversum aere extensum porrigitur sursum, marginem infimum hepatisversusdiaphragma pellit, tolamqueregionem abdorainiscardiacam usque ad umbilicum et utrumque hypochondrium occupat, ita ut stoma- chus omnino sub hepate et parte tendinea diaphragmatis conditus sit. 7) In sectione per internum marginem musculi Recti abdominis sinistri prope lineam medianam in longitudinem ducta, si ventriculus et cana- lis intestinalis vacuus aut modice extensus est, lobus sinister he- patis, pars ligamenti hepatoduodenalis et bursae omenti minoris, 4 pars pylorica ventriculi cum portione descendente et transversa infe- riore duodeni, cauda et corpus pancreatis, colon transversum, intes- tina tenuia radici mesenterii adnexa et pars flexurae sygmoideae per- secta in conspectum prodeunt. 8) Sectione per marginem internum et per medium musculum Rectum abdominis dextrum in longitudinem ducta ligamenta hepatis (suspenso- rium et rotundum), lobus dexter et ex parte lobus sinister hepatis, fa- ciecula renalis, lobus Spigelii prope foramen Winslowii, cavea omenti minoris, ductus biliferi, pylorus cum parte descendente duodeni, ren dexter, colon transversum et initium coli ascendentis, intestina tenuia, interdum etiam flexura sygmoidea persecantur. 9) In sectione denique per hypochondrium dextrum, ad 1 poli. Par. fere a margine externo m. Recti abdominis dextri, in longitudinem ducta, lobus dexter hepatis, pars fundi vesicae felleae, colon transversum, flexura hepatica coli ascendentis et intestinum caecum persecta con- spiciuntur. Sectiones per pelvim congelatam modo in longitudinem, ad perpendi- culum quoque, modo autem oblique ductae sunt. Sectiones, quas in longitudinem ad perpendiculum duxi praesertim ad situm et directio- nem urethrae, vesicae urinariae, intestini recti et uteri cura vagina (in pelvi muliebri) demonstrandum destinavi. Situm urethrae et vesicae urinariae sectionibus per pelvim virilem congelatam in longitudinem ductis indagans praecipue has quaestiones solvendas mihi proposui: 1) Num pars membranacea et prostatica ure- thrae, si vesica urinaria ac intestinum rectum plane vacua et forte contracta sint, directionem perfecte arcuatam, an obliquam potius ha- beat? 2) Num plenitudo vesicae urinariae (si liquore extensa sit) aut intestini recti ad directionem isthmi urethrae mutandam aliquid con- ferat, nec ne? 3) Num in diverso corporis situ, e. g. homine stante aut sedente, pars membranacea et prostatica urethrae semper unam ean- demque directionem sequatur? 4) Denique qualis set directio et aspec- tus plagae, quae prostatae partibusque ipsi vicinis in methodo lithoto- miae laterali cultro occulto infligitur? Contendo, nullo alio anatomico praeparandi modo quaestiones has tam evidenter solvi posse, quam pelvium in cadaveribus congelatis inquisitione. Adumbrationes sectionum pelvis, diverso corporis situ congelatae, in longitudinem ductarum, veram directionem isthmi urethrae exactissime repraesentant. Nobis sectiones pelvis virilis in longitudinem ductas perlustrantibus haec de vera directione isthmi urethrae apparebunt: 5 1) Plerumque non isthmum urethrae seu partem membranaceam, ut vulgo contendunt, sed potius partem ipsius bulbosam directionem ar- cuatam sequi; isthmum vero urethrae ipsum saepissime, oblique sur- sum et retrorsum directum esse, quod praecipue apparet, si vesica uri- naria perfecte vacua et collapsa est. 2) Interdum, quum vesica prorsus vacua et collapsa est, isthmum urethrae directionem arcuatam sequi (Tab. 16, fig. 1) et vice versa, quum vesica urinaria urinis valde extensa est, partem hanc urethrae interdum fere rectam vel paulo obliquam esse (Tab. 19, fig. 2), 3) Plenitudinem ideoque et vacuitatem vesicae urinariae ad mutan- dam directionem isthmi urethrae non conferre tantum, quantum diver- sam orificii vesicalis urethrae dispositionem. 4) Dispositionem hanc diversam orificii vesicalis urethrae in eo con- stare, quod urethra interdum symphysi ossium pubis, interdum ossi coccygis propius, interdum denique inter utrumque hoc punctum in fundum vesicae urinariae aperiatur. 5) Si orificium vesicale urethrae symphysi pubis propius silum sit, isthmum urethrae directionem arcuatam sequi. (Tab. 16, fig. 1, 4). Jn hoc casu, quo magis vesica urinaria liquore extensa et vertex ip- sius elevatus est, eo magis paries anterior vesicae symphysi pubis ad- primitur,eo magis quoque paries posterior fundi vesicae dilatatur, sacci formam accipiens, eoque magis pars membranacea arcuatur (Tab. 19, fig. 1, 3). 6) Si autem orificium vesicale urethrae ossi coccygis propius vel in medio fundo vesicae positum sit, isthmum urethrae fere rectam aut paulo obliquam directionem habere (Tab. 16, fig. 2). Tunc urinam, quae caveam vesicae extendit, vim suam praecipue in parietem ante- riorem, nimis longum (si urethra ossi coccygis propius in vesicam aperiatur) aut aeque in utrumque parietem (si orificium vesicale ure- thrae in medio fundo situm sit) exercere et isthmum urethrae cum uno hoc vel utroque pariete vesicae angulum fere rectum formare (comp. Tab. 19, fig. 2, Tab. 20, fig. 3). Ab hac diversa orificii vesicalis urethrae dispositione diversa quoque forma vesicae urinariae dependet. Sic cavea vesicae aspectum ovalem aut fere globosum habet, si urethra in medium fundum aperiatur (conf. Tab. 20, fig. 2); e contrario paries vesicae anterior vel posterior, sacci instar propulsus, caveae ipsius aspectura minus regularem, sinuosum- que praebet, si orificium urethrae vesicale symphysi pubis vel ossi coccygis propius positum et vesica ipsa plena sit (comp. Tab. 19, fig. 1, 2, 3). Vesica urinaria vero collapsa rarissime formam globosam offert; plerumque, ut sectiones nostrae demonstrant, vertex et paries poste- rior vesicae vacuae intestinis (aere et liquore extensis) intus propelli- tur ita, ut plane concavus fiat et cavea vesicae aspectum angulosum accipiat (conf. Tali. 16, fig. 1, 2, 3); hoc in operatione lithotomiae perinealis instituenda magni momenti est, ne vertex, incisione cervicis vesicae facta urinaque emissa, in caveam ipsius prolapsus, forcipe pro- trudatur. Quum omnes de directione et situ urethrae inquisitiones praecipue chirurgo ad urinam manu emoliendam et calculosorum curationem ope scalpelli instituendam (lithotomiam et lithotritiam) necessariae sint, icones nonnullas sectionum in longitudinem doctarum adjeci, quae iter fistulae rectae et incurvae in vesicam dimissae, impedimenta, quae in itinere hoc occurrunt, totumque tractum plagae, ad calculum extra- hendum cervici vesicae inflictae, ad naturae veritatem repraesentant. Ad hunc finem in pelvi cadaverum, postquam fistula aenea incurva aut recta, aut ferramentum lilhotripticum in iter urinae demissum, aut lithotomia lateralis peracta erat, gelu expositorum, os innomina- tum sinistrum, caute, ne isthmus urethrae nec vesica urinaria ipsa laederetur) removebam et totum tractum urethrae, lobum sinistrum prostatae, cervicem vesicae ac intestinum rectum, praeparatione ana- tomica in his partibus, adhuc congelatis, instituta, ex latere sinistro denudabam (comp. Tab. 16, fig. 3. Tah. 17, fig. 1. Tah. 19). Quod ad aspectum plagae attinet, quae in lithotomia perineali collo vesicae et prostatae infligitur, hic sectionibus pelvis transversis per- lustratur (conf. Fasc. 3), sectiones autem in longitudinem ductae praecipue totum vulneris perinealis usque ad prostatam tractum nec non directionem ipsius ostendunt. Ex ejusmodi inquisitionibus patet, plagam perinaeo et cervici vesicae inflictam fere semper conum repraesentare (Tab. 17, fig. 1, 2. Tab. 18, lig. 2) et non diametri obliquae inferioris (etiam si prostata lithotomo occulto lege artis incidatur) ut auctores docent, sed plerumque dia- metri obliquotransversae aut perpendicularis inferioris directionem sequi (conf. Tab. 17, fig. 1, 2, Tab. 18, fig. 2). Modus denique calculos vesicae per lineam albam abdominis (sic dicta sectio alta s. hypogastrica) et per spatium adiposum retropubi- cum sive vestibulum vaginae (apud mulieres) extrahendi nulla quoque alia ratione luculentius, quam sectionibus per pelvim cadaverum con- gelatorum in longitudinem ductis perlustrari potest. Revera sectioni- bus hisce omnia momenta ad bene perficiendam sectionem vesicae hy- pogastricam maxime necessaria, ut diversa distantia plicae peritonaei 7 vesicoparietalis a symphysi pubis, modo nimis altae (Tab. 19, fig. 1), modo nimis profundae (Tab. 20, fig. 1. Tab. 16), diversa forma pa- rietis anterioris vesicae involucro peritonaeali destituti atque posi- tus, magnitudo et tigura spatii adipe impleti, quod huic parieti vesi- cae et lineae albae nec non symphysi ossium pubis et collo vesicae urinariae in pelvi muliebri interpositum est (couf. Tab. 19, 20), evi- dentissime demonstrantur. Notum est, auctores de situ uteri graduque inclinationis ipsius ad axem pelvis et praecipue de dispositione et directione canalis seu caveae uteri, valde discrepare, et prima quidem in eo dissensio est, quod alii canalem cervicis uteri et corporis atque fundi unam eandemque, alii vero diversam directionem sequi contendunt, quamobrem non raro dif- ficillimum est discrimen inter situm uteri normalem et uterum dimo- tum ac incurvatum statuere. Sectionibus ideoque per pelvim congelatam cadaverum muliebrium in longitudinem ad perpendiculum ductis ad quaerendum mihi pro- posui, ut verum positum uteri veramque directionem caveae ipsius cognoscerem atque mutationes in situ, quas matrix, caeterum sana, diversa aetate feminae et propter diversum statum organorum vicino- rum subit, ab iis vitiis, quae anteflexio, retroflexio et incurvatio uteri nuncupantur, rite distinguerem. Ad quem finem permulta cadavera mulierum diversae aetatis(17—40 annorum), virginum (8—16 annorum), anuum (70—90 annorum) nec non mulierum gravidarum in diverso situ corporis congelata per- seca vi. Ex diligenti iconum (21ae et sequentium), quae sectiones has pelvis muliebris effingunt, contemplatione elucet: 1) Lineam secantem per lineam medianam corporis et sympbysin pubis ductam fere nunquam lineae centrali sive axi corporis uteri res- pondere. 2) Sectionem per lineam centralem corporis uteri ductam nunquam quoquemediam vesicam urinariam, urethram vel medium rectum ferire. 3) Directionem caveae matricis sanae, corporis ac fundi ipsius di- versissimam esse. 4) Corpus uteri fere nunquam exacte ad perpendiculum directum, saepius directioni axis pelvis plus minusve (Tab. 21, fig, 3. Tab. 22, 24 etc.) appropinquari, fundum vero uteri plerumque antrorsum et ad alterum latus pelvis (saepissime dextrum) inclinatum esse. 5) Directionem caveae matricis caeterum sanae quadruplicem esse; a) canalem cervicis uteri prope transitum ipsius in caveam corporis 8 uteri directionem arcuatam habere, concavitate retrorsum (versus os sacrum) spectante (Tab. 21, fig. 3 inter g. h. Tab. 24), b) canalem cervicis in loco, ubi in caveam corporis uteri transit, directionem ar- cuatam (fere angulosam), concavitate antrorsum (versus os pubis) spec- tante, sequi; caveam autem matricis ipsam in utroque casu lineam rec- tam, nonnihil flexuosam repraesentare (Tab. 22, 23, fig. 2). c) Canalem cervicis uteri simul cum cavea corporis et fundi uteri unam eandemque directionem arcuatam, concavitate antrorsum (ad os pubis versus spectante), servare (Tab. 21, fig. 2), d) Canalem denique corporis uteri prope fundum uteri directionem arcuatam sequi, concavitate antrorsum spectante (Tab. 21, fig, 1). 6) Diversam hanc caveae matricis directionem in utero perfecte sano et tenerrima aetate vitae (Tab. 21, fig. 1) occurrere, ac potius a cau- sis accidentibus, ut a pressione intestinorum, vacuitate vesicae urina- riae, a turgescentia fundi post partum etc., quam ab alteratione orga- nica textus uteri dependere. 7) Labium anterius orificii uteri, etiamsi minus longum, quam poste- rius, magis in caveam vaginae prominere et longius quam revera est apparere; quod prona inclinatione uteri et obliqua fornicis vaginae (cu- jus paries posterior anteriore longior est), in portionem vaginalem uteri insertione explicari potest. (Conf. Tab, 21, fig. 3. Tab. 22, fig. 1). 8) Plicam peritonaei rectouterinam (confer omnes icones) plerumque non altius quam plicam vesicouterinam sitam esse, quod nonnulli (lo- bert aliique) contendunt, (b), sed solummodo fornici vaginae (x) multo propius. (Tab. 21, fig. 3. Tab. 22, fig. 1). Sectiones pelvis in cadaveribus congelatis obliqua directione ductae praecipue ad eruendam perlustrandamque gravissimam vincturae arte- riarum iliacarum operationem, et ad regulas certas, quomodo Chirurgus agere debeat, statuendas accommodatae sunt. Quum vulnus ad denudandam arteriam iliacam in operatione vinctu- rae plerumque non perfecte e regione arteriae ipsius parieti abdominis infligatur, sectiones obliquas pelvis ita duxi, ut modo loco et directioni vulneris, (quod plerumque obliquum esse novimus) perfecte responde- rent, modo ita ut plagae huic plane parallelae partes molles et ossa exactissime e regione, ubi vinculum trunco arteriali injicitur, persecarent. Ut imprimis ordo et situs partium in sectionibus obliquis bene intel- ligatur, icones semper transversa directione ante oculos positas conspi- ciamus necesse est; aliter partes lineae medianae corporis magis vici- nae ut infrapositae apparebunt. Ex. gr. in sectione obliqua pelvis ad vincturam arteriae iliacae externae perlustrandam destinata (conf. 9 Tab. 12) vena iliaca externa non ad iqternum arteriae latus, sed sicut infra ipsum decurrens appareret si segmentum sectionis, quod icon 12ma effingit (fig. 1 et 12), ad perpendiculum ante nos positum contempla- remur. Quoniam in vinctura arteriarum iliacarum instituenda gravissimum est locum incisionis eligere, ubi peritonaeum a pariete abdominali fa- cillime sejungi possit, quum porro strata praecipue tendinea abdomi- nis peritonaeo arctissime adnexa sint, in sectionibus obliquis certam distantiam aponeurosium a punctis prominentibus ossium pelvis (ut facilius invenirentur) adnotavi, strata musculorum, quae ad perito- naeum denudandum inciduntur, paululum dimovi (ut limites ipsorum clarius in conspectum venirent) atque spatia sellulosa nonnulla, quae sejunctionem hujus membranae a partibus vicinis faciliorem reddunt, exacte determinavi. Ex. gr. in fig. 3. Tab. 14—15 sectio obliqua pel- vis regionem, quae ad vincturam arteriae iliacae externae et adeo trunci aa. iliacarum communis instituendam aptissima est, stratis mus- culorum et aponeurosium dimotis, ante oculos ponit. Tab. 12, fig 2, spatium cellulosum (f) in angulo juncturae fasciarum transversae et iliacae situm atque oblique persectum adumbrat; —ad vincturam arte- riae iliacae externae applicandam plagam obliquam (ligamento Pou- partii parallelam) ita infligere suadeo, ut angulus ipsius externus spatio huic celluloso respondeat, etenim peritonaeum in parte vulneris exter- na tuto denudatur et denudatum facile sejungitur; quod propria expe- rientia edoctus contendo. Vinculum arteriis iliacis fere semper supra locum incisionis appli- catur, nam non omnes parietis abdominis regiones incisioni aptae, sed in nonnullis vulnus propter facilem peritonaei laesionem periculo- sum est. Ex. gr. e regione trunci iliaci communis vagina musculorum Rectorum abdominis et linea semilunaris Spigelii (aponeurosis m. Transversi abdominis) positae sunt; partes autem hae tendineae cum peritonaeo tam solide cohaerent, ut sine laesione ipsius vix sejungi possint. Sectiones vero pelvis obliquae et per locum ipsum, arteriae ubi vinculum injicitur (conf. Tab. 13, fig, 1. Tab. 14—15, fig. 1, 2) et per locum plagae, quae parieti abdominis ad arterias denudandas infligitur. (Conf. Tab. 12, fig. 1. Tab. 13, fig. 2, Tab. 14—15, fig. 3) ductae, diversa puncta parietis abdominis, tara operationi vincturae aptissima (Tab. 12 et 13, fig. 2. Tab. 14—15, fig. 3), quam prorsus inepta (Tab. 13. Tab. 14—15, fig, 1, 2) exacte repraesentant. In vinctura arteriarum iliacarum digitus Chirurgi peritonaeum a nartibus, quibus adhaeret, sejungens convexitatem sacci peritonaealis Fasc. 3 A. sequitur, viam longam et flexuosam aperit; et in itinere hoc simul cum sacco peritonaei interdum etiam intestina crassa mesenterio de- stituta, (intestinum caecum et colon descendens) a parietibus abdominis dimovet. Totum hunc digiti tractum et eam intestini crassi partem, quae simul cum peritonaeo inter operationem vincturae art. iliacae communis et internae a pariete abdominis dimovetur, sectiones obli- quae clare ostendunt. Ut autem in hisce sectionibus distantia loci incisionis ab arteria de- liganda nec non totus ambitus partis peritonaei, quae in operatione di- gito sejungitur, melius in conspectum veniret, omnia intestina conge- lata e cavea peritonaei, post sectionem institutam removi, relictis tantummodo intestino caeco et colo descendente insitu proprio. (Conf. Tab. 12, 14 — 15). EXPLICATIO ICONIIIH. Taii. i. et *i. Tres sectiones per hypochondrium sinistrum et per caveam pleurae sinistrae in longitudinem ductas effingit. Fig. 1. Sectio per marginem inferiorem costae 4-ae (ad 4-3/4 poli. Par. a junc- tura cartilaginis hujus costae cum osse sterno) per arcus costarum 5ae—l lae sinistri lateris nec non per hypochondrium sinistrum in longitudinem ducta. Linea secans ad 3y2 poli. Par. ab articulo costovertebrali costae 5ae et ad i i lin. Par. sinistrorsum a papilla sinistra decurrit. Cadaver hominis adulti. Lien paululum emollitus, 5 poli. Par. longitudine et 3% poli. Par. latitudine adaequans. Intestina crassa liquore congelato ex- tensa, Cavum peritonaei exsudatum serosum continet. Segmentum sectionis externum sive sinistrum. A. Margo inferior costae 4ae ad 4% poli. Par. a junctura cartilaginis ipsius cum sterno persectae.— B. C. D. Extremitates sternales costarum 5ae’ 6ae et 7ae- — B’. Extre- mitas vertebralis costae 5ae ad 3'/2 poli. Par. ab articulo costovertebrali persectae. — E. F. Cartilagines costarum 8ae et 9ae- — C’. D’. E’. F\ G’.IF. — Extremitates vertebrales costarum 6—1 lae- Costa vero I2a et in segmento hoc sectionis sub musculis condita manet. — a a. a. Cavum pleurae sinistrae pulmoni adhaerens. Posterior pars caveae hujus pleurae prope costam 9am et 10am {F’ G') (a. a.), ut sernper, vacua est. — b. Externa et infe- rior pars pulmonis sinistri. — c. Diaphragma. — d. d. d. Cavum perito- naei in hac regione figuram oblongam et ovalem praebens sursum largior, deorsum angustior. — e. e. e. Involucrum serosum lienis superficiem ipsius convexam vel externam investiens. — f. Lien per superficiem ipsius conve- xam sive externam oblique persectus ita, ut major pars hujus superficiei hic conspiciatur. Margines igitur lienis anterior et posterior aeque ac extremi- tates ipsius (caput et cauda) ia segmento hujus sectionis interno sive dextro relictae sunt. — g. g. Paries sinister intestini coli descendentis liquore con- gelato extensi. — h. Particula omenti majoris. — i. i. Exsudatum serosum in cavo peritonaei. Fig. 2. Sectio per cavum pleurae sinistrae et per hypochondrium sinistrum ad 22 lin. Par. a processibus spinosis vertebrarum et prope marginem externum m. Recti abdominis sinistri et per cristam ossis ilei (ad 4% poli. Par.) a spina anteriore superiore in longitudinem ducta. Cadaver hominis adulti. Canalis intestinalis liquore congelato extensus. Lien 5 poli, et 3 lin. Par. longus et 3 poli, et lin. Par. largus. Ceterum omnia viscera pectoris et abdominis nullo morbo organico correpta. Facies interna segmenti sectionis externi s. sinistri. —A.B. Cartilagines costarum 5ae et 6ae> — C. Cartilago costae 7ae ad 3 poli. Par. a junctura cum sterno persecta. — D. Extremitas vertebralis costae 8ae ad ! poli. Par, ab articulatione costovertebrali persecta. — E. F. G. II. Costae 9a — I2a (quarum posterior ad 2 poli. Par. ab articulo costovertebrali persecta est).— /. Crista ossis ilei ad 4'/* poli. Par, a spina anteriore superiore persecta.— F. Margo posterior incisurae ischiadicae. — K. K. Aponeurosis m. Obliqui abdominis externi. — L. M. Obliquus abdominis internus. — M. M. Trans- versus abdominis, qui infra (prope a) in aponeurosin continuatur. — N. Diaphragma. — 0. P. Mm. Longissimus dorsi et Sacrolumbalis. — Q. M. Quadratus lumborum. — R. M. Iliacus internus. — a. Margo inferior pulmonis sinistri. — /3. Adeps saccum pericardii obtegens. — a. a. a. La- mina peritonaei parietalis. — a”. Inflexio laminae hujusce ad involvendam flexuram coli descendentis. — b. Membrana tenuis fibrocellulosa, parietem posteriorem coli descendentis investiens, in laminam cellulosam externam pe- ritonaei transiens et involucrum faciei anterioris m. Quadrati lumborum con- stituens. — c. c. Duae inflexiones peritonaei circa hilum lienis, quae utram- que laminam ligamenti gastrolienalis (s. mesocolici lienis) constituunt, qua- rum una in omentum majus g. continuatur. — d. d. Superficies convexa et margo posterior lienis, propius extremitatem ipsius superiorem (s. caput lienis), paulo oblique persecti. — c. c”. Inflexiones peritonaei, ad laminam superiorem mesocoli transversi et e. e. parietem posteriorem omenti majoris formandum. Locus inter utramque plicam peritonaei c. c., lumina vasorum perseetorum continens, hilus lienis est. Inter cc” et e pars sinistra cavi omenti majoris conspicitur. — f. Lien per superficiem convexam et per hilum prope extremitatem superiorem sive caput ipsius oblique persectus.— 13 lf. Particula parva caudae pancreatis. — g. Margo sinister omenti majoris fundo sive sacco caeco ventriculi, qui in duobus locis persectus est, adnexus. Una particula hujus sacci prope hilum lienis sita, littera h, altera vero, quae inter e et N. cernitur, nulla littera designata est.—i. Initium coli descenden- tis prope curvaturam lienalem persectum. —k. k. Ansa flexurae sygmoideae coli descendentis cum kk. appendicibus epiploicis, et /. Colon descendens, cujus paries posterior involucro peritonaeali destitutus et membrana celluloso- fibrosa (6) investitus est. — m. m’. Intestinum jejunum in cavo peritonaei libere natans. — n. Ren sinister, prope marginem convexum et ad i poli. Par. a hilo persectus. Ut directio lineae secantis per lienem et per multiplices inflexiones perito naei, in tabula hac adumbrata, melius inlelligatur, monere necesse est; 1) Lienem (quando stomachus non valde extensus est) plerumque ita obliquo situm esse, ut superficies ipsius concava s. interna cum hilo dextrorsum et anteriora versus directa sit, extremitas superior simul posterior sit, scilicet columnam vertebralem versus directa, inferior autem extremitas parietem abdominalem anteriorem spectet (conf. Fasc. 3. B). 2) Unam inflexionum peritonaei, quibus ligamentum gastrolienale constituitur, posteriorem nempe, profundiorem esse altera (anteriore). In sectione itaque per hypochondrium sinistrum in longitudinem ducta hilus lienis oblique vel fere transverse per- scinditur, et lamina anterior ligamenti gastrolienalis ita persecti semper sur- sum, lamina vero posterior deorsum spectat. Situs hic lienis aeque ac aspec- tus in diversis ipsius alterationibus morbosis, ut in iconibus Fasciculi 3. B. videbimus, valde mutatur. 3) Dispositionem inflexionum peritonaei, quae in hypochondrio sinistro omentum majus et mesocolon constituunt, eam ab cau- sam intellectu difficilem esse, quia una eademque plica peritonaei diversis locis persecta in iconibus repraesentatur.Sic icon 2da omentum majus in tribus diversis locis, nempe prope ligamentum gastrolienale (”>. bInflexiones peritonaei ad caveam pelvis involvendam. — b”’\ Inflexio et continuatio peritonaei pa- rietalis in mesocolon flexurae coli sygmoideae (h h). — d. d. Lamina peri- tonaei parietem anteriorem ventriculi involvens. — e. e. Alia lamina peri- tonaei parietem posteriorem ventriculi obtegens. — f. Lamina superior me- socoli transversi. — g. g. Eadem lamina cum pariete posteriore omenti ma- joris intime contexta (conf. Fasc. 3). — h. h. Mesocolon flexurae sygmoideae coli (una litt. h per errorem litt. m permutata est). — i. Lamina inferior mesocoli transversi. — k. k. Mesocolon transversum hisce duabus laminis contextum. — Z. Particula lobi sinistri hepatis.—m. Ventriculus liquore con- gelato extensus et inter portionem cardiacam (ad sinistram ipsius) et curva- turam majorem persectus. — «. Stratum adiposocellulosum sinistrum mar- 17 ginem (parietem) ligamenti phrenico-gastrici tegens. In hoc loco ventriculus prope sinistrum parietem cardiae persectus est. — o. Omentum majus sive gastrocolicum. — p. Colon transversum. — q. Corpus pancreatis inter utramque laminam mesocoli transversi {f. i.) inclusum. — r. Capsula supra- renalis sinistra. — s. Initium intestini jejuni. — t.t.t. Ansae intestinorum tenuium mesenterio adnexae et libere in cavo peritonaei natantes. — v. Fle- xura sygmoidea intestini coli. Vesica urinaria vidua et collapsa in sectione hac non conspicitur. Tab. JL. Cavea abdominis per medium musculum Rectum sinistrum per- secta. Linea secans per cartilagines costarum, musculum Rectum sinistrum ab- dominis, extremitates vertebrales costarum et, propter parvam incurvationem lateralem partis lumbalis columnae vertebralis, per marginem sinistrum corpo- rum vertebrarum lumbalium 5, 4*, 3ae ducta. Cadaver hominis mediae aetatis. Nullae mutationes organicae notabiles viscerum thoracis et abdominis. Ventriculus vacuus et collapsus. Colon trans- versum a(:re extensum. Parvum exsudatum serosum in cavo peritonaei. Ca- daver in situ supino congelatum. Segmentum sectionis dextrum. — A. Cartilago costae 6ae- — B. C. Car- tilagines costarum 7 et 8ae- — D.E.F. Extremitates vertebrales costarum 10, li et I2ae ad % poli. Par. ab articulo costovertebrali persectarum.— G. Promontorium ossis sacri cum disco tenui, a sinistro margine corporum vertebrarum lumbalium 5ae> 4-ae et 3ae* absciso. — //. Ramus horizontalis sinister pubis ad i poli. Par. a symphysi persectus. — /. /. M. Rectus ab- dominis sinister sectione verticali in duas partes aequales persectus. — a. Inscriptio tendinea prima ra. Recti abdominis. — /3. y. Inscriptiones ten- dineae ipsius secunda et tertia. — a. a. a. Lamina peritonaei parietalis.— b. Ligamentum coronarium hepatis sinistrum. — c. Inflexio peritonaei, prope cardiam ventriculi ad formandum ligamentum phrenico-gastricum ex parte inserviens. — d. d. Continuatio ejusdem laminae peritonaei inflexae parietem anteriorem ventriculi involvens et ad constituendam laminam anteriorem pa- rietis anterioris omenti gastrocolici inserviens. — e. e. e. Lamina peritonaei, quae parietem posteriorem ventriculi (m) tegit et in f laminam posteriorem parietis anterioris omenti gastrocolici continuatur. Spatium albidum inter d et f frustulum omenti majoris est, quod paulo inferius parieti anteriori coli transversi (z) solidissime adhaeret. Lamina posterior parietis anterioris omenti majoris f in parietem posteriorem ghujusce omenti inflectitur; omentum vero majus colo transverso contextus in laminam superiorem g”. g”. mescoli Fa»c. 3 A. 18 transversi continuatur. — h. h. Cavum sive bursa omenti majoris liquorem congelatum includens. — i. Septum bursarum omentalium et foramen omenti majoris. — /c. k. Tunica serosa parietis posterioris coli transversi cum l.V. lamina inferiori mesocoli transversi contexta. — m. Inflexio et continuatio laminae inferioris mesocoli transversi supra initium intestini jejuni [y) et pariem transversam duodeni {y”), quae tunicam serosam n. n. hujus intes- tini et o. o. intestini duodeni constituit. — p. p. Lamina peritonaei parietem posteriorem caveae abdominis investiens et ad sinistram radicis mesenterii persecta. — p”. r. Inflexiones peritonaei ad mesocolon flexurae sygmoideae coli descendentis formandum, quod in tunicam serosam q. s. hujus intestini transit. — t. Particula lobi sinistri hepatis. — u. Corpus ventriculi. — v. Cardia. Pars ventriculi ad dextram cardiae sita (et littera non designata) fundo ipsius pertinet. — w. Pars curvaturae majoris oblique persecta. Cur- vatura minor inter litteras d et u invenitur. — x. Corpus pancreatis inter duas laminas mesocoli transversi inclusum. — y. Transitus partis transversae duodeni in jejunum, prope flexuram duodeno-jejunalem persectus. — yn. Pars transversa duodeni. Inter y et y” flexura duodenojejunalis invenitur. Digitu3 itaque in orificium intestini persecti y introductus flexuram hanc in- trat et per aliud orificium ipsius y” exit. — z. Colon transversum oblique persectum. In hoc sectionis segmento, paries dexter et superior ipsius con- spicitur. — z”. z’”. Flexura sygmoidea coli descendentis. — zz. Intestinum rectum, cujus superficies interna (s. mucosa), circa 3am vertebram sacralem, plica quadam falciformi, quam saepissime in cadaveribus inveni, munita est. i. Ren sinister prope hilum persectus. 2. 2. Capsula suprarenalis. 3. 3, 3. Ansae intestinorum tenuium libere in cavo peritonaei natantes, quarum non- nullae 4. mesenterio adnexae sunt. 5. Vasa iliaca communia oblique per- secta. Icon haec praecipue ad demonstrandam dispositionem laminarum peritonaei, quibus cavea omenti majoris constituitur, idonea videtur. Quae dispositio ut melius intelligalur, animadvertendum est; sectionem ad sinistram cardiae, foraminis omenti majoris et radicis mesenterii ductam, bursam vero omenti majoris liquore congelato valde extensam esse. Ex contemplatione iconis hujus patet ; 1. Caveam omenti majoris pariete posteriore ventriculi (e. e.), pariete superiore coli transversi (g), et lamina superiori mesocoli transversi (g’ g”), quae parieti posteriori omenti majoris adhaeret, determinatam et 2. septum bursarum omentalium («) a cardia, sub pariete posteriori ventriculi, oblique ad superficiem anteriorem pancreatis (x) protensum esse. 3. Denique digitum in hoc sectionis segmento, per foramen 19 omenti majoris, quo septum bursarum omentalium munitum est, introduc- tum, si sursum et dextrorsum tendat, in caveam sive bursam omenti minoris intrare. 1'ab. 5. Sectio prope lineam albam per m. Rectum abdominis sinistrum, margini ipsius interno propius, per os sterni ad 5 lin. Par. a junctura cum car- tilaginibus costarum sinistri lateris et ad 8‘/2 lin. Par. ab eadem junctura dextri lateris, nec non per articulos processuum vertebrarum obliquorum ascendentium et descendentium in longitudinem ducta. Cadaver hominis mediae aetatis. Organa abdominis sana. Canalis intesti- nalis fere viduus. Parvum exsudatum serosum in cavo peritonaei relictum. Omentum et mesenterium adipe abundant. Segmentum sectionis dextrum. — A. A. Corpora vertebrarum (a vertebra dorsi 10a usque ad promontorium ossis sacri) prope articulos processuum obliquorum in longitudinem persecta. — B. Ramus horizontalis sinister pubis ad 3 lin. Par. a symphysi pubis persectus. — a. a. Diaphragma.— b. b. b. (littera haec per errorem, in d mutata). Lamina parietalis peritonaei. — c. c. Inflexiones peritonaei quae ad formandum ligamentum coronarium he- patis inserviunt. — d. Ligamentum hepaticoduodenale, cujus paries sinister ad formandam bursam omenti minoris e. e. e. inservit, paries vero dexter, g. g. in laminam serosam, quae superficiem concavam hepatis et parietem anteriorem pylori {w) involvit continuatur. — gg”. Continuatio laminae serosae, quae parietem anteriorem partis transversae superioris duodeni in- vestit, in parietem anteriorem omenti majoris. — h. h. Omentum majus in cadavere hoc longissimum et usque ad vesicam urinariam protractum. — i. i. Inflexio et continuatio parietis anterioris omenti majoris in parietem ipsius posteriorem. — k. k. Lamina inferior mesocoli transversi. Spatium albidum inter laminas g” et k inclusum ligamentum gastrocolicum est, in cadavere hoc adipe valde abundans. Lamina superior mesocoli transversi propter arc- tam ipsius in regione hac cum lamina inferiore contignationem, ut stratum tenue albidum laminae inferiori [k] suprapositum, nulla linea nigra limitatum et nulla littera indicatum in icone conspicitur, — L Continuatio laminae in- ferioris mesocoli transversi, corpus pancreatis {v) et parietem anteriorem flexurae duodenojejunalis {w) investiens. — m. Inflexio laminae hujusce in n. n”. mesenterium intestini jejuni. — o. o. o”. o”’. o,,>. Inflexiones peri- tonaei ad formandum mesenterium aliorum intestinorum tenuium. —p. Con- tinuatio ejusdem laminae in p. p”. mesocolon flexurae sygmoideae, — g. q”. Plica rectovesicalis peritonaei. — r. Lobus sinister hepatis. — s. Lobus Spigelii ia bursa omenti minoris (e. e. e.) inclusus. — l. Vena hepatica sinistra, prope introitum ipsius in venam cavam inferiorem persecta. — u. Pars pylorica ventriculi el particula partis transversae superioris duodeni. — v. Corpus pancreatis.— w. w’. Pars transversa inferior duodeni prope fle- xuram duodenojejunalem persecta w.w. Initium intestini jejuni. — x. Colon transversum. — y. y’. y’. Ansae intestinorum tenuium parlim mesenterio adnexae, partim libere in cavo peritonaei natantes. — z. Flexura sygmoidea coli, — cc. Vesiea urinaria ct lobus sinister prostatae, — /3. Aorta descen- dens et origo arteriae coeliacae. Ut dispositio et inflexiones laminarum peritonaei in icone hac adumbratae melius comprehendantur, notandum est; 1) Propter adipis abundantiam et morbosas adhaesiones quatuor laminas, quibus omentum constat, non ita di- stinctas. ideoque ulrumque parietem ipsius ut unicam laminam adumbratum esse. 2) Ambas laminas mesocoli transversi in hac regione etiam non satis distincte alteram ab altera separatas et superiorem quidem in icone nostra nulla linea nigra indicatam, e contrario vero 3) Dispositionem et decursum ligamenti hepalicoduodenalis perbene repraesentatam esse. Ex cujus contem- platione clare colligitur, hanc peritonaei plicam, a margine dextro sulci trans- versi hepatis ad partem transversam superiorem duodeni fu) extensam et in- flexione involucri serosi utriusque horum organorum constitutam, duplice pa- riete constare, quorum dexter fd gj in saccum peritonaei magnum continua- tur, sinister vero ad bursam omenti minoris constituendam inservit. Liga- mentum autem hoc marginem anteriorem foraminis Winslowii constituere, notum est. Tab. 6. Sectionem per musculum Rectum abdominis dextrum, per os sterni et per mediam fere columnam vertebralem in longitudinem ductam, adumbrat. Cadaver mulieris mediae aetatis, quae ascitide laborabat. Cavum perito- naei liquore seroso valde extensum, parietes abdominales extenuati. Ovarium dextrum volumine adauctum ita, ut magnitudinem capitis infantis 8 annorum adaequet; inferior et s nistra ipsius pars libera, superior vero et dextra in- testino caeco, omento (etiam corrupto) et parieti abdominali adhaerens. Ova- rium hoc e plurimis cystis diversae magnitudinis tali modo dispositis, ut pa- rietes unius cystae fxj in caveam alterius promineant, contextum. Caveae cystarum substantiam gelatinosam, hyalodeam (coloideam) continent. Parie- tes vero densae et fibrosae indolis sunt. Plicae peritonaei Douglassii, perito- naeum cavum pelvis involvens el mesenterium excrescentiis fungosis medulla- 21 ribus obsita. Uterus contractus, atrophia correptus et versus dextrum latus inclinatus; collum uteri non tumefactum, canalis ipsius eliam substantiam ge- latiniformem continet. Ovarium sinistrum atrophicum et peritonaeo adhae- rens. Intestina tenuia collapsa, exsudato seroso et tumore ovarii compressa, versus columnam vertebralem dimota. Omentum magnum incrassatum, glo- meratum, carcinomate medullari affectum, colon transversum circumdat. Cadaver in situ supino congelatum. Segmentum sectionis dextrum. — A. Os sterni ad i lin. Par. a junctura ipsius cum cartilaginibus costarum sinistri lateris in longitudinem persec- tura. — B. B. Columna vertebrarum Iere media paululum dextrorsum per- secta. — C. Ramus horizontalis dexter pubis ad 3 lin. Par. a symphysi persectus. — D. M. Rectus abdominis dexter extenuatus et medius fere in longitudinem persectus. — a. Paries mediaslineus pleurae sinistrae sectione apertus. Per aperturam hanc pulmo sinister exsudato seroso cinctus conspi- citur. — c. Bronchus dexter. — d. Ventriculus sinister cordis infra ostium venosum oblique persectus. — e.e.e. Saccus pericardii. —e’ e’ e’ (signum’ non bene expressum). Aorta descendens. — /'. f. Diaphragma. — g.g.g.g. Lamina parietalis peritonaei. — g”. g,:. Ligamentum coronarium hepatis i i. Omentum majus glomeratum, fungo medullari correptum et quod cum eolo transverso (p) coaluit. — k. Ventriculus vacuus et contractus inter fundum et pylorum persectus. — l. I. I. Cavea omenti majoris liquore exsu- dato extensa. — n. Corpus pancreatis. — o. Pars transversa inferior duo- deni.— p. Colon transversum. — q. r. r. r. Intestina tenuia collapsa, et s., mesenterium horum intestinorum, tumore ovarii sursum et versus columnam vertebralem dimota et compressa. — t. Exsudatum serosum in cavo perito- naei maximam (dextram) partem ovarii, quae intestino caeco et parieti ab- dominali accrevit, abscondit. — t'\ Peritonaeum caveam pelvis involvens et tuberculis carcinomatoriis, medullaribus obsitum. Exsudatum serosum con- gelatum, quod hic inclusura erat, remotum est. — u. Uterus collapsus et atro- phicus. Propter lateralem inclinationem uteri (ad dextrum latus versus) sec- tio magis per sinistrum ipsius latus ducta est, maxima igitur uteri pars cum ligamento tato et tuba Fallopii dextra in hoc sectionis segmento relicta ma- net. — v. Vagina uteri. — x. x. Ovarium dextrum correptum et sinistro lateri ipsius propius quam dextro persectum. Multae cystae, quibus contex- tum, sectione apertae sunt; in cavum cellarum (sectione apertarum) parietes globosi cystarum vicinarum prominent. — j/ y Involucrum serosum ovarii dextri. — z. Vesica urinaria valde contracta. — Totum intestinum rectum in sinistro sectionis segmento relictum est. Icon haec praecipue mutationem situs, uam intestina in ascitide et morbis organicis ovariorum subeunt, lucide demonstrat; inflexiones vero laminarum peritonaei, propter morbosam ipsarum coalilionem, iu sectione hac non tam evidenter, quam in aliis sectionibus per abdomen normale ductis, appareat. Tau. 9. Sectionem abdominis per medium musculum Rectum sinistrum in longitudinem ductam repraesentat. Sternum et columna vertebrarum etiam pro- pius lateri sinistro quam dextro persecta sunt. Cadaver mulieris, quae dilatatione aneurismalica aortae ascendentis labora- bat. Tunicae arteriales aortae atheromatosae. Viscera abdominalia sana. Segmentum sectionis dextrum. — A. Sternnm prope juncturam ipsius cum cartilaginibus costarum sinistri lateris in longitudinem persectum.—B. Car- lilago costae 7ae sinistrae ad ’/2 poli. Par. a junctura ipsius cum sterno per- secta. — C, Corpora vertebrarum; vertebrae dorsi (a 3a usque ad 12am) prope sinistrum ipsorum latus, vertebra vero lumborum (1a—4la) per cana- lem spinalem ipsum persectae. — D.D. M. Rectus abdominis sinister. — a. a. a Saccus pericardii, exsudatum serosum parvum continens.—a' .a”. Inflexio laminae serosae pericardii inter atrium sinistrum cordis et originem aortae ascendentis. — b. Atrium sinistrum cordis. Orificium venosum hu- jus atrii in segmento sectionis sinistro relictum est. — c. c. Orificia vena- rum pulmonalium. — c. Fossa ovalis, cc. Sepium atriorum, — d. Atrium cordis dextrum. Orificium ipsius venosum etiam in segmento sectionis sinis- tro relictum est. — e. Ramus arteriae pulmonalis dexter. — f. Aorta as- cendens dilatata; tunicae ipsius atheromatosae. — g. Orificium trunci inno- minati. — h. h. Aorta descendens thoracica et abdominalis in longitudinem persecta. —i. Rronchus sinister. — *. i. Oesophagus oblique persectus.— k. k. Diaphragma. — l. I. Lamina peritonaei parietalis. — m. m. Liga- mentum coronarium hepatis. — n. Lobus sinister hepatis. — o. Lobus Spigelii. — p. Ligamentum hepaticoduodenale. —q. Cavea omenti minoris, prope foramen Winslowii sectione apertum. — q. q. Paries posterior caveae omenti majoris cum lamina superiore mesocoli transversi, qua cauda pancrea- tis investitur contextus et in q q q (loco, qui septo bursarum omentalium respondet), in caveam omenti minoris transit. — r. Portio pylorica ventri- culi. — u. Pars descendens et transversa inferior duodeni. —s. Vena por- tarum et t. Art. mesenterica superior, in longitudinem persectae. Tab. 8. Sectionem per papillam mammae dextrae et prope marginem ex- ternum m. Recti abdominis dextri in longitudinem ductam adumbrat. Cadaver hominis mediae aetatis. Viscera thoracis et abdominis sana. Ven- triculus aere extensus. Intestina liquorem congelatum continent Parvum exsu- datum serosum congelatum inter ansas intestinorum dispersum. Cadaver in situ supino congelatum. Segmentum sectionis dextrum. — A. Cartilago costae 5a« dextrae ad 1 poli. Par. a junctura cum costa et ad 2% poli Par. a junctura cum sterno persecta. — H C. D Cartilagines costarum 6ae- 7ae et 8ae E. Extre- mitas vertebralis costae 8ae dextrae ad 20 lin. Par. ab articulo costoverte- brali persecta. — F. Pars ossis sacri prope synchondrosin sacroiliacam per- secta. — F”. Superficies articularis ossis ilei ad synchondrosin sacroiliacam perlinens. — G. Os pubis ad 2i lin. Par. a symphysi persectum. —U. M. Rectus abdominis dexter. — I. M. Psoas major dexter. — a. Pulmo dex- ter. — b.b Diaphragma. — c c.c. Lamina peritonaei parietalis. —c’.c” et e. Inflexiones et adhaesiones pathologicae omenti majoris cum hepate et lamina parietali peritonaei.— c”’. c”\ Inflexiones partis lumbalis s. dorsalis peritonaei ad mesoileum et mesocoecum constituendum et continuatio ipsius (ex parte portionem descendentem duodeni investiens) in laminam inferiorem mesocoli transversi {[).—c. c. Involucrum serosum s. peritonaeale marginis inferioris s. concavi hepatis ac vesicae felleae et transitus hujus laminae serosae in ligamentum hepatoduodenale {g”.g”).— d. Adhaesiones lobi dextri hepatis cum diaphragmate—f. Mesocolon transversum et transitus laminae ipsius su- perioris in h. h. Laminam peritonaei, quae parietem posteriorem ventriculi (s) investit. — i Continuatio laminae hujusce in parietem posterum omenti majoris. — g. Lamina peritonaei parietem anteriorem portionis pyloricae ventriculi (s) involvens et g”. gcontinuatio laminae hujusce in ligamentum hepatoduodenale Spatium, inter lit. f.f.h.h.t. inclusum, cavum omenti ma- joris repraesentat. — l. I. I. Inflexio peritonaei ad formandum ligamentum hepatorenale et hepatoduodenale inserviens. Inflexio haec, quae in icone nos- tra, ut cavum peculiare (ubique lamina serosa circumcinctum) apparet, nihil aliud est, nisi particula sacci peritonaei magni prope transitum ipsius in ca- veam omenti minoris, ad dextram foraminis Winslowii persectum. — m. Particula mesenterii intestini ilei. — n. Lobus dexter hepatis, prope fossam transversam sive portam et per facieculam renalem persectus. — o. Truncus venae portarum oblique persectus. — p. Particula parietis dextri vesicae felleae. — q. Ductus hepaticus. — r. Arteria hepatica. — s. Paries dexter partis pyloricae ventriculi aere extensi et inter curvaturam majorem minorem- que persecti. — t. Paries dexter valvulae pyloricae. — u. u. Pars trans- versa et pars descendens intestini duodeni, inter utramque portionem ipsius (superiorem et inferiorem) persecta. — v. Colon transversum. — w. w. w. Ansae intestini jejuni et ilei partim mesenterio adnexae, parlim libere in cavo peritonaei natantes.—x. Ansa intestini ilei prope exitum ipsius in intestinum caecum persecta.- y. Ren dexter prope et supra hilum persectus —z. Ar teria iliaca externa. — z. z. Vena iliaca externa. — z z z. z' z’ z'. Vasa iliaca interna s. hypogastrica. Ut directio lineae secantis el dispositio laminarum peritonaei in icone hac adumbrata recte inlelligantur, monendum est; 1) Sectionem ad dextram fo- raminis Winslowii, itaque prope transitum sacci peritonaei magni in cavum omenti minoris (l.l l.J inter inflexiones peritonaei, quae ligamenta hepatoduo- denale (g” g”J et hepatorenale (1,1) constituunt, ductam esse. Foramen Winslowii vero ipsum in segmento sectionis sinistro relictum manere. 2) Me- socolon transverum, ut simplicem continuationem parietis posterioris omenti majoris delineatum esse. Tab. O. Sectio per medium musculum Rectum abdominis dextrum et per extremitates costarum vertebrales (ad 10 lin. Par. ab articulo costovertebrali in longitudinem ducta. Cadaver hominis adulti. Organa thoracis nullo morbo affecta. Calix renis dextri dilatatus calculum continet. Colon aere extensum. Segmentum sectionis dextrum. — A. Carlilago costae bae ad 2% poli, a junctura cum sterno persecta. — B. Cartilago costae 9ae- — C. Extremi- tas vertebralis costae l*2ae ad 10 lin. Par. ab articulo costovertebrali per- secta. — D. D. D. Processus transversi vertebrarum. — E. Tuberositas ossis ilei.—F. Os sacrum ad 3 lin. Par. ad dextram foraminum sacralium per- sectum.—G. Os ischii prope spinam et H. Ramus horizontalis pubis ad 1 poli, a symphysi pubis persectus. — /. Musculus Rectus abdominis dexter me- dius persectus. — a. «. Inscriptiones ipsius tendineae. — a. a. a. Lamina parietalis peritonaei.—b. Ligamentum suspensorium hepatis. — c. Ligamen- tum rotundum et d. Ligamentum coronarium hepatis. — e. e. e. Pars ca- veae peritonaealis prope foramen Winslowii et prope ligamenta hepatoduode- nale et renale persecta, exsudatum parvum serosum continens. — f. Pars omenti gastrocolici. — g. Inflexio portionis lumbalis peritonaei in radicem mesenterii et continuatio parietis dextri mesenterii in h. mesocoecum et me- socolon ascendens. — i. Mesocolon transversum et ascendens. — k. Par- ticula lobi sinistri hepatis. — /. Lobus dexter hepatis. — m. Initium lobi Spigelii et n. margo posterior lobi dextri. — o. Vena hepatica. — p. Vena portarum prope confluxum ramorum ipsius (dextri et sinistri) persecta. —q. Particula vesicae felleae prope collum et initium ducti cystici persectae. — r. Ductus hepaticus. — s. Arteria hepatica. — t. Frustulum partis pyloricae 25 ventriculi (parietis anterioris et dextri) cum frustulo valvulae pyloricae. — m. u’\ Particula parva portionis transversi superioris intestini duodeni in duobus locis oblique persecti. Propter obliquam sectionis directionem latus su- perius tantum hujus frustuli, tunica seroso investitum, apparet. — v. Colon transversum. — y. Colon ascendens. — tv. w. Paries posterior intestini caeci involucro seroso carens. — x. Cavea intestini caeci. — z. Ansa fle- xurae sygmoideae coli libere in cavo peritonaei natans. —zz. zz. Ansae in- testinorum tenuium libere in cavo peritonaei natantes. — a’. (in icone sig- num 5 omissum). Ren dexter per marginem superiorem hili persectus. —/3. Capsula ipsius exsudatum serosum continens. — y. Calix renalis sectione apertus calculum renalem continens. — d. Capsula suprarenalis. Tab. IO. Sectionem inter papillam mammae dextrae et marginem dextrum sterni in longitudinem ductam effingit. Cadaver juvenis, qui tuberculosi laborabat. Exsudatum serosum parvum in cavo peritonaei et granulationes tuberculosae in omento nec non in mesente- rio dispersae. Multae adhaesiones pathologicae laminarum serosarum perito- naei. Canalis intestinalis mucum congelatum continet. Segmentum sectionis sinistrum. — A. Cartilago costae 6ae dextrae (ad 22 lin. Par. a junctura cum sterno persecta). — B. C. Cartilagines costa- rum 7ae et 8ae. — D. E. Extremitates vertebrales costarum iOae et 12a° dextri lateris. — E. Tuberositas ossis ilei, symphysis sacroiliaca et os sa- crum ad 8 lin. Par. a foramine sacrali primo dextro persecta. — a. a. a. Lamina peritonaei parietalis hepati et omento adhaerens. — b. b. Inflexiones partis lumbalis peritonaei ad radicem mesenterii constituendam, — c. c’. Continuatio ejusdem lamellae serosae in laminam inferiorem mesocoli trans- versi incrassati et exsudato tuberculoso imbuti. — d. d. Omentum majus etiam incrassatum, exsudato tuberculoso imbutum et peritonaeo adhaerens.— e. Mesenterium granulationibus tuberculosis obsitum. — e” e”. Exsudatum serosum in cavo peritonaei inter ansas intestinorum dispersum. — /'. f. f. Pars sacci peritonaei, inter marginem inferiorem lobi dextri hepatis et pylo- rum ventriculi sita, in sectione hac quasi cavea peculiaris apparens.—g.g g. Cavum omenti minoris ad sinistram foraminis Winslowii, vel potius per fora- men hoc ipsum persectum. Spatium inter g. g. g. et f. f. f. inclusum liga- mento hepatoduodenali (k) persecto respondet; inter parietes hujus ligamenti ductus choledochus, arteria hepatica et vena portarum (m. n) persecta cer- nuntur. — h. Pars lobi sinistri hepatis prope ligamentum suspensorium per- secti, — i. Margo posterior lobi dextri hepatis et faciecula renalis. — a.a. Fasc. 3A. 26 Superficies convexa hepatis diaphragmati adhaerens. —k. Spatium ligamento hepatoduodenali et sulco transverso hepatis respondens. — /. Vena porta- rum. — m. n. Ductus choledochus et arteria hepatica. — o. Pars pylorica ventriculi et p. Valvula pylorica. — q. Pars transversa superior et descen- dens duodeni et orificium ductus choledochi, quod in parte descendente duo- deni hiat. — q. q. Flexura secunda duodeni s. transitus partis descendentis in partem transversam inferiorem. — r. Colon transversum. — s.s.s.s.s. Ansae intestinorum tenuium. — t. Ren dexter per u hilum persectus. — v. Vasa renalia. — w. Initium ureteris dextri. — x. Capsula suprarenalis dextra. — y. Arteria iliaca externa et z. Vena iliaca dextra externa. Tau. f 1. Duas sectiones per musculum Rectum abdominis dextrum et per hypochondrium dextrum in longitudinem ductas adumbrat. Fig. 1. Sectio per musculum Rectum abdominis dextrum, ad 1 poli. Par. et 2 lin. a margine ipsius externo, in longitudinem ducta. Cadaver feminae 30 annorum post parium mortuae. Nullae corruptiones organicae in visceribus thoracis et abdominis. Intestina aere et fluido modice extensa. Ventriculus fere vacuus et contractus. Mesocolon transversum valde longum, curvatura hepatica coli transversi etiam longa flexuosaque. Segmentum sectionis dextrum. — A. Cartilago costae 7ae dextrae ad 2 poli. Par. et 2 lin. a junctura cum sterno persecta. — B. Extremitas ver- tebralis costae i 2ae ad I poli, et 2 lin. Par. ab articulo costovertebrali per- secta. — C. D. Processus transversi vertebrarum lumborum 3ae et 5ae.— E. Basis ossis sacri ad i t lin. Par. a symphysi sacroiliaca persecta. — A\ A'. A’, (signum ’ in icone per errorem omissum), M. Rectus abdomi- nis dexter cum tribus inscriptionibus tendineis. — B\ (signum5 in icone de- nuo omissum). M. Psoas major dexter. — a. a. Lobus inferior pulmonis dextri. — b. Saccus pericardii, exsudatum serosum continens. — c, c. c. Diaphragma. — d. Ligamenta suspensorium et rotundum hepatis.—c. e. e. Lamina peritonaei parietalis anterior. — e”. Inflexio laminae peritonaei, quae superficiem convexam hepatis investit et ad ligamentum coronarum he- patis formandum inservit. — e555 . Inflexio peritonaei inter superficiem conca- vam hepatis et supra g g. partem pyloricam ventriculi, prope ligamentum hepatoduodenale. — e””, e””. Inflexiones laminae peritonaei (quae parietem anteriorem pylori investit), in parietem anteriorem omenti majoris {g). — e’”'’. Inflexio parietis lumbalis peritonaei, quae ad formandum mesenterium et mesocolon ascendens inservit. — e e. Inflexio peritonaei, (ut cavea parva peculiaris in sectione apparens) quae ad ligamentum hepatorenale constituen- dum inservit. — e e e. Introitus in cavum omenti minoris. Sectio per fora- men Winslowii fere ipsum ita ducta est, ut unus paries ligamenti hepatoduo- denalis et pars lobi Spigelii persecta sint. — /'. Inflexio parietis posterioris omenti majoris in laminam superiorem mesocoli transversi. — ff. Spatium inter marginem inferiorem hepatis, pylorum et colon transversum, continens exsudatum parvum serosum et ad caveam peritonaei pertinens,—g. Paries an- terior et g”. Paries posterior omenti majoris cum lamina superiore mesocoli transversi (/') contextus. — g g. Lamina serosa parietis anterioris ventriculi in parietem anteriorem omenti majoris (g) transiens. — h. Cavea omenti majoris. — i. Textus cellulosus laminae utrique mesocoli, transversi inter- positus et partem descendentem duodeni (x) investiens.— k. Lamina inferior mesocoli transversi et inflexio hujus laminae in mesocolon ascendens. — l. Continuatio mesocoli ascendentis. — m m. Mesoileum. — n. Lobus sini- ster hepatis. — o. Margo posterior lobi dextri hepatis. —p. Vena hepatica dextra. — q. Truncus venae portarum. — q’. Ramus ipsius sinister et q dexter, — cc. Pars posterior superficiei couvexae hepatis diaphragmati ad- nexa. — /5. Lobus Spigelii. Sectio per hepar ita ducta est, ut una pars lobi sinistri (») 9 lin. Par. lata, frustulum lobi Spigelii et tota vesica fellea in hoc sectionis segmento relicta maneant. — r. Parva particula parietis dextri py- lori cum frustulo valvulae pyloricae. — rr. Paries dexter coli transversi.— s. Exitus coli ascendentis in colon transversum s. flexura coli hepatica per- secta. — t. Paries dexter coli ascendentis. — u. v. Cavea coli ascenden- tis. — x. Pars transversa superior et descendens intestini duodeni inter la- minam superiorem (/') et inferiorem {k) mesocoli transversi inclusa. — y. Ansa intestini ilei, — z. Introitus intestini hujus in intestinum caecum. — z z. Ren dexter prope hilum persectus. Fig. 2. Sectio per hypochondrium dextrum in longitudinem ducta. Cadaver hominis adulti nullae mutationes morbosae organorum thoracis et abdominis. Intestina aere et fluido valde extensa. Cadaver in situ supino gelu expositum. Segmentum sectionis sinistrum. — A. Extremitas vertebralis costae fcae dextrae ad 3 poli. Par. ab articulo costovertebrali persecta. — B. C. D. Extremitates vertebrales costarum 9ae, 10ae et llae.— E. Cartilago costae 12ae prope juncturam cum costa persecta.—F. Cartilago costae 5ae dextrae ad 10 lin. Par. a junctura cum costa persecta. — G. Cartilago costae 9ae dextrae. — H. Os ileum dextrum prope spinam anteriorem superiorem per- sectum. — H}. (signum ’ in icone omissum). M. Transversus abdominis.— /. /. M. Obliquus internus abdominis (portiones ipsius abdominalis et dorsa- lis). — K. M. Obliquus externus abdominis. Striae albae musculis his per- sectis interpositae strata cellulosa intermuscularia indicant. — L. Portio dorsalis m. Transversi abdominis. — M. M. Latissimus dorsi. — M’ (sig- num J per errorem omissum est), M. Iliacus internus.—N. M. Serratus po- sticus inferior — O. Mm. intercostales. — a. Infima pars sacci pleurae dextrae. — b. b. b. Diaphragma. — c, c. c. Lamina peritonaei parietalis. Stria alba laminae hujus peritonaei et m. Tranverso abdominis [H) interpo- sita, fasciam transversam denotat. — c”. c”. Inflexiones portionis lumbalis peritonaei, quae ad formandum mesocoecum inserviunt, — d. Inflexio peri- tonaei ad ligamentum suspensorium hepatis formandum inserviens. — e’, (sig- num ’ in icone non bene expressum). Lobus dexter hepatis ad 21 lin. Par. ad dextram ligamenti suspensorii persectus. — f. Frustulum fundi vesicae felleae. — g. Paries sinister et h. Cavea coli transversi. — i. Introitus in cavum coli ascendentis. — k. Paries sinister intestini caeci.— /. Introitus in cavum intestini ilei, valvula ileocoecali circumcinctus.—m. Introitus in caveam processus vermiformis. — n. n. Ansae intestinorum tenuium. — a. Adhae- siones superficiei convexae hepatis ad diaphragma. — /3. Omentum majus. Tab. Duas sectiones obliquas pelvis ad vincturam arteriae iliacae ex- ternae illustrandam repraesentat. Una harum sectionum (fig. 2) directione ligamento Poupartii fere perfecte parallela ducta est; altera vero ligamentum hoc in distantia 1 poli, et i lin. Par. a tuberculo pubis sub angulo acuto decussat. Fig. 1. Sectio obliqua pelvis, quae ligamentum Poupartii dextrum sub angulo acuto decussat. Cadaver hominis adulti. Intestina vacua et collapsa. Parvum exsudatum se- rosum in cavo peritonaei. Spatium inter spinam anteriorem superiorem ossis ilei dextri et umbilicum ita oblique persectum est, ut linea secans ab umbilico ad 3 poli, et 3 lin. Par, et a spina anteriore superiore ilei ad I'/a poli. Par. distet. Ligamentum Poupartii autem hujus lateris etiam oblique ad 2 poli, et 10 lin. Par. a spina hac et ad { poli, et 4- lin. Par. a tuberculo pubis persectum est. Sectio haec itaque directionem plagae indicat, quam ad ligaturam origini arteriae iliacae externae applicandam infligo. Angulus superior hujus plagae obliquo-verlicalis ad 1V9 poli. Par. a spina anteriore superiore ilei, angulus ipsius inferior ad 1% poli. Par. a tuberculo pubis distat. Hunc operandi mo- dum methodo Abernelhyci (qui incisionem directioni arteriae fere parallelam instituebat) praefero, etenim peritonaeum prope spinam anteriorem superio- rem ossis ilei semper facilius denudatur, et a partibus vicinis sejungitur. Segmentum sectionis sinistrum sive internum. — A. Os ilei per fundum acetabuli et per cristam, ad 3‘/2 poli. Par. supra spinam anteriorem supe- riorem, oblique persectum. —B. Os ischii prope transitum tuberositatis ip- sius in ramum ascendentem persectum. — C. Integumenta communia et panniculus adiposus. — D. Fascia superficialis et aponeurosis m. Obliqui abdominis externi. — D’ (signum ’ omissum est). Pars muscularis m. Obli- qui abdominis externi. — E. M. Obliquus abdominis internus ad iy3 poli. Par. extra pariem aponeuroticam ipsius persectus. — F. M. Transversus abdominis ad 1 poli. Par. extra aponeuroticam ipsius portionem percisus. Inferius vero (funiculo spermatico propius) inter litteras D, a et cc. pars muscularis Obliqui interni ad 8 et Transversi abdominis ad 9 lin. Par. ab aponeurosi ipsorum persecta cernitur. Striae albae lamellas cellulosofibrosas intermusculares cum ramis muscularibus arteriae circumflexae ilei indi- cant. — D D. Margo inferior mm. Obliqui interni et Transversi funiculo spermatico suprapositus et fibris m. Cremasteris originem praebens (k), a parte aponeurotica m. Transversi ad 2 lin. Par. persectus. — G. M. Iliacus internus et nonnullae fibrae musculi et tendinis Psoatis majoris oblique per- secti. — //. M. Glutaeus medius. — /. M. Glutaeus maximus. — K. M. Pectineus. — L. Initium musculi Obturatorii externi et Adductorum femoris (longi et brevis). — a. a. a. Fascia transversa, quae circa /c. parietem posteriorem canalis inguinalis constituit. — 6. Textus celluloso-adiposus et fascia propria parieti posteriori intestini caeci (m) et fasciae iliacae (c. c.) interposita, — c. c. Fascia iliaca, quae cum d. d. vagina vasorum iliaco- rum externorum contexta est.—cc. cc. cc. Saccus peritonaei. In icone nostra duplicem inflexionem peritonaei conspicimus: unam supra arteriam iliacam externam, ubi portio anterior sive abdominalis hujus membranae in portionem posteriorem sive lumbalem revolvitur; in hac inflexione (quae marginem infe- riorem sacci peritonaealis constituit) exsudatum parvum serosum a. et ansa intestini tenuis continentur; alleram supra parietem anteriorem intestini caeci (m) silam et perfecte vacuam, ita ut paries hic intestini laminae parietali peritonaei plane contiguus sit. Ideoque sectione hic adumbrata inferior et externus margo sacci peritonaei, in spatio 3V2 poli, longo, apertus et remo- tus est. — e. Septum fibrosocellulosum vaginae vasorum, arteriam iliacam externam (f) a vena cognomini (g) separans. — f. Arteria iliaca externa, prope originem arteriae epigastricae persecta. — In sectione nostra igitur ea pars arteriae iliacae externae conspicitur, quae infra inflexionem sacci pe- ritonaei sub portione pubica ligamenti Poupartii strato cellulari et fibroso, margine inferiore mm. Obliqui abdominis interni et Transversi nec non fascia transversa obtecta decurrit. — g. Vena iliaca externa prope internum mar- ginem arteriae cognominis decurrens et propter obliquam sectionis directio- nem ut infra ipsam sila apparens. — h. N. genitocruralis (ramus ex plexu lumbali) qui arteriam iliacam externam comitatur. — i. Ductus deferens, qui in loco, ubi arcum arteriae epigastricae suprapositum (pone annulum inguinalem internum) format, persectus est; ob hanc causam in icone utrum- que crus hujus arcus in duobus punctis persecti conspicitur; in i, supra ar- teriam iliacam externam, et in k, ubi funiculum spermaticum intrat. Funicu- lus spermaticus /c. fascia propria et nonnullis fibris m. Cremasteris circum- cinctus, ligamento Poupartii oblique persecto (et per errorem nulla litt. de- signato) suprapositus, ad 9—10 lin. Par. supra annulum inguinalem exter- num ideoque in canali inguinali ipso transsectus, inter aponeurosin m. Obliqui abdominis externi (D) et fascia transversa (a) inclusus, sub margine inferiore m. Obliqui interni et Transversi abdominis (DD) decurrens. Arteria epiga- strica, cum duabus venis ejusdem nominis, prope originem persecta (nulla litt. designata inter a et g conspicitur) inter parietem posteriorem canalis ingui- nalis (fascia transversa a constitutum) et saccum peritonaei decurrit. — /. Nervus cruralis ad externum marginem arteriae iliacae externae decurrens et ab ipsa fascia iliaca (d) sejunctus. Ex contemplatione iconis nostrae patet: 1) Sectione obliqua per ligamentum Poupartii ad 1 poli, et 4> lin. Par. a tuberculo pubis ducta, arteriam iliacam externam denudari, in eo loco, ubi ex parte tantummodo margine in- feriore sacci peritonaei obtecta sit. 2) Plagam parieti abdominali ad arte- riam hanc denudandam ea in regione infligendam esse, ubi membrana abdo- minis serosa et fascia transversa muscularibus (non vero aponeuroticis) stra- tis adnexae sint, facillime ideoque digito sejungi possint. 3) Ut peritonaeum denudetur, in angulo vulneris superiore: aponeurosin m. Obliqui externi, m. Obliquum abdominis internum Transversum et fasciam transversam, in inferiore vero: aponeurosin m. Obliqui externi, marginem infimum commu- nem musculis Obliquo interno abdominis et Transverso atque fasciam trans- versam, caute incidenda esse. Fig. 2. Sectionem obliquam pelvis directioni ligamenti Poupartii sinistri perfecte fere parallelam et ad 2 digitos transversos supra hoc ligamentum ductam effingit. 31 Sectio per strata muscularia aponeurotica, quibus paries abdominis ante- rior et inferior constituitur hac ratione ducta; partes musculares mm. Obliqui abdominis externi, interni et Transversi ad */2 poli. Par., supra spinam ante- riorem superiorem ossis ilei sinistri, persectae sunt. Ex tribus his musculis parva solummodo particula portionis muscularis Obliqui externi et maxima pars aponeurosis per crus internum annuli inguinali externi persecta conspi- citur; m. vero Obliquus internus supra et ad sinistram aponeurosis ipsius in loco, ubi funiculus spermaticus sub margine ipsius inferiore decurrit ita trans- sectus est, ut praecipue muscularis ipsius pars cum parva particula insertio- nis aponeuroticae in os pubis in conspectum veniant; quod denique musculum Transversum abdominis [d) attinet, sectio per partem ipsius muscularem aeque ac aponeuroticam, (quae ad l'/2 poli. Par. ab osse pubis distat), in loco ubi fasciae transversae arcte adhaeret, et supra annulum inguinalem internum ducta est. Icon haec ideoque ad illustrandam methodum vincturae arteriae iliacae externae usitatissimam (plaga horizontalis ad 1 poli. Par. supra ligamentum Poupartii ducta destinata est. Cadaver hominis adulti. Post sectionem institutam ansae intestinorum e cavo peritonaei remotae musculique paulo sejuncti sunt ut melius profundum et ambitus sacci peritonaei in loco persecto ac omnia strata, quae ad arteriam iliacam externam deligandam inciduntur, ante oculos exponerentur. Interstitia inter strata muscularia paulo dimota. Segmentum sectionis sinistrum sive externum. — A. Crista ossis ilei si- nistri ad 17 lin. Par. supra spinam anteriorem superiorem oblique per- secta. — B. Os pubis sinistrum, prope symphysin et ad l/2 poli. Par. a tuberculo pubis oblique persectum. — a. a’, a’. Integumenta communia et fascia superficialis. — 6. Pars muscularis m. Obliqui abdominis externi et 6’ 6’ aponeurosis hujus musculi. — c. M. Obliquus abdominis internus et c’. c\ Stratum cellulosum, quod musculo huic et aponeurosi m. Obliqui ex- terni interpositum est. «. /3. Margo inferior m. Obliqui interni pro transitu funiculi spermatici bifissus, y. Insertio aponeurosis hujus musculi in os pnbis et crus internum annuli inguinalis exten-ii oblique persectum. Inter «. /3. et y. funiculus spermaticus, fibris m. Cremasteris circumcinctus et loco, ubi cruri interno annuli inguinalis externi supraposilus est, sectione denudatus (sed non persectus) cernitur. — d. M. Transversus abdominis et d’. d’. lamina cellularis, quae internam faciem musculi Obliqui interni investit, aponeurosi m.Transversi solide contexta.—e.e.e. Fascia transversa aponeurosi hac etiam solidissime contexta, — f. Locus conflictus fasciarum transversae et iliacae textum cellulosum adiposum valde laxum et fragilem continens. In operatione vincturae arteriae iliacae externae semper hunc locum ad denudandum peri- tonaeum eligo. — f. f. Fascia propria, vaginas vasorum spermaticorum (6*. 7.) et vasorum iliacorum externorum constituens.— g. Infima pars sacci peritonaei, quae in operatione vincturae arteriae iliacae externae digito a musculis et fascia transversa sejungitur et sursum movetur. Margo hic in- fimus peritonaei, supra ligamentum Poupartii inflexus, tres parvas ansas in- testinorum tenuium jam remotas, continebat. — g’. Inflexio laminae peri- tonaei supra verticem vesicae urinariae {q).—g”. Inflexio ejusdem laminae, quae plicam Douglassii rectovesicalem constituit. — gg,:\ Locus infle- xionis peritonaei supra vasa iliaca externa. — h. i. Prominentiae parvae in cavea peritonaei quae decursui ligamenti umbilicalis [h) et urachi (t) respon- dent. — k. Alia prominentia decursum arteriae epigastricae (2) indicans — /. M. Iliacus internus l’. M. Psoas major. — l. I. Fascia iliaca musculum hunc investiens et cum fascia propria {ff) contexta, ad formandam vaginam vasorum iliacorum externorum inserviens. — m. M. Obturator internus. — n. M. Glutaeus minimus. — o. M. Glutaeus medius. — p. M. Glutaeus maximus. — q. Paries sinister vesicae urinariae persectae. — r. Textus celluloso adiposus intestino recto et prostatae interpositus, plexum prostaticum venosum includens. — s. Prostata. — t. Intestinum rectum. — 1. Ramus muscularis art. circumflexae ilei. — 2. Arteria Epigastrica, supra annu- lum inguinalem internum persecta. —3. Chorda umbilicalis iu duobus locis persecta. — 4. Arteria iliaca externa.—5. Vena iliaca externa. — 6.6. Vas deferens in duobus locis: ubi margini interno arteriae iliacae externae juxta- positum est et prope introitum in vesiculam seminalem persectum.—7. Vasa spermatica in vagina cellulari (fascia propria constituta) inclusa.—8. Chorda umbilicalis.—9. Nervus cruralis, — 10. Nervus genito-cruralis. — 11. N. lleoinguinalis. — 12. N. Cutaneus femoris externus anterior. — 12’. (Sig- num ’ non bene expressum). N. Ischiadicus. —13. Vasa ischiadica.— /4. Vasa glutaea. Ex comparatione utriusque iconis (fig. I et 2) palet: 1) Partem sacci peritonaei, in fig. 1 inter lilt. cc cc. a et i, in fig. 2 vero inter litt, gh k’ et inclusam eam esse, quae ad denudandam arteriam iliacam externam di- gito a stratis musculorum vicinorum sejungatur et sursum moveatur. 2) Am- bitum convexitatis sacci inter litteras has inclusae, in fig, la minorem esse quam in fig. 2. 3) Arteriam ideo iliacam externam a plaga obliqua quam ad deligandam hanc arteriam interdum infligo (fig. i) non tam longe, quam a loco incisionis inter chirurgos usitatissimo (ad digitos 2 transversos supra ligamentum Poupartii) (comp. fig. 2) distare. 4) Plagam hanc obliquam (fig. 1) partibns potius muscularibus mm. Obliqui interni et Transversi abdominis, plagam autem horizontalem, ad 2 digitos transversos supra liga- mentum Poupartii ductam (fig. 2), partibus muscularibus aeque ac aponeu- roticis horum musculorum, fasciae transversae et peritonaeo arctius contextis, infligi. 5) Locum ad denudandum peritonaeum in operatione vincturae ilia- cae externae aptissimum angulum superiorem plagae esse (qui in fig. 2 locus conflictus fasciarum transversae et iliacae est (/)); hic enim fascia transversa musculis abdominis non tam solide contexta est et a peritonaeo facilius separatur, quam in angulo vulneris inferiore, qui partes potius apo- neuroticas horum musculorum transigit. Tab. 13. Duas sectiones obliquas pelvis, etiam ad vincturam iliacae ex- ternae dextrae et iliacae communis ejusdem lateris demonstrandam destinatas, adumbrat. Fig. 1. Sectio obliqua lateris dextri pelvis, quae ligamento Poupartii non plane parallela est et tractum arteriae iliacae communis dextrae fere sub angulo recto decussat. Linea secans oblique a dextra sinistram versus et deorsum ducta, ab um- bilico ad l‘/2 poli. Par., a spina superiore anteriore ilei dextra ad 3 poli. Par. et ad 8 lio. Par. sinistram versus, a linea alba et a symphysi pubis distat. Sectio igitur haec per m. Rectum abdominis dextrum (propius margini ipsius interno) per os sacrum, ad 20 lin. Par. a synchondrosi sacroiliaca dextra, per ramum horizontalem sinistrum pubis (ad 1 lin. Par. a tuberculo pubis sinistro) ducta est et truncum arteriae iliacae communis dextrae in duas partes fere aequales (superiorem et inferiorem) dividit. Cadaver hominis adulti. Panniculus adiposus, omentum et mesenteria adipe abundant. Intestina collapsa et e cavea peritonaei non remota. Segmentum sectionis sinistrum sive internum. — A. Promontorium ossis sacri ad 20 lin. Par. a symphysi sacroiliaca dextra et ad 5 lin. Par. a fora- minibus sacralibus dextri lateris persectum. — B. Ramus horizontalis sini- stri pubis ad 1 lin. Par. a tuberculo pubis sinistro persectus. — C. Ramus descendens pubis.— D. Integumenta communia et panniculus adiposus adiy2 poli. Par. ad dextram umbilici, oblique persecta.—E. Aponeurosis m. Obliqui abdominis externi parietem anteriorem vaginae m. Recti abdominis dextri Fasc. 3 A conslituens. — F. M. Rectus abdominis dexter, ad % poli. Par. a margine ipsius interno oblique persectus. — G. M. Pyramidalis sinister cum parti- cula m. Recti abdominis sinistri etiam oblique persecti. — H. M. Psoas major dexter. — a. a. Fascia transversa in hac regione parietem posterio- rem vaginae mm. Rectorum abdominis conslituens. — 6. b. b. b. Lamina parietalis peritonaei parieti posteriori vaginae mm. Rectorum adnexa. — b’. Inflexio hujus laminae supra verticem vesicae urinarinae [h). — 6”. Plica peritonaei rectovesicalis Douglassii. — c. Inflexio peritonaei ad radicem me- senterii constituendam inserviens. — «. «. a. Mesenterium intestini ilei, adipe abundans. — c c. Fascia iliaca, vaginam arteriae iliacae communis constituens, fasciae propriae et laminae fibrosae d d. d d.y quae superficiem concavam ossis sacri investit, contexta. — d. d. d. Intestina tenuia. — e. Ansa intestini ilei, mesenterio adnexa. — f. Pars flexurae sygmoideae in- testini coli. — g. g. Flexura intestini recti in duoFus locis persecta. — h. Paries sinister vesicae urinariae. Vesica urinaria contracta et non aperta, tota in hoc sectionis segmento relicta manet. — h’ (signum ’ non bene ex- pressum), Arteria iliaca communis dextra, ad i'/2 poli. Par. infra bifurcatio- nem Aortae abdominalis paulo oblique persecta et vagina propria (c c.) in- clusa. — t. Vena cava inferior, prope confluxum venae iliacae dextrae cum trunco ipsius persecta. — k. Ureter dexter in loco, ubi marginem internum arteriae iliacae communis oblique decussat, persectus. — /. Vena sperma- tica inter laminas fasciae propriae inclusa. — m. Nervus cruralis. — n. Funiculus spermaticus sinister, oblique infra annulum inguinalem externum persectus. — n’ ri. Vasa haemorrhoidalia et mesaraica persecta. Figura itaque haec iconis sectionem per puncta abdominis, perfecte e re- gione arteriae iliacae communis dextrae posita, ductam effingit. Sectio nostra, ut dixi, arteriam iliacam communem fere mediam, id est inter bifurcationem Aortae abdominalis et originem arteriarum iliacarum externae et internae, ideoque in loco, ubi vinculum applicatur, dividit. Istam arteriae portionem vena cava inferior (et non vena iliaca communis dextra) comitatur et ureteri dextro contigua est. Etiamsi pars parietis abdominalis hic adumbrata, e re- gione arteriae iliacae communis invenitur, nihilominus ad denudandam hanc arteriam nunquam eligitur, et recte quidem, nam Ium plaga, per musculum Rectum abdominis ducta, laesionem peritonaei (arctissime vaginae aponeuro- ticae adnexi) difficillime evitamus. 2° Iter quod ab hac regione abdominis ad arteriam iliacam communem, extra caveam peritonaei, ducit, valde longum est et digitus convexitatem sacci peritonaei secutus, ipsumque a partibus vi- cinis sejungens, fere dimidium circuli describit antequam arteriam attingat (conf. Tab. 14). Fig. 2. Sectionem obliquam lateris dextri pelvis, ligamento Poupartii fere pa- rallelam, ad situm arteriae iliacae externae dextrae demonstrandum (comp. cum Tab. 12, fig. 2) ductam adumbrat (conf. Tab. 15, f. 3). Linea secans directioni plagae obliquae vel semilunaris, qaae ad deligan- dam arteriam iliacam externam supra ligamentum Poupartii infligitur, per- fecte respondet, ad 1 poli. Par. et 4 lin. Par. a spina anteriore superiore ossis ilei dextri, ad 4 poli. Par. ab umbilico et ad % poli. Par. a tuberculo pubis dextro distat, atque per musculos Obliquum abdominis externum, inter- num. Transversum, partim per m. Rectum abdominis dextrum, per os sa- crum (prope synchondrosin sacroiliacam dextram) et per ramum horizontalem sinistrum ossis pubis (ad 2 lin. Par. a symphysi) ducta est. Cadaver hominis adulti. Vasa iliaca glutine impleta. Strata muscularia et aponeurotica abdominis post sectionem institutam paullulum sejuncta, ut om- nes partes, quas culter ad arteriam iliacam externam denudandam trajecit, melius conspicerentur. Intestina cavo peritonaei inclusa non remota. Inter- stitia inter strata muscularia dimota, in icone striis nigricantibus designata sunt. Segmentum sectionis sinistrum sive internum. — A. Crista ossis ilei ad 1V2—2 poli. Par. a spina anteriore superiore ilei dextra persecta. — li.C. Os sacrum, prope symphysin sacroiliacam dextram et ad 4 lin. Par. a mar- gine ipsius dextro persectum. — D. Particula symphysis pubis et ramus ho- rizontalis sinister pubis. — E. Initium tuberis ischii sinistri. — F. Margo internus foraminis ovalis sinistri. — G. Integumenta communia. — II. Fas- cia superficialis G\ G’. H’. H’. locum et longitudinem incisionis indicant, quae in operatione vincturae art. iliacae externae ad arteriam hanc denudan- dam instituitur. — I. /. M. Obliquus abdominis externus laminis celluloso- fibrosis vestitus et aponeurosis ipsius cum laminis hisce contexta.—E’. K’. M. Obliquus abdominis internus. — L. M. Transversus abdominis — K”'. Aponeurosis m. Transversi, quae ad 3'/4 poli. Par. a symphysi pubis (D) cum aponeurosi m. Obliqui abdominis interni et cum fascia transversa (a’.a’.) arctissime contexta (a’”) est. — M. Particula m. Recti abdominis dextri oblique persecti.—N. M. Glutaeus medius.—0. M. Glutaeus maximus.— P. M. Adductor femoris. — Q Mm. Obturator internus et Levator ani.— R. M. Iliacus internus et tendo m. Psoalis majoris. —S. M. Pyriformis.— a. a\ a’. Fascia transversa in a’”, cum aponeurosi communi mm. Trans- versi et Obliqui interni abdominis solidissime contexta, — 6.6. Fascia pro- pria, parietem posteriorem intestini caeci (e) investiens, vasa spermatica (2) circumvolvens et cum laminis fasciae iliacae (c.c.) b\ b”. vaginam cellulo- sam vasorum iliacorum septulumque inter ulrumque vas formans — c. c. Fascia iliaca. — cc. Fascia sacralis et fascia pelvis, musculum Pyriformem investiens. — d. d. d. d. Lamina parietalis peritonaei, inflexio ipsius supra verticem vesicae urinariae et plica retrovesicalis Douglassii. — d”.d’”. In- flexiones peritonaei circa e. intestinum caecum, cujus paries posterior inter d”. d”’., involucro perilonaeali destitutus, lamina fasciae propriae investi- tur. — f. f. f. Ansae intestini ilei. — g. Vesica urinaria (paries ipsius si- nister). — h. Intestinum rectum. — i. Arteria iliaca externa dextra, ad 2 poli. Par. infra bifurcationem arteriae iliacae communis persecta. Angulus bifurcationis arteriae iliacae communis dextrae in cadavere hoc, ut semper fere, ad 1% poli, a promontorio ossis sacri distat.— k. Vena iliaca externa dextra, ad 2l/2 poli. Par. infra locum confluxus cum vena hypogastrica per- secta. — l. Nervus cruralis, a vasis iliacis fascia iliaca sejunctus. — /. Ramus muscularis a. circumflexae ilei, qui in operatione vincturae iliacae ex- ternae percidi solet. — 2. Vasa spermatica.—‘Ureter dexter.—4. 4”. Rami glutaei vasorum iliacorum internorum. — 5. 6. Rami ischiadici. — 7. 7. 7. Radices nervi ischiadici. — 8. Vasa obturatoria. —9. Vasa epi- gastrica inter laminam parietalem peritonaei (d. d. d.) et fasciam transver- sam (a’ a”’) decurrentia. Locus incisionis, quae ad deligandam arteriam iliacam externam institui- tur in icone nostra litteris G' U’ 1’ K’ L’ et V K' K” interpositus est. Angulus ideo superior incisionis per paries carneas, inferior vero per par- tes aponeuroticas musculorum Obliqui abdominis externi (/’), interni (/T) et Transversi (L’) usque ad fasciam transversam (a’ a’”) penetrat. Ex quo elucet; 1) angulum inferiorem plagae praecipue decursui arteriae iliacae externae respondere. 2) Angulum hunc incisionis ad '/2 poli. Par. tantum- modo ab arteria iliaca externa distare, etiamsi arteria, postquam infima pars sacci peritonaei digito dimota sit, denudata profundius sita appareat. 3) Ut laesio peritonaei evitetur, membranam hanc semper per angulum superio- rem incisionis denudandam esse; nempe quum in inferiore vulneris angulo nexus aponeurosium (mm. Obliqui interni et Transversi) cum fascia trans- versa nimis solidus distinctionem et sejunctionem peritonaei valde incertam reddat. Tab. 1JI et 15. Tres sectiones obliquas pelvis, ad situm arteriarum iliacarum communium utriusque lateris et arteriae iliacae externae, dextrae per- lustrandum, ductas repraesentat. Fig. 1. Sectio pelvis ia latere sinistro ad directionem lineae obliquae ad i poli, et 4- lin. Par. sinistrorsum ab umbilico et per ligamentum Poupartii dextrum, ad l'/2 poli. Par. a tuberculo pubis dextro, ductae instituta. Fusius de direc- tione sectionis in explicatione fig. 2 dicam. Cadaver hominis adulti. Omnia intestina tenuia prope radicem mesenterii persecta et remota sunt, ut melius ambitus et profunditas ejus partis sacci peritonaealis, quae inter operationem vincturae iliacae communis a pariete abdominis digito sejungitur, in conspectum veniat. Flexuram coli descen- dentis autem, quae simul cum sacco peritonaeo inter hanc operationem loco movetur, intactam reliqui. Segmentum sectionis sinistrum s. externum.—A. Costa 10a sinistra per- secta.— B. B. Costa 9a. — D. Costa llma. — E. Costa 12a. — F. Os sacrum, ad 2l/3 poli. Par. a synchondrosi sacro-iliaco dextro oblique per- sectum. — G. Ramus horizontalis pubis dexter prope acetabulum (ad 2'/4 poli. Par. a symphysi pubis) persectus. — a. Integumenta communia. — b. M. Obliquus abdominis externus sinister. — c. Aponeurosis m. Obliqui abdominis externi, parietem anteriorem vaginae ram. Rectorum constituens.— d. Ligamentum Poupartii dextrum, ad l'/2 poli. Par. a tuberculo pubis oblique persectum. — e. M Obliquus abdominis internus sinister. —f. M. Transversus abdominis sinister.—g. M. Rectus abdominis sinister (ad 4«—6 poli. Par. a symphysi pubis) oblique persectus. — h. Linea alba. — i. M. Rectus abdominis dexter. — ii. M. Psoas sinister. — k. Aponeuroses m. Obliqui interni et Transversi abdominis solidissime inter se et cum fascia transversa contexti, et ad vaginam aponeuroticam mm. Rectorum constituen- dam inservientes. — kk. kk. Fascia transversa.—l. I. I. I. I. Lamina pa- rietalis peritonaei. — f”. Inflexiones partis lumbalis peritonaei, quae ad involucrum serosum coli descendentis et flexurae sygmoideae formandum inserviunt, m. m. Pars caveae peritonaei, (quae supra colon descendens et ad sinistram ipsius sita est) et fossa iliaca sinistra. —m”’. Locus depressus cristae ossis ilei sinistri respondens,—m.m. Vesica urinaria.—mmm. Exca- vatio et plica peritonaei recto-vesicalis. — n. n. n”’. Colon descendens et flexura sygmoidea ipsius. — o. Intestinum rectum.—P-PP- Mesenterium, prope radicem oblique persectum et p”’. rami a. mesaraicae inferioris. — q. Frustulum omenti. — r. Lien, prope faciem ipsius convexam oblique per- sectus.— s. Ren sinister.— t. Funiculus spermaticus dexter, prope annulum inguinalem externum oblique persectus. — a. Spatium textum adiposum con- tinens. — 1. Arteria iliaca communis sinistra, ad 8 lin. Par. supra bifur- cationem ipsius in art. iliacam externam et internam persecta. — 2. Vena iliaca communis sinistra, ad 1 poli, et 8 lin. Par. supra confluxum venae iliacae externae cum vena hypogastrica persecta. — 3. Vasa spermatica si- nistri lateris. — 4. Ureter sinister liquore injecto extensus et supra locum, ubi arteriam iliacam communem decussat, oblique persectus. — 5. Vasa epigastrica. — 6*. Nervus cruralis. Fig- 2. Sectio obliqua pelvis lateris dextri directioni plagae, quam ad vincien- dam arteriam iliacam communem infligo, fere perfecte parallela. Linea secans, directioni hujus plagae perfecte parallela, attamen ad 2 poli. Par. solummodo ad dextram ab umbilico distans, oblique per utrumque musculum Rectum abdominis, per ligamentum Pouparlii sinistrum, ad 11/2 poli. Par. a tuberculo pubis sinistro, per ramum horizontalem sinistrum pu- bis, prope acetabulum, et per os sacrum ad 1% poli. Par. a synchondrosi sacroiliaca sinistra ducta est. Cadaver hominis adulti. Vasa iliaca cera injecta. Omnia intestina conge- lata, si caecum exceperis, e cavea peritonaei remota. Intestinum caecum aere extensum et simul cum fine intestini ilei persectum. Segmentum sectionis dextrum sive externum.—A. Cartilago costae 10ae dextrae persecta. — B. Cartilago costae 9 et particula costae ipsius. — C. Costa 40ma. — D. E. Costae II et 12 persectae. — F. Os sacrum ad i poli, et 7 lin. Par, a synchondrosi sacroiliaca sinistra persectum. — G. Ramus horizontalis sinister pubis prope acetabulum persectus. — a. Inte- gumenta communia; punctum a’ a’, initio plagae, quae ad arteriam ilia- cam communem infligitur, respondens. — 6. Margo inferior mm. Obliqui abdominis interni et Transversi sinistri lateris, oblique persectus. — c. Li- gamentum Pouparlii sinistrum oblique ad 1% poli. Par. a tuberculo pubis persectum. — d. d. Paries anterior vaginae aponeuroticae musculorum Rec- torum abdominis, aponeurosi mm. Obliqui abdominis externi et ex parte m. Obliqui interni constitutus.—e. M. Obliquus abdominis externus dexter.—f. M. Obliquus abdominis internus. — g. M. Transversus abdominis dexter.— h. Fissio partium aponeuroticarum mm. Obliqui abdominis interni et Trans- versi ad vaginam mm. Rectorum constituendam. — i. Linea alba abdominis oblique persecta. — k. M. Rectus abdominis sinister oblique persectus. — l. M. Rectus abdominis dexter (ad 3V2—5% poli. Par. a. symphysi pubis) etiam oblique persectus. — ll. II. U. Mm. Intercostales et pars muscularis diaphragmatis. — 111. Mm. Iliacus internus et Psoas major dexter. — llll. Fascia iliaca. — m. m. Fascia transversa.—mm. Spatium cellulosum inter fasciam hanc et peritonaeum, prope marginem externum m. Recti abdo- minis sinistri silum el vasa epigastrica (») includens.—n.n.u.n.u.n. La- mina parietalis peritonaei; nn. Inflexio peritonaei circa parietem posteriorem intestini caeci. — nV nV. Involucrum serosum perilonaeale parietis ante- rioris intestini caeci. — nnn. nnn. Altera inflexio peritonaei circa parietem posteriorem hujus intestini et portio lumbalis peritonaei vasa iliaca, sperma- tica [6) ureterem (3) et musculum Psoatem (///.) investiens, — o. p. Infle- xiones peritonaei ad tunicam serosam intestini recti constituendam inservien- tes. — q. q. (una littera in icone non bene expressa). Cavea peritonaei supra infraque intestinum caecum sita et vacua. — r. r, Chorda umbilicalis sinistra oblique persecta. —s. Urachus. — t. Chorda umbilicalis dextra.— n. Vertex vesicae urinariae peritonaeo vestitus. — v. Vasa epigastrica si- nistra. — w. Funiculus spermaticus sinister.—x. Lobus dexter hepatis.— y. Intestinum caecum aere extensum el prope transitum in colon ascendens persectum. — y’. Particula omenti majoris. — z. Processus vermiformis intestini caeci. — a. a. Intestinum ileum, prope transitum ipsius in intes- tinum caecum in duobus locis persectum.—/3. Intestinum rectum. — /. An- gulus bifurcationis arteriae iliacae communis dextrae. — 2. Arteria iliaca externa dextra. — 3. Arteria iliaca interna dextra. — 4. Vena iliaca com- munis dextra ad 13 lin Par. supra confluxum venarum iliacae externae et internae persecta. — 5. Ureter dexter. —6. Vasa spermatica. — 7. Ner- vus cruralis. — 8. Arteria cruralis sinistra. — 9. Vena cruralis sinistra oblique persecta. Utraque icon praecipue ad eam sacci peritonaei et intestinorum partem, quae in operatione vincturae art. iliacae communis digito a pariete abdomi- nali sejungitur, demonstrandam destinata est. Hunc ad finem in segmentis sectionum hic adumbratis omnia intestina tenuia congelata e cavea peritonaei removi, ul melius profundum et ambitus ipsius conspicerentur. Partem vero canalis intestinalis, quae ad arteriam iliacam communem attingendam simul cum sacco peritonaei a pariete abdominis posteriore dimovetur; nempe intesti- num caecum et colon descendens cum flexura sygmoidea in situ reliqui. Utraque sectio, ut ex icone apparet, e regione tractus arteriae iliacae com- munis ducta, directioni plagae, quae ad vinciendam arteriam iliacam commu- nem infligitur, perfecte parallela est. Pars parietis abdominalis, e regione hujus arteriae posita, musculis Rectis abdominis (/) constituatur ideoque ad deligandam arteriam iliacam communem, propter arctum peritonaei cum va- gina aponeurotica mm. Rectorum nexum, parum idonea est. Aptissima autem ad vincturam arteriae iliacae communis instituendam incisio, id quod propria experientia mihi probavit, ea est, quae ad 1 poli. Par. infra spinam an- tenorem superiorem ilei incipiat ad —3 poli. Par. a spina hac interiora versus distet, oblique sursum et exlrorsum continuetur ac 3 Iere poli, longa inter cristam ilei et costam /Oarn desinat. Duae lineae arcuatae in utraque figura tractum digiti, qui a Joco incisionis ad arteriam reperiendam convexitatem sacci peritonaei sequitur, indicant. Fig. 3. Sectionem pelvis ad 33/4 poli. Par. supra spinam anteriorem superio- rem ossis ilei dextri oblique ductam adumbrat Sectio directioni ligamenti Poupartii non perfecte parallela est; externa sectionis pars ad 1% poli. Par. supra ligamentum Poupartii, interna pars autem per crus externum annuli abdominalis et per ramum horizontalem dextrum pubis, prope tuberculum ip- sius, ducta est. Cavum sacci peritonaei in loco, ubi membrana haec supra ligamentum Poupartii in fossam iliacam sinistram inflectitur, persectum. Frustula intesti- norum tenuium congelatorum remota, intestinum caecum autem musculo Pso- ati adnexum in situ relictum est. Strata muscularia et tendinea parietis abdo- minis anterioris in loco, e regione arteriae iliacae externae sito, ut distinctius in conspectum veniant, paululum dimota. Icon haec igitur totum ambitum, diversas inflexionis situmque infimae sacci peritonaei partis, quae ad arteriam iliasam externam denudandam digito operatoris a pariete abdominali sejungitur arteriamque hanc in loco, ubi de- vinciri solet, persectam clare distincteque demonstrat. Cadaver hominis adulti. Segmentum sectionis dextrum et externum. — A. Crista ossis ilei dextri ad 3*y» poli. Par. supra spinam anteriorem superiorem ilei persectum. — B. Incisura ischiadica. — C. Linea innominata dextra ad nonnullas lineas a symphysi sacroiliaca persecta. — D. Ramus horizontalis dexter pubis prope tuberculum pubis persectus. — a. Integumenta communia. — b. Fascia superficialis. — c. Aponeurosis musculi Obliqui abdominis externi. —d. e. Strata cellulosa, quae partem muscularem ee. hujus musculi involvunt. — f, M. Obliquus abdominis internus. — g. h. Margo inferior hujus musculi parietem superiorem canalis inguinalis efficiens, cum aponeurosi m. Trans- versi abdominis conflatus, bifurcatus et funiculum spermaticum (t.) amplec- lens. — i. M. Transversus abdominis, cujus facies posterior lamella cellu- loso-fibrosa seu fascia transversa investita est. — k. Aponeurosis m. Trans- versi abdominis cum m. Obliquo abdominis interno et cum /e”, h”. fascia transversa contextus. — IV”. Insertio fasciae transversae in ligamentum Gim- bernatii. — k””. Pars rami horizontalis pubis punctum insertionis liga- mento Gimbernatii praebens. — hk. Spatium inter fasciam transversam et peritonaeum, (Z. /.) textu celluloso adiposo impletum et vasa epigastrica (,5) continens. — /. Z. Lamina parietalis peritonaei. — Z”. Locus inflexionis hujus laminae supra intestinum caecum. — V”. Involucrum periloniale, pa- rietem anteriorem intestini caeci investiens laminaeque parietali peritonaei perfecte contiguum. — VI’. VV. Inflexio peritonaei supra verticem vesicae urinariae (s). — ZZZ. Pars peritonaei vasa iliaca externa investiens. — UV”. Continuatio peritonaei supra musculum Psoatem dextrum. —m. Infima pars caveae peritonacalis. — n. Mrn. Psoas major, iliacus internus et nervus cruralis inter utrumque musculum decurrens. — o. o. Fascia iliaca.— oo. Fissio fasciae hujusce ad formandum vaginam vasorum iliacorum inserviens.— p. Paries anterior et q. paries posterior ipsius. — r. Pars inferior dextra intestini caeci. — s. Particula verticis vesicae urinariae. — t. Funiculus spermaticus, libris musculi Cremasteris involutus, inter annulum inguinalem internum et crus externum annuli inguinalis externi sectione denudatus.—u. Testiculus dexter.— v. M. Glulaeus medius,—w. M. Glutaeus maximus.— x. M. Pyriformis. — y. y”. M. Obturator internus. — /. Arteria iliaca externa dextra. — 2. Vena iliaca externa dextra. — 3. Funiculus sperma- ticus prope annulum inguinalem internum persectus. — 4 (littera non bene expressa). Ramus nervi genitocruralis et glandula parva lymphatica in angulo externo vaginae vasorum prope arteriam iliacam externam sita. — o. Vasa Epigastrica.—6. Vasa ischiadica.—7. N. ischiadicus.—8. Vasa pudenda. Omnia strata parietis abdominalis, quae ad denudandam arteriam iliacam externam incidi oportet, in icone dimota (ut distinctius appareant) repraesen- tantur. Pars plagae externa, quae stratis muscularibus Obliqui abdominis ex- terni {ee), interni (/*) et Transversi («) infligitur, multo profundior est, quam pars ipsius interna, quae aponeuroses solummodo horum musculorum [k.k.) trajicit. Nihilominus tamen saccum peritonaei semper in angulo plagae externo denudare suadeo; hic etenim membrana abdominis serosa cum fascia trans- versa et fascia transversa ipsa non tam firme cum musculo Transverso abdo- minis contextae sunt, quam in angulo vulneris interno. Ut autem locus inci- sionis ad denudandum peritonaeum aptissimus exactius determinetur, adnolare necesse est initium aponeurosis m. Obliqui abdominis externi ad 5 poli. Par. et initium aponeurosis m. Transversi ad 33/4 poli. Par. a tuberculo pubis positum esse. Fasc. 3 A. Icones 16—20, praecipue ad demonstrandum situm et directionem ure- thrae et vesicae urinariae, nec non ad illustrandam cystotomiae operationem destinatae sunt. Tab. 16. Quatuor sectiones pelvis virilis prope lineam medianam corpo- ris et per lineam mediam ipsam in longitudinem ductas effingit. Fig. 1. Sectio per symphysin ossium pubis in longitudinem ducta. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria vacua et contracta. Orificium vesi- cale urethrae propius parietem anteriorem vesicae silum, quamobrem isthmus et pars prostatica urethrae directionem valde arcuatam habent. Intestinum rectum etiam perfecte vacuum. Propter hanc intestini recti et vesicae urina* riae vacuitatem plica peritonaei rectovesicalis valde depressa. Intestina tenuia congelata e cavea peritonaei remota. Segmentum sectionis dextrum. — a. Symphysis ossium pubis. — b. b. Peritonaeum verticem vesicae urinariae et faciem anteriorem intestini recti investiens et plica rectovesicalis Douglassii, propter vacuitatem vesicae uri- nariae et intestini recti depressa. — c. c. Intestinum rectum vacuum, hanc ob causam directionem fere plane rectam habens. — cc. Orificium ani. — d. Vesica urinaria vacua, contracta et aspectum angulosum offerens.— e. e”. Prostata, cujus limites in sectionibus per lineam medianam pelvis duc- tis fere nunquam distincte apparent. — f. Vesicula seminalis dextra paulu- lum resecta. — g. Promontorium sive colliculus seminalis. — h. Initium partis membranaceae urethrae. — i. k. Pars bulbosa urethrae. — k. k”. Pars spongiosa urethrae. Fig. 2. Sectio per symphysin ossium pubis in longitudinem ducta. Cadaver juvenis 17 annorum. Vesica urinaria vacua, contracta et parum capax. Orificium vesicale urethrae fere in centro fundi vesicae urinariae si- tum, quam ob causam isthmus urethrae directionem rectam vel fere rectam habet. Pars infima intestini recti excrementis congelatis nonnihil extensa. In- testina congelata e cavo peritonaei non remota. Exiguum exsudatum serosum in cavo peritonaei. Segmentum sectionis sinistrum. — a. Symphysis ossium pubis.— b. M. Rectus abdominis sinister. — c. c. c. Inflexiones peritonaei supra verticem vesicae urinariae et faciem anteriorem intestini recti. Plica rectovesicalis Douglassii, propter vacuitatem et exiguam capacitatem vesicae urinariae, perfecte extenuata et fere exlincta. — d. d. d. Intestina tenuia liquore con- gelato extensa. — e. e. Intestinum rectum — f. Vesica urinaria contracta et exiguam capacitatem praebens. — g. g. Prostata paulo ad dextram lineae medianae pelvis persecta. — h. Colliculus seminalis.— i. Pars membranacea urethrae. — k. k. Pars spongiosa et l. Bulbus urethrae. Fig. 3. Sectio pelvis per symphysin ossium pubis ita tamen ducta, ut cartila- go sola symphysis, sine laesione vesicae urinariae, persecta sit. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria integra (non persecta) et par- vam quantitatem urinae continens. Urethra ab orificio externo usque ad par- tem membranaceam aperta. Omnia strata musculorum et fasciarum, quibus pars membranacea et prostatica urethrae pelvi adnectilur remota et limites bulbi, isthmi urethrae ac prostatae denudati. Intestinum rectum excrementis congelatis valde extensum. Intestina tenuia e cavo pelvis remota. Segmentum sectionis dextrum. —a. Symphysis ossium pubis. — b. In- testinum rectum excrementa congelata continens. — c. Vesica urinaria inte- gra, non aperta et propter excavationem verticis ipsius aspectum angulosum praebens. — d. Vertex vesicae urinariae compressione intestinorum exca- vatus. — e. e. Lobus dexter prostatae, capsula fibrosa circumcinctus. — f. f. Plaga capsulae fibrosae prostaticae inflicta. — g. Pars membranacea urethrae. — h. Bulbus urethrae. — i. i. Pars spongiosa urethrae. Fig. i. Sectio pelvis per ramum horizontalem sinistrum pubis ad 9 lin. Par. a symphysi in longitudinem ducta. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria vacua. Orificium vesicale urethrae fere in centro fundi vesicae silum; isthmus et pars prostatica urethrae vero, propter exsudatum serosum, quod plicae peritonaei continent, directionem paulo arcuatam sequuntur. Intestinum rectum item vacuum. Segmentum sectionis dextrum. — A. Ramus horizontalis sinister prope symphysin pubis persectus. — a. a. a. Peritonaeum et inflexiones sive pli- cae ipsius exsudatam serosum congelatum b, continentes. — c. c. Intesti- num rectum vacuum et collapsum. — d. d. Vesica urinaria contracta et as- pectum rotundum praebens. — e. e’, f. Prostata.—/”. (signum ; nou bene expressum). Locus, ubi vesicula seminalis condita jacet. — g. Ductus eja- culatorius dexter, obliqua directione per substantiam prostatae ad colliculum seminalem progrediens. — h. h. Pars membranacea et prostatica urethrae. Parva eminentia inter h. h., colliculum seminalem sive caput gallinagi- nis est. — i. Bulbus urethrae. — k. h. Pars bulbosa et spongiosa urethrae. Ex contemplatione iconis hujusce colligitur: directionem portionis membra- naceae et bulbosae urethrae, cum vesica urinaria vacua et collapsa sit, non unam eandemque, sed modo arcuatam, modo plus minusve rectam esse, quod diversa forma (angulosa, globosa) vesicae urinariae contractae, diversa dis- positione orificii vesicalis urethrae nec non extensione plicarum peritonaei (si exsudatum serosum continent) et intesti recti, (si excrementa continet) expli- cari potest. Tab. fl Sf. Quatuor sectiones pelvis per symphysin pubis in longitudinem ductas adumbrat. Duae harum sectionum in cadaveribus, post lithotomiam per- actam congelatis, institutae sunt. Tres sectiones per pelvim ita ductae, ut ossa pelvis sola persecta sint, vesica urinaria vero, et intestinum rectum intacta ma- neant. Textus cellulosus congelatus, adeps et fasciae pelvis collum vesicae et prostatam circumcingentes scalpro removi, ut limites prostatae et isthmi ure- thrae melius in conspectum venirent. Fig, 1. Sectionem per symphysin pubis cadaveris, in quo, antequam gelu expositum erat, lithotomiam perinealem (secundum methodum lateralem) institui. Cadaver hominis adulti. Prostata lithotomo occulto incisa. Lamina scindens instrumenti ad 15 lin. Par. a vagina ipsius disposita erat. Forceps per vul- nus non introducta. Cadaver paulo post operationem gelu expositum. Intesti- num rectum excrementa congelata continet. Vulnus (g. h.) limites prostatae posteriores non excedens, postquam partes congelatae a glacie solutae erant, e cavea vesicae urinariae mensum 8 lin. Par. adaequat. Colliculus seminalis non laesus. Segmentum sectionis dextrum. — a. Symphysis pubis. — h. Pars spongi- osa urethrae. — c. Bulbus urethrae. — d. Pars membranacea urethrae.—e. Lobus sinister prostatae. — f. Vesica urinaria collapsa et aspectum angulo- sum praebens. —g. h. Plaga prostatae et parti membranaceae urethrae in- flicta. — i. Intestinum rectum. Fig. 2. Sectio per pelvim cadaveris, post cystotomiam lateralem institutam, congelati in longitudinem ducta. Cadaver hominis mediae aetatis. Prostata litholnmo occulto incisa. Dis- tantia laminae scindentis a vagina instrumenti 15 lin. Par. adaequabat. For- ceps per vulnus in caveam vesicae non introducta. Plaga prostatae inflicta, postquam partes a glacie solutae erant, e cavea vesicae urinariae, mensa 9—\0 lin. Par. adaequat. Directio plagae diametro obliquo-inferiori et par- tim diametro perpendiculari prostatae respondet. Limites posteriores prostatae plaga transacti, sed fasciae rectovesicalis et vesicoseminalis intactae. Intes- tinum rectum excrementa continet. Segmentum sectionis dextrum.— a. Symphysis ossium pubis. — b. Pars spongiosa urethrae. — c. Bulbus urethrae.—d. Lobus sinister prostatae.— e. Angulus plagae anterior et pars membranacea urethrae aperta. — f. An- gulus plagae posterior, limites prostatae excedens. — g. Pars plagae peri- nealis. — h. Vesica urinaria. — i. Intestinum rectum. Fig. 3. Sectio per pelvim infantis 10 annos nati, in longitudinem ita ducta, ut isthmus urethrae, prostata, vesica urinaria et intestinum rectum intacta ma- neant. Vesica urinaria contracta et aspectum perfecte globosum praebens. Intes- tinum rectum excrementa congelata continet. Segmentum sectionis dextrum. — a. Symphysis pubis. — b. Bulbus ure- thrae.—c. Pars membranacea urethrae. — d. Lobus sinister prostatae. Ba- sis prostatae inter cc. a. 8 lin. Par. longa. — e, Vesica urinaria. — f. Intestinum rectum. —g. Plica rectovesicalis peritonaei. Fig. 4. Sectio per symphysin pubis, sed propius ramo horizontali pubis sini- stro et per lobum sinistrum prostatae in longitudinem ducta. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria et intestinum rectum vacua. In- testina tenuia liquore congelato extensa. Plica peritonaei rectovesicalis, prop- ter vacuitatem vesicae et intestini, fere prorsus exlincta. Segmentum sectionis dextrum. —a. Symphysis pubis prope ramum hori- zontalem sinistrum persecta. — b. Os sacrum. — c. c. Peritonaeum ver- ticem vesicae urinariae et faciem anteriorem intestini recti investiens. — d. Bulbus urethrae. —e. e. Nonnullae fibrae m. Levatoris ani, quae isth- mum urethrae, prostatam et f. labyrinthum venosum Santorini, ansae instar, includunt. —g. Lobus sinister prostatae.—h. Vesica urinaria pror- sus vacua et collapsa.—*. Intestinum rectum. — k. k, Intestina tenuia liquore congelato extensa. Tab. 18. Tres sectiones per pelvim cadaverum, in quibus, antequam gelu exposita erant, cystotomiam perinealem institui, ductas repraesentat. Fig. 1. Sectio pelvis per symphysin pubis in longitudinem ducta. Cadaver pueri 12 annorum. Prostata perperinaeum lithotomo occulto inci- sa. Lamina scindens instrumenti ad 9 lin. Par. a vagina ipsius disposita erat. Forceps in caveam vesicae urinariae introducta, et brachiis ipsius ad 9 lin. Par. extensis, per vulnus perinaei emissa. Vulnus prostatae, partibus a glacie solutis quod ex cavea vesicae urinariae mensus sum, longitudinem 6 lin. Par. adaequat et limites basis prostatae excedit. Colliculus seminalis intactus. Bul- bus urethrae laesus. Intestinum rectum excrementa continet. Segmentum sectionis dextrum. — a. Symphysis ossium pubis. — b. Ve- sica urinaria. — c. Intestinum rectum. — d. Pars bulbosa urethrae.—d”. Pars membranacea. — dd. Lobus sinister prostatae, cujus limites posteri- ores, plaga transacti, non distincte conspiciuntur. —e. f. Directio, limites et aspectus vulneris bulbo, parti membranaceae et prostatae inflicti. Fig. 2. Sectio pelvis per symhysin pubis ducta. Cadaver hominis adulti, post lithotomiam perinealem peractam congelatum. Prostata lithotomo occulto incisa, cujus lamina scindens a vagina ad 15 lin. Par. distabat. Forceps in vesicam urinariam introducta et brachiis ad 2‘/4 poli. Par. fere inter se extensis e vulnere educta. Longitudo incisionis in collo vesicae urinariae, postquam glacies soluta erat, mensa 1 poli et 2 lin. Par. adaequabat, directionem diametri lateralis inferioris prostatae non perfecte sequitur et limites ipsius posteriores excedit, fascia attamen rectovesicalis non laesa. Colliculus seminalis integer. Bulbus urethrae laesus. Segmentum sectionis dextrum.—a. Symphysis pubis.—b. Vesica urinaria contracta et aspectum angulosum praebens. — c. Intestinum rectum excre- menta continens. — e. Bulbus et — f. Pars membranacea urethrae inci- sione aperta. — g. Lobus sinister prostatae. — f. h. i. Limites, directio et aspectus vulneris, quod in caveam vesicae urinariae penetrat. — t. Angulus posterior vulneris, qui limites prostatae excedit. —k. Plexus venosus prosta- ticus, sanguine scatens. Fig. 3. Sectio pelvis per ramum horizontalem dextrum pubis ad 3 lin. Par. a symphysi pubis et per dextrum perinaei latus, in longitudinem ducta. Cadaver juvenis 20 annorum post cystolomiam institutam gelu expositum. Prostata lithotomo occulto incisa, cujus lamina scindens a vagina ad 12 lin. Par. distabat. Forceps non introducta. Vulnus collo vesicae inflictum, post- quam paries a glacie solutae erant, mensum 9 lin. Par. adaequabat et direc- tionem diametri transversolateralis prostatae sequitur. Segmentum sectionis sinistrum. —a. Ramus horizontalis dexter pubis ad 3 lin. Par. a symphysi persectus. — b. Os sacrum ad 2% poli Par. fere a symphysi sacroiliaca persectum. — c. M. Rectus abdominis dexter. —d.d.d. Peritonaeum verticem vesicae urinariae et intestinum rectum investiens.—e. Vesica urinaria collapsa, intestinis tenuibus (liquore congelato extensis) com- pressa aspeclumque angulosum praebens. — f. Lobus dexter prostatae, serra per pelvim ducta persectus. — g. Vesicula seminalis dextra persecta. — h. Orificia vesicalia ureterum. — i. k. Vulnus collo vesicae urinariae inflictum, directionem oblique transversam habens. — /. I. Intestinum rectum vacuum et collapsum. Sectio per parietem dextrum hujus intestini solummodo ducta est. — m. m. m. Intestina tenuia, liquore congelato extensa. Tab. f 9. Tres sectiones pelvis per symphysin pubis cadaverum, in quibus antequam gelu exposita erant, vesicam urinariam liquore per urethram injecto extendi, in longitudinem ductas effingit. Fig. 1. Sectio pelvis per symphysin ossium pubis prope ramum horizontalem si- nistrum in longitudinem ducta. Vesica urinaria liquore congelato valde exten- sa, media persecta. Urethra in Iribus locis (non per totum tractum) persecta. Intestina collapsa. Cadaver hominis adulti. Urethra in caveam vesicae urinariae propius parieti anteriori ipsius, quam posteriori aperitur. Vesica urinaria capacissima et for- mam oblongam, fundum vesicae vero sacci aspectum offert. Segmentum sectionis dextrum. — a. Symphysis pubis prope ramum hori- zontalem sinistrum persecta.—6. Os sacrum. —c. Pars spongiosa.—d. Pars bulbosa et e. pars prostatica urethrae. Pars membranacea urethrae autem integra et sub textu tendinea musculari condita decurrit. — ee. Prostata et vesicula seminalis sinistra fere media persecta. — f. Orificium vesicale ure- thrae. — g. Cavea vesicae urinariae liquore congelato valde extensa. — h. Plica peritonaei anterior.—i. Plica retrovesicalis peritonaei. —k.k.k. An- sae intestinorum tenuium in plica hac sitae et exsudato seroso exiguo circum- cinctae. — l. Intestinum rectum vacuum et collapsum. — a. M. Rectus abdominis et m. Pyramidalis sinister, — /3. Spatium triangulum, textum cellulosum et adiposum continens, inter parietem anteriorem vesicae urina- riae, symphysin ossium pubis et faciem posteriorem m. Recti abdominis situm. Fig. 2. Sectio pelvis per initium rami horizontalis dextri, ad 2 lin. Par. a symphysi pubis in longitudinem ducta. Vesica urinaria et urethra liquore congelato extensae et mediae persectae. Intestinum rectum excrementa continet. Liquor congelatus e cavea vesicae persectae remotus. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria non capax. Orificium vesicale urethrae propius perietem posteriorem fundi vesicae situm est. Segmentum sectionis sinistrum. — a. Ramus horizontalis dexter pubis ad 2 lin. Par. a symphysi persectus.— b. Promontorium ossis sacri. — c. Fossa navicularis urethrae. — d. Pars hulbosa urethrae. — e. Pars mem- branacea urethrae et initium partis prostaticae, directionem fere perfecte rectam habens. — /“. Monticulus seminalis sive caput gallinaginis et g. g. Prostata media persecta. — h. Cavea vesicae urinariae. — i. Orificium vesicale ureteris sinistri. — k. Plica rectovesicalis sive posterior perito- naei. — l. Plica anterior peritonaei. — m. Intestinum rectum alvo exten- sum. — «. M. Rectus abdominis dexter. — /3. Adeps symphysi pubis et parti prostaticae urethrae interpositus. Fig. 3. Sectio pelvis per symphysin pubis in longitudinem ducta. Urethra et vesica urinaria liquore extensae et mediae persectae. Intestinum rectum col- lapsum. Liquor congelatus e cavea vesicae et urethrae persectae remotus. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria parum capax. Orificium vesicale urethrae propius parietem anteriorem fundi vesicae situm est. Segmentum sectionis sinistrum. — a. Symphysis ossium pubis. — 6. Os sacrum. — c. Pars spongiosa urethrae. — d. Bulbus urethrae. — e. c. Pars membranacea non aperta et aponeurosi et fibris muscularibus circumcincta. — f. g. Prostata fere media persecta. — h. Colliculus semi- nalis. — i. Orificium vesicale urethrae.—k. Vesicula seminalis sinistra.— /, Cavea vesicae urinariae. — w. Orificium vesicale ureteris sinistri. — n. Plica peritonaei posterior. — o, Plica peritonaei anterior. — p Intestinum rectum.— a. M. Rectus abdominis sinister. — /3. Spatium triangulum inter musculum Rectum abdominis et parietem anteriorem vesicae urinariae situm, textum cellulosum et adipem continens. Tab. 580. Tres sectiones per pelvim in situ corporis diverso (sedente, ja- cente) congelatam, ductas adumbrat. In instituendis his sectionibus id propositum mihi habui, ut quaestionem solverem; num directio partis membranaceae et prostaticae urethrae in diver- so corporis situ mutaretur nec ne? Fig. 1. Sectionem per pelvim cadaveris, in situ corporis sedente congelati, ductam effingit. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria vacua et collapsa. Intestinum rec- tum excrementis extensum. Segmentum sectionis dextrum. — a. Symphysis ossium pubis. — b. b. Pars spongiosa urethrae.—c. Bulbus urethrae. — d. Pars membranacea.— e. e. Pars prostatica urethrae. — /'. Vesicula seminalis dextra. — g. Ve- sica urinaria. — h. Intestinum rectum excrementis congelatis extensum. — t. Peritonaeum verticem vesicae et intestinum rectum investiens. Fig. 2, Sectio per pelvim cadaveris in situ supino congelati. Cadaver hominis adulti. Vesica urinaria liquore per urethram injecto val- de extensa. Urethra fere in centro fundi vesicae urinariae aperitur Intestinum rectum vacuum et collapsum. Segmentum sectionis sinistrum. — a. Symphysis pubis. — b. Os sa- crum. — c. Pars spongiosa urethrae. — d. Bulbus urethrae. — e. Pars membranacea. —f. Pars prostatica. — g. Fundus vesicae urinariae. — b. Intestinum rectum. Fig. 3. Sectio per symphysin ossium pubis in longitudinem ducta. Cadaver hominis adulti, antequam gelu expositum erat, collocatum est, quomodo ad operationem cyslotomiae perinealis instituendam fieri solet, id est Fasc. 3A. supinum, cruribus divaricatis et flexis. Vesica urinaria urinis extensa. Orifi- cium vesicale urethrae in centro fere fundi vesicae urinariae situm est. Inte- stinum rectum collapsum. Segmentum sectionis sinistrum. — a. Symphysis pubis prope ramum ho- rizontalem persecta. — b. Os sacrum. — c. Corpus cavernosum. — d. Bulbus urethrae. — e. Pars membranacea. — f* f. Pars prostatica. — g. Fundus vesicae urinariae. — h. Intestinum rectum. — i. Plica peritonaei anterior et k. Plica peritonaei rectovesicalis sive posterior. Nobis sectiones pelvis virilis in longitudinem ductas perlustrantibus haec praecipue adnotatione digna esse videntur; I) Vesicam urinariam formam aspectumque valde diversum habere, id quod praecipue diverso situ orificii vesicalis urethrae efficitur; scilicet orifici- um hoc interdum anteriori, interdum posteriori parieti fundi vesicae propius situm est. 2) Ex hoc diverso orificii vesicalis urethrae situ etiam diversam directio- nem partis membranaceae et prostaticae dependere. 3) Quo propius orificium vesicale urethrae centro aut parieti posteriori fundi vesicae situm est, eo magis pars prostatica et membranacea rectam di- rectionem habent; quo propius autem parieti anteriori fundi orificium vesi- cale urethrae aperitur, eo magis arcuatam directionem sequuntur. 4) Plenitatem et vacuitatem vesicae urinariae et intestini recti non tantum quantum nonnulli Auctores putant, ad directionem partis membranaceae et prostaticae urethrae mutandam conferre; in sectionibus per vesicam prorsus vacuam collapsamque ductis isthmum urethrae non raro arcuatam, et vice versa in sectionibus per vesicam urinariam plenam et liquore extensam duc- tis saepe rectam directionem habere. Tab. Vtt, et quae sequuntur, sectiones per pelvim muliebrem in longitu- dinem ductas adumbrant. In omnibus his iconibus duo puncta sceleti, i. e. os sacrum et symphysis pubis aeque ae vesica urinaria cum urethra, uterus cum vagina, intestina et 51 plicae peritonaei, ad evitandam nimiam repetitionem, iisdem litteris designata sunt, et quidem: A. Os sacrum. — B. Symphysis pubis. — a. a. Lamina parietalis pe- ritonaei. — b. Plica peritonaei vesicouterina. — c. Plica peritonaei recto- uterina. — d. Vesica urinaria. — d. d. Urethra. — e. Fundus uteri. — f. Cavum sive canalis uteri et cervicis. — g. Labium anterius. — h. La- bium posterius orificii uterini. — i. Vagina. — k. Intestinum rectum. — //. Intestina. — x. Fornix vaginae. Tin. !5fl. Tres sectiones per symphysin pubis et prope symphysiu in ca- daveribus mulierum diversae aetatis ductas, repraesentat. Fig. 1. Sectio per symphysin pubis virginis 12 annos natae. Vesica urinaria parvam quantitatem urinae continet. Intestinum rectum collapsum et vacuum. Uterus fere perfecte medius persectus; vesica urinaria autem et intestinum rectum potius ab uno latere (sinistro) persecta. Urethra sectione non aperta. Uterus, tubae et ovaria sana. Superior pars canalis sive caveae uteri, fundo ipsius propior, prorsos ali- am directionem, quam media et inferior pars hujusce canalis sequitur. Cana- lis cervicis uteri (inter g. h.) si parvam ipsius curvaturam in portione vagi- nali uteri exceperis, directionem fere canalis vaginae, suprema autem caveae uterinae pars directionem fere horizontalem habet et (prope /’.) sub angulo fere recto in canalem corporis uteri transit. Incurvatio haec fundi uteri (e) ad anteriora versus in aetate tam tenera, procul dubio non morbosa est, et potius pressione, quam intestina in textum uteri nimis mollem adhuc exerce- bant, explicari potest. Differentia in situ plicarum peritonaei (vesicouteri- nae b. et rectouterinae c.) apud infantes hujus aetatis etiam multo distinctior apparet, quam in aetate provectiore. Labium anterius orificii uterini aeque ac in utero mulierum longius, insertio autem fornicis vaginae ad posteriorem portionis vaginalis uteri pariem profundior apparet. Fig 2. Sectio per symphysin pubis virginis integrae, 17 annos natae, in lon- gitudinem ducta. Cadaver macilentum. Organa respirationis tuberculosi correpta. Vesica urinaria vacua. Intestinum rectum excrementa, cavea peritonaei exsudatum exiguum serosum continet. Segmentum sectiuuis sinistrum. Uterus, tubae et ovaria sana. Canalis uteri et vaginae aeque ac vesica urinaria et urethra perlecte media in longitudinem persecta. Corpus uteri, ad anteriora versus incurvatum di- rectionem fere horizontalem, canalis uteri autem directionem nonnihil arcua- tam sequitur. Axis uteri angulum fere rectum cum axi vaginae format. Nulla fere differentia inter situm plicarum peritonaei recto-et vesicouterinae,—Plica peritonaei rectouterina a plica posteriore, quae insertione fornicis vaginae in portionem vaginalem uteri efficitur, nonnisi strato tenuissimo textus mucosi et fibrosi sejuncta. Urethra fere sub angulo acuto in caveam vesicae urina- riae aperitur. Fig. 3. Sectio per symphysiu* pubis in cadavere congelato mulieris 35 annos natae ducta. Segmentum sectionis sinistrum. Nulla vitia organica in visceribus thoracis et abdominis. Uterus cum va- gina et intestinum rectum fere media persecta. Vesica urinaria vacua; dex- trum ipsius latus resectum. Urethra sectione non aperta. Canalis corporis uteri ff.J directionem rectam, paulo flexuosam, canalis cervicis vero (inter g. et h.) arcuatam, concavitate os sacrum spectante, sequitur. Axis uteri cum axi vaginae angulum valde obtusum format. Labium anterius breve; labium posterius vero orificii uteri fxj, propter plicam insertionis fornicis vaginae nimis profundam, longissimum. Utraque plica peritonaei fere unam eandemque altitudinem habent. Nullae alteraticnes in ovariis et tubis uterinis. Tai». 1B18. Duas sectiones pelvis mulierum per symphysin pubis prope ramum horizontalem in longitudinem ductas adumbrat. Fig. t. Cadaver mulieris mediae aetatis, quae multoties peperit. Segmentum sectionis dextrum. Uterus et adnexa uteri in statu normali. Uterus non perfecte medius, sed sinistro ipsius lateri propius persectus. Canalis cervicis uteri (inter g. et h.) non unam eandemque directionem cum cavea corporis ff.J sequitur, sed in loco transitus lineam arcuatam, convexitate os sacrum spectante, repraesen- tat. Labium anterius orificii uteri brevissimum. Plica peritonaei rectouterina ab insertione fornicis vaginae in portionem vaginalem uteri strato tenuissimo, fibroso, sejuncta. Pliica rectouterina fere fc.J ad 3 lio. Par. profundius, quam plica vesicouterina (6) descendit. Vesica urinaria parvam quantitatem 53 urinae continet et noti media persecta. Urethra sectione non aperta. Intesti- num rectum in duobus locis e latere sinistro apertum, excrementa continet. Intestina aere extensa. Fig. 2. Sectio per ramum horizontalem pubis ad l lin. Par. a symphysi pubis ducta. Cadaver mulieris mediae aetatis. Parietes uteri paulo incrassati. Corpus tibrosum (/5) magnitudinem nucis adaequans inter parietes uteri situm. Tubae uterinae cum ovariis coalitae. Uterus fere perfecte medius persectus, sed ca- vea uteri in uno loco, inter f. et /'., sectione vix aperta. Canalis cervicis uteri (inter g. et h.) in loco transitus in caveam uteri (/*.) directionem arcuatam, convexitate os sacrum spectante, sequitur. Corpus uteri antrorsum incurva- tum et vesica urinaria, liquore extensa, ossi sacro adpressum. Labium poste- rius uteri longissimum. Plica peritonaei rectouterina (c) cum intestino recto coalita ita, ut limitibus distinctis careat. Intestinum rectum collapsum et vacuum. Xib. 23. Duas sectiones per symphysin pubis, ad situm uteri dimoti et incurvati perlustrandum institutas, repraesentat. Fig. I. Sectio per symphysin ossium pubis et per lineam medianam corporis ducta. Cadaver mulieris 30 fere annorum nonnullis mensibus (7 vel 8) post partum elapsis mortuae. Mammae lacte scatebant. Fundus et corpus uteri dextror- sum dimotae (comp. Tab, 25. Fig. I). Tuba et ovaria sana. Sectione per symphysin pubis et lineam corporis medianam ducta solus canalis cervicis uteri apertus et parvum solum modo corporis uteri frustulum resectum est, ita ut totum fere corpus cum cavea uteri in alio segmento sectionis (Tab. 25. Fig. I) relicta sint. Utrumque labium orificii uteri fere aeque longum. Utra- que plica peritonaei fere aeque alta. Cavum peritonaei exsudatum serosum exiguum continet. Fig. 2. Sectio per symphysin ossium pubis in longitudinem ducta. Segmentum sectionis sinistrum. Cadaver mulieris 55 annos natae. Uterus duriusculus, medius persec- tus. Fundus et corpus uteri (e) ante incurvata ita, ut directionem fere omnino horizontalem sequantur. Canalis cervicis uteri, (inter g. et h.) aspectum valde arcuatum offert, convexitate os sacrum spectante. Cavea uteri (/'), praecipue fundo propior, larga et capax, parvam quantitatem muci conge- lati continet. Propter inclinationem corporis uteri ad anteriora versus plica vesicouterina (h) profundius sita est, labiumque anterius orificii uteri longius quam labium posterius apparet. Vesica urinaria vacua, contracta et corpori matricis adpressa. Intestinum rectum vacuum. Tab. tsg.i. Duas sectiones per symphysin pubis in cadaveribus duarum anuum ductas effingit. Fig. 1. Segmentum sectionis sinistrum. Cadaver valde macilentum mulieris 70 annorum, quae carcinomate labii inferioris laborabat. Corpus tam emaciatum, ut paries abdominis columnae vertebrarum fere prorsus adpressus et contiguus sit. Uterus delapsus est; adnexa ipsius nullo vitio organico affecta. Fundus (e) et corpus uteri paulo retrorsum spectat. Canalis corporis uteri (/) directionem obliquam sequitur, canalis vero cervicis uteri (inter g et h) in loco ubi in caveam uteri transit, lineam arcuatam, convexitate os pubis spectante, repraesentat. Labium ante- rius orificii uteri brevissimum (prorsus quasi abolevit). Labium posterius lon- gum. Utraque plica peritonaei fere aeque alta. Vesica urinaria parva aliquid urinae continet. Fig. 2, Segmentum sectionis dextrum. Cadaver anus 90 annorum. Uterus et adnexa ipsius atrophia senili correpta. Fundus et corpus uteri paulo ad anteriora inclinata, directionem fere vertica- lem sequuntur; quae directio ceterum inde dependere videtur, quod vesica uri- naria urinis nimis extensa est. Canalis corporis uteri (/’), cervicis (inter g et k) et vagina (*) aeque ac in fig. 1 iconis directionem flexuosam et paulo arcuatam, convexitate os pubis spectante, habent. Labium anterius orificii uteri extenuatum. Ulraque plica peritonaei aeque alta. Intestinum rectum va- cuum et collapsum. Cavea peritonaei exsudatum parvum serosum continet. Tai». £5. Duas sectiones per pelvim in cadaveribus mulierum, ad muta- tionem in situ uteri post partum demonstrandam, ductas repraesentat. Fig. 1. Sectio per ramum horizontalem dextrum ad 3 lio. Par, a symphysi pubis, ducta. Segmentum sectionis sinistrum. Mulier 30 fere armos nata et nonnullis mensibus (7 — 8) post partum elapsis, mortua (comp. Tab. 23. fig. 1). Uterus, tubae et ovaria sana. Cor- pus uteri ad dextrum, collum vero uteri ad sinistrum latus dimotum. Uterus non perfecte medius persectus, ita ut maxima pars cervicis uteri in alio sec- tionis segmento (Tab. 23. Fig. 1.) relicta maneat. Canalis cervicis, (inter g et h) et cavea corporis uteri {[) unam eandemque directionem fere pror- sus verticalem sequuntur. Plica peritonaei rectouterina paulo profundius, quam plica vesicouterina (6) sita. Vesica urinaria contracta. Intestinum rectum excrementa continet. Fig. 2. Sectio per ramum horizontalem dextrum ad 2 lin. Par. a symphysi pubis in longitudinem ducta. Segmentum sectionis dextrum. Cadaver mulieris 24- annorum nonnullis diebus post parium elapsis mor- tuae. Nulla vestigia peritonitidis. Corpus uteri fere medium persectum ad dextrum latus dimotum et ante valde incurvatum, ita ut anterior uteri paries vertici vesicae accumbat. Parietes uteri, quomodo post partum fieri solet, incrassati et cavea uteri, praecipue pars ipsius superior coagulis san- guineis extensa. Canalis cervicis et cavea corporis uteri directionem lineae arcuatae (convexitate os sacrum spectante) sequuntur. Orificium uteri dilata- tum; labia orificii tumefacta. Plica peritonaei rectouterina ad 1. poli. Par. fere profundius, quam insertio fornicis vaginae uteri sita. Vesica urinaria urinam continet. Intestinum rectum vacuum. Tab. 36. Duas sectiones per pelvim mulieris, quae cancro matricis labo- rabat, in longitudinem ductas repraesentat. Fig. 1. Sectio per symphysin ossium pubis in longitudinem ducta Segmentum sectionis dextrum. Cadaver mulieris 50 annorum, quae carcinomate colli uteri et fornicis va- ginae laborabat. Corpus cadaveris adeo emaciatum, ut paries abdominis ante- rior plane concavus et columnae vertebrarum adpressus sit. Fundus uteri ad sinistrum latus pelvis et ante inclinatus. Cavea uteri ex hac causa non media persecta. In hoc sectionis segmento (dextro) solus canalis cervicis uteri tumefactae, induratae et carcinomate correptae, directionem flexuosam habens conspicitur; alia autem canalis s. caveae uteri pars sanie scatens in sinis- trosectionis segmento relicta est. Parietesuteri non hypertrophici neque indu- rati. Paries posterior uteri intestino recto adhaeretis. Ovarium dextrum hy- drope correptum atque cum fundo uteri et cum vicinis musculis pelvis coa- luit. Vesica urinaria contracta et vacua. Utraque plica peritonaei situm fere aeque altum habens. Parietes ipsius hypertrophici. Intestinum rectum vacu- um et collapsum. Fig. 2. Segmentum sinistrum ejusdem sectionis repraesentat . Stria albida inter e et f est cavea uteri paulo dilatata et sanie impleta. In sectionibus, quas Tabulae 21 — 26 adumbrant, cavea uteri post sectionem pelvis institutam, cultro per strata partium mollium conge- latarum ducto, aperta est; planum itaque uteri persecti in figuris, quae sectiones istas repraesentant, plano ossium pelvis persectorum non perfecte respondet, sed paulo profundius situra est. Hoc factum est, ut directio caveae totius matricis, diversus inclinationis ipsius gradus et situs plicarum peritonaei melius in conspectum prodeant. In sectionibus vero, quas Tab. 27—31 effingunt, omnes partes per- sectae i. e. ossa pelvis, uterus, vesica intestina elc. unum idemque planum formant. Hae igitur sectiones per symphysin ossium pubis in longitu- dinem ductae, praecipue ad diversum uteri ipsius (sani et morbosi) situm demonstrandum destinatae sunt. — Sectiones hujus modi nobis comparantibus haec, quae sequuntur, corollaria de situ corporis et colli uteri adnotare licet. 1) Nulla harum sectionum (quae per mediam synchondrosin ossium pubis ductae sunt), si unicam tantum (Tab. 31. fig 13, quae propius sinistrum hujus symphysis marginem ducta est) exceperis, axem uteri, aut centralem caveae ipsius partem per totam longitudinem persectat. Semper, ut imagines XVI sectionum nobis clare ostendunt, aut margo tantummodo corporis uteri dexter sive sinister, aut una tantummodo particula caveae (prope fundum vel prope cervicem uteri), serra at- tingitur. 2) Situs igitur uteri vel sani vel morbo correpti nunquam fere axi centrali pelvis muliebris respondet, sed potius dextram aut sinistram caveae pelvis partem occupat. 57 3) Cavea sive canalis cervicis uteri nunquam fere eandem directi- onem ac cavea corporis uteri habet, id est, axis canalis hujusce in cer- vice et in corpore uteri non sunt parallelae. 4) Intestinum rectum et vesica urinaria in situm hunc uteri vix ali- quam vim exercent; sectiones enim per pelves mulierum (cum vis- ceribus bis plenis aut vacuis) institutae semper fere situm matricis ex- centricum demonstrant. Diversus partium uteri adnexarum (ovariorum, tubarum, ligamento- rum) status (ut intumescentia morbosa, adhaesio etc.) ad explicandum hunc uteri situm magni momenti nobis esse videtur. 5) Fundus et corpus uteri dextram caveae pelvis partem paulo sae- pius quam sinistram occupat (ex 13 sectionibus e. g. in 7 uterus dex- tram et in 6 sinistram regionem pelvis occupabat). Ut clarius intelligalur, quantopere situs uteri et directio caveae ip- sius varient, fusiorem eorum quae a me observata sunt narrationem hic adjungo: Septem observationes uteri dextrorsum siti. 1) Fundus uteri ad dextram silus; Uterus hypertrophia leviori correp- collum uteri mediam pelvis partem oc- tus. cupans. 2) Fundus uteri etiam ad dextram; Uterus hypertrophicus. collum directioni axis pelvis respondens. 3) Fundus et corpus uteri dextram; Fundus uteri paululum incrassatus, cervix autem sinistram pelvis regionem occupans. 4) Fundus, corpus et collum uteri Uterus sanus, ad dextrum sita. 5) Totus uterus dextram regionem Uterus sanus, pelvis occupat. 6) Idem. Uterus sanus. 7) Idem. Hypertrophia et ulcera colli uteri; corpus uteri incrassatum, normalis at' tamen magnitudinis. Fasc. 3 A. Sex observationes uteri, qui sinistram pelvis regionem occupat. 1) Ftmdus uteri ad sinistram situs; Uterus sanus, collum uteri mediam partem caveae pelvis occupans. 2) Idem. Uterus volumine paululum adauctus. 3) Corpus et fundus uteri sini- Uterus volumine adauctus. Induratio stram, cervix uteri mediam partem ovarii sinistri. caveae pelvis occupans. 4) Totus uterus ad sinistram situs. Uterus sanus. 5) Idem. Uterus sanus et parvus. 6) Idem. Idem. In omnibus hisce observationibus hypertrophiam uteri semper cum oviductibus dilatatis et ovariis partibus vicinis coalitis inveni. Ex 13 sectionibus in 5 tractus canalis cervicis directionem caveae uteri sub angulo obtuso decussabat, ita ut canalis cervicis axi pelvis, cavea uteri autem dextro pelvis margini responderet. In fig. 1—6 (Tab. 27, 28), Sectiones per synchondrosin ossium pubis per mediam fere vaginam et per marginem dextrum uteri ductae sunt, ita ut in omnibus his adumbrationibus parva tantummodo particula parietis dextri per- secti (e) in conspectum veniat. Vesica urinaria (d) et intestinum rectum (fe) in nonnullis lectionibus vacua {fig. I, fig. 2, fig. 5, Tab. 27 et 28), in nonnullis autem urina et excrementis extensa (fig. 3, fig. 4, Tab. 27) con- spiciuntur. In fig. 5 et 6 (Tab. 28) ex parte etiam cavea corporis uteri (f) sectione aperta est. In fig. 7 et 8 (Tab. 28) maxima pars corporis uteri ad sinistram sita est et totus fere margo dexter ipsius serra sublatus est. In fig. 8 (uterus sanus) fere lotus uteri fundus in segmento pelvis persectae sinistro remanet, canalis autem cervicis uteri medius sectione apertus est. Fig. 9 (Tab. 29). Canalis cervicis uteri etiam sectione apertus. Maxima pars corporis uteri in segmento dextro sectionis relicta est. Fundus uteri hyper- trophia correptus et pone reclinatus. Ovaria tubis Fallopianis coalita. Cystis serosa (magnitudine ovum adaequans) ovarii dextri. Fig. 10. a. (Tab. 29). Major pars uteri, totus fere canalis uteri et cervix ip- sius in segmento pelvis sinistro sita. Fundus uteri hypertrophicus et hanc ob causam utrumque pelvis segmentum occupans. Vesica urinaria vacua et con- tracta. Fig. 11 et 12. (Tab. 30). Major pars uteri in segmento pelvis persectae dex- tro relictus. In tribus sectionibus, quas fig. 10, 10. a. et 11 adumbrant, corpus uteri silum fere verticalem habet; in sectione vero, quam fig. 12 repraesentat, corpus uteri incurvatum est et fundus ipsius antrorsum spectat. Fig. 13. (Tab. 31). Uterus virginis medius persectus. Sextio per sinistrum ramum horizontalem prope symphysin pubis in longitudinem ducta. Fig. 14 (Tab. 31). Uterus tumefactus, hyperaemia forti correptus. Cavea uteri (f) sanguinem coagulatum continet. Major pars uteri in segmento pelvis per- sectae sinistro sita. Canalis cervicis medius persectus. Vesica urinaria con- tracta. Intestinum rectum vacuum. Fig. 15 (Tab. 31). Maxima pars corporis uteri in segmento pelvis persectae dextro relicta, ita ut a margine ipsius sinistro lamina modo tenuis (4 lin. Par. larga) resecta sit. Canalis cervicis dilatatus et medius persectus. Fun- dus et corpus uteri hypertrophia levi correptus. In parietibus cervicis uteri et corporis permultae cystes albidi coloris et liquido tenaci repletae (forsitan ovula Nabolhii in cervice uteri) conspiciuntur. Fundus uteri antrorsum spec- tat. Vesica urinaria urina extensa. Fig. 16 fTab. 31). Uterus sic dictum corpus fibrosum (e) interparietale, quod propius tunicam ipsius serosam silum est, continens et totam fere exca- vationem pelvis occupans. Parietes uteri extenuati. Canalis cervicis uteri muco viscido impletus. Tubae et ovaria sana. Major pars uteri in segmento pelvis persectae sinistro relicta. Fig. 17 (Tab. 32). Major pars uteri in segmento pelvis persectae relicta Fig. 18 et 19 (Tab. 32). Situm et directionem uteri infantilis effingunt. Fig. 18 uterum puellae 13 annorum (virginitate jam post stuprum amissa) re- praesentat. Corpus uteri antrorsum incurvatum. Cavea uteri (/) dilatata. La- bia orificii paululum intumescentia. In utraque sectione (fig. 18 et 19) ma- jor pars corporis uteri segmentum pelvis persectae dextrum occupat; in fig. 18 cavea uteri prope fundum, in fig. 19 vero cavea cervicis uteri tantum modo sectione aperta est. 60 Fig. 20 (Tab. 32) ad operationem cystotomiae nec non directionem urethrae apud Feminas demonstrandam destinata est. Vesica urinaria {d) et urethra (dd) liquore congelato extensae. Intestinum rectum (/e) autem vacuum et collapsum. Uterus (e) vesica extensa pone reclinatus. a. Spatium indicat adipem continens, quod inter plicam peritonaei vesieo- abdominalem (a) et symphysin ossium pubis situm est. Culter in cystotomia alta lineam albam perscindens, inter musculos Rectos abdominis (c) per spa- tium hoc (a) parietem anteriorem vesicae (ce. ce.) peritonaeo non tectum at- tingit. /3. Aliud spatium (retropubicum) significat, quod etiam adipe impletum. Culter in cystotomia supra urethrali sive vestibulari (ad methodum Lisfran- cii) per spatium hoc infra symphysin pubis [B) ad collum vesicae urinariae (a?) penetrat. y. Orificium urethrae. — d. Clitoris. — d d. Labia minora s. nym- phae. — e. Labia majora. Ut varia dispositio, variusque situs plicarum peritonaei, quae vesicam uri- nariam, uterum et intestinum rectum investiunt, melius intelligatur, figura haec cum figuris 1, 2, 5 (Tab. 27) et 14 (Tab. 31) comparetur necesse est. Ex hac comparatione elucebit: Plicam vesico-abdominalem (fig. 20 a), dum vesica urinaria vacua et contracta (fig. 1, 2, 5, Tab. 27) pone sym- physin pubis condita est, prorsus quasi non adesse, e contrario si vesica uri- naria liquore extensa est, profundam esse et a symphysi pubis ad 1 poli. Par. distare. FASCICULUS 3 B. SECTIONES IN LONGITUDINEM DUCTAE, QUAE CAVEAM ABDOMINIS ET PELVIS IN ANTICUM ET POSTICUM SEGMENTUM DIFFINDUNT. Quum sectiones consueto modo per caveam abdominis hac directione ductae ad situm viscerum caveae huic inclusorum perlustrandum non multum conferant, aliam prorsus encheiresin excogitavi, quae valde compositam et variabilem dispositionem atque relativum situm horum organorum, praecipue vero stomachi, intestinorum crassorum, jecoris et lienis clare distincteque demonstrat. Haec vero encheiresis in eo consistit, ut in cadaveribus solidissime congelatis caelo et malleo eo- rum ad instar agam, qui e saxo sculpunt. Parietes igitur cavea- rum omnesque partes vicinae congelatae et inter se in unam massam glacialem solidissime conjunctae frustatim scalpro malleoque frangun- tur et distrahuntur, fractae forfice removentur, crusta glaciei aqua fer- vida dissolvitur, viscera hac ratione enucleantur et in situ perfecte normali (si nullo morbo antecedente correpta erant) ante oculos expo- nuntur et aperiuntur. Certe, sculptura haec anatomica ad demonstran- dum situm viscerum abdominis mobilissimorum quam maxime idonea est et melius quam ullus anatomicus praeparandi modus omnes muta- tiones et varietates situs horum viscerum illustrat. Quum situs ventriculi et coli transversi ad diagnosin morborum ma- joris momenti sit et medici in situ horum organorum distinguendo sae- pissime fallantur, quum re vera situs stomachi et coli, prout vacua aut cibo et excrementis extensa sunt, varient, opus mihi erat, ut nostro sculptili praeparandi modo praecipuas has varietates situs demonstra- rem et adumbratas in fasciculo hoc operis nostri exponerem. Ut autem hae varietates situs animo melius imprimerentur, ventriculum et cur- vaturas intestini coli in cadaveribus congelatis ita enucleavi, ut partes Fasc. 3 B. 2 sceleti ossei, quae limites superiores caveae abdominis constituunt (costae falsae et cartilagines costarum, processus ensiformis sterni) in situ perfecte normali relinquerentur. Nobis permulta cadavera congelata hac ratione sculptili perscru- tantibus haec praecipue, quae situm ventriculi et intestini coli atti- nent, notatu digna esse visa sunt: 1) Si stomachus et colon transversum modice, ut hoc in statu normali fieri solet, fluidis et aere extensa sunt, situs horum organorum hic est: fundus et curvatura major ventriculi locum inter costam 9am et 5am sinistram occupat (conf. Tab. 5, fig. 1 et 2); curvatura major in anti- cam versus partem spectat; colon transversum infra et prope curvatu- ram hanc decurrit, inter utramque cartilaginem costae 9ae (dextri et sinistri lateris) transverse extensum (Tab. 5, fig. 1, m., fig. 2, f.). Si igitur spatium triangulare (cujus apicem processus ensiformis ossis ster- ni, ulrumque latus cartilagines costarum 7ae, 8a« et 9a«, basin autem linea transversa a cartilagine costae 9ae dextrae ad cartilaginem costae 9ae sinistrae ducta, determinant) modo sculptili supra descripto inves- tigamus, totam superiorem partem hujus spatii (processui ensiformi sterni propiorem) infima parte curvaturae majoris et portione pylorica ventriculi, inferiorem autem ipsius partem colo transverso occupatum invenimus. (Conf. Tab. 5, fig. 2). 2) Omnes fere auctores anatomici aspectum stomachi cum forma re- tortae, tibiae utricularis et litterae c« comparant; sed in nullo opere anatomico designatum inveni corpus stomachi, si organon hoc vacuum est, inter curvaturam majorem et minorem, circum axem transversum, ita soleae ferreae adinstar incurvatum et inflexum esse, ut duabus quasi portionibus, sub angulo fere recto inter se junctis, constet: superiore ac posteriore, quae pariem cardiacam et supremam fundi partem, et infe- riore ac anteriore, quae partem pyloricam et infimum fundum ventri- culi includit. Quum igitur ventriculus circum axem ipsius transversum inflexus sit, paries posterior inferioris ipsius portionis (Tab. 12, fig. 3, b.) parietem anteriorem superioris portionis (fig. 3, a.) tangit et ex parte tegit. Hoc encheiresis nostra praeparandi sculptilis evidentis- sime demonstrat et imagines Tab. 12, fig. 3 et Tab. 13, fig. 1, 2, ad naturae veritatem adumbrant, — Superior et posterior ventriculi porlio sub sinistra concavitate diaphragmatis inter cartilagines costarum 6ae et 8ae condita et ab apice cordis diaphragmate ac pericardio tantum- modo sejuncta est. (Conf. Tab. 5, fig. 2, d. et Tab. 8, fig. 2), Infe- rior et anterior portio autem spatium inter cartilagines costarum trian- gulare mox descriptum occupat. (Conf. Tab. 5, fig. 2, e,). Si ventri- 3 culus vacuus, colon transversum autem aere valde extensum est, prae- ter hanc inflexionem corporis stomachi, alia adhuc inflexio portionis ipsius pyloricae observatur, quae, antequam in partem transversam su- periorem intestini duodeni transeat, adinstar genu incurvata directio- nem perfecte perpendicularem sequitur. Hoc Tab. 13, tig. 2 adumbrat. 3) Omnes etiam fere auctores contendunt, curvaturam majorem in stomacho vacuo inferiorem esse, in extenso autem situm suum ita mu- tare, ut in anticam versus partem spectet. Investigationes nostrae in cadaveribus congelatis modo jam supraexposito institutae demonstrant sententiam hanc vulgarem omnino falsam esse. Econtrario curvatura major, ut imagines Tab. 12, fig. 3 et Tab 8, tig. 2 adumbrant, in ventriculo vacuo seraper in anticam versus partem, curvatura minor semper in posticam versus partem directa est, ita ut utraque apertura ventriculi (cardia et pylorus) unum idemque planum longitudinale occupet et apertura pylorica 3 fere pollices Par; inferius, quam apertura cardiae sila sit. (Conf. Tab. 12, tig. 3). In ventriculo pleno vel cibis et fluidis extenso inflexio ventriculi circum axem ipsius transversum, de qua supra monui, perfecte evanescit et una tantum- modo incurvatio S formam habens circa axin longitudinalem restat, cur- vatura major, quae in ventriculo vacuo in anticam versus partem specta- bat,nunc deorsum versus,curvatura minor vero sursum versus dirigitur et utrumque orificium ventriculi unum idemque fere planum horizontale occupant, lobo Spigelii hepatis, qui in caveam ventriculi protuberat, alterum ab altero sejunctum (conf. Tab. 2, f. g. conferantur etiam Tab. 11 et F asc. 3. Tab. 4). In ventriculo pleno itaque duas ipsius portiones, quas in ventriculo vacuo observamus, minime distinguere possumus. Fundus ventriculi pleni concavitatem sinistram diaphrag- matis inter cartilagines costarum 5ae et 9ae, pars pylorica vero totum fere spatium triangulare inter processum xyphoideum sterni et cartila- gines costarum 6ae et 9ae occupat; apex cordis fundo ventriculi eri- gitur, totum cor ob hanc causam directionem horizontalem sequitur, colon transversum denique, si collapsum et vacuum est, curvatura ma- jore deprimitur (conf. Tab. 1). 4) Colon transversum vacuum et collapsum valde diversum situm ha- bet. Plerumque, ut dictum est, basin aut infimam partem spatii trian- gularis inter processum xyphoideum sterni et cartilagines costarum occupat (Tab. 5, fig 2, Tab. 6, fig. 1); interdum vero usque in regio- nem umbilicalem descendit (Tab. 4, r. Tab. 8, fig. 1, h.). Si autem aere vel fluidis extensum est, erigitur et ventriculum omnino legit, spatium hoc triangulare totum occupat, flexura ipsius secunda (sinistra s. liena- 4 lis) loco fundi ventriculi sub excavatione sinistra diaphragmatis inter cartilagines costae 5ae et 8ae porrigitur et apicem cordis sursum tollit (conf. Tab. 3, f. Tab 6, fig. 2, Tab. 8, lig. 1, «.). Interdum flexura coli secunda aere valde extensa fundum et curvaturam majorem ven- triculi ita comprimit, ut convexitas hujus curvaturae omnino evanescat et totus ventriculus aspectum angulosum repraesentet. (Conf. Tab. 8, fig. 1, e.). In diversis igitur morbis sonus tympaniticus, qui inter car tilagines costarum 5ae et 8ae sinistras percussione percipitur modo ab extensione fundi ventriculi, modo ab extensione tympanitica flexurae coli secundae dependet. Hic expositis mutationibus situs ventriculi et coli extensi palpitationes cordis et oppressiones pectoris symptomati- cae apud aegrotos, qui constipatione alvi,tympanitide haemorrhoidali, colica flatulenta aut torpore canalis intestinalis correpti sunt, facile explicantur. 5) Situs hepatis etiam non minus diversus est, prout ventriculus et colon transversum vacua aut extensa sunt. Ventriculus in hac situs hepatis mutatione majoris momenti quam colon transversum est. Prae- sertim vero situs lobi sinistri hepatis valde mutatur. Si ventriculus aere vel cibo modice extensus est, lobus hic hepatis sub processu xy- phoideo sterni, imo etiam supra ipsum et sub cartilaginibus costarum 6ae et 9ae dextri lateris conditur (vid Tab. 15, fig 1, 2, Tab. 7, fig. 2). Ventriculo valde extenso lobus sinister hepatis ita sursum tollitur, ut lobus Spigelii inter orificia cardiacum et pyloricum in caveam sto- machi protuberet (Tab. 2 inter f. et q,) et solus interdum vesicae fel- leae fundus inter processum xyphoideum sterni et cartilaginem costae 7ae dextrae promineat (Tab. 3, d,). Insuper notandum est, quod eae- terum jam per se intelligitur, marginem inferiorem s. acutum hepatis nunquam ventriculo obtectum esse; lobus sinister hepatis, si nulla hy- pertrophia aut alio morbo correptus est, semper portioni pyloricae stomachi, lobus dexter autem colo transverso et flexurae ipsius primae s. dextrae accumbit (Conf. Tab. 1, 2, 5, 7, 8), interdum vero, si sto- machus aere extensus est, etiam lobus dexter portioni pyloricae super- incumbit. Interdum (etiamsi rariss me) flexura coli prima s. dextra, si colon collapsum et vacuum, stomachus vero valde extensus est, su- perficiei convexae jecoris et cartilaginibus costarum 7ae—10ae inter- posita est eamque tegit (Tab. 1, g”.). Si denique hepar pinguescens vel hyperaemia forti correptum vel ex situ normali exsudato nimis purulento pleuritico expulsura est, lobus ipsius sinister simul cura liga- mento suspensorio atque adeo nonnulla pars lobi dextri totum spatium triangulare inter cartilagines costarum et processum ensiformem sterni occupat, partem pyloricam ventriculi omnino tegit, margo autem infe- rior vel acutus utriusque lobi jecoris colo transverso accumbit (Tab. 6, 7, 4). 6) Quod lienem attinet, hoc imprimis monendum est, situm hujus or- gani diversissimum non solum a varia conditione viscerum vicinorum (stomachi et coli transversi), sed etiam a diverso aspectu, diversoque volumine ipsius dependere. Auctores, ut plurimum, in liene duos mar- gines: anteriorem seu crenatum et posteriorem s, obtusum distinguunt. Sed lien saepissime talem situra occupat talemque aspectum offert, ut margo ipsius crenatus vel cristatus (acutus) fere nunquam mere ante- rior, sed simul superior et margo obtusus fere nunquam mere posterior, sed simul inferior sit. (Conf. Tab. 9). Si diametros lienis longitudina- lis diametrum transversam ipsius multum excedit et ventriculus aere valde extensus est. revera lien formam oblongam offerens directionem magis verticalem habet et margo ipsius crenatus revera in anticam versus partem spectat (Conf. Tab. 10, fig. 2, Tab. 11, fig. 2). Si vero diametros transversa splenis hypertrophia correpti nimis adaucta vel diametro longitudinali perfecte aequalis est et lien ob hanc causam aspectum triangularem praebet, semper margo ipsius acutus sursum versus, margo autem obtusus deorsum versus spectat. Splen itaque saepissime directionem minime verticalem,sed potius transversam obli- quam sequitur et ita situs est, ut extremitas ipsius sic dicta superior (sive caput) retroversa, extremitas vero inferior s. cauda prona sit. (Conf. Tab, 9 et Tab. 7). Superficies concava lienis s. interna fundo ventriculi arcte adplicata et ligamento gastrolienali adnexa omnes or- gani hujusce motus sequi ur; attamen si longitudo lienis latitudinem excedit, si organon hoc omento et flexurae coli transversi adhaesioni- bus pathologicis coaluit et directionem magis perpendicularem offert, facies ipsius concava a ventriculo vacuo et collapso decedit et extre- mitas ipsius superior tantummodo fundo ventriculi superincumbit, ut hoc Tab, 12, fig. 3 et Tab. 13, fig. 2 adumbrant. 7) In cadaveribus infantum recens natorum et embryonum ventricu- lus, ut notura est, directionem magis perpendicularem sequitur et cur- vatura minor ipsius angulum obtusum cum cardia format (Conf. Tab. 11, fig. 3. 4), nullam etiam inflexionem corporis stomachi circa axin ipsius transversum observamus, curvatura enim major in cadaveribus infantum semper ad sinistram, curvatura minor ad dextram spectat. Lien autem fere semper directionem verticalem sequitur et margo ip- sius crenatus profecto anterior est (Tab. 11, fig. 3, f fig. 4, g.). Fasciculo huic operis nostri duas etiam icones, quae situm flexura• 6 sigmoideae coii, sculptili praeparandi encheiiesi denudatae et operatio- nem ani artificialis illustrant (Tab. 14 et 15) adjeci. Ut directio et lo- cus plagae, quae secundum methodum cl. Callisenii et Amussalii ad anum artificialem instituendum intestino colo descendenti infligitur, melius animo imprimerentur, duas imagines sectionum effinxi. Una harum sectionum obliqua, altera vero transversa directione per regio- nem lumbalem sinistram et per locum ipsum, ubi operatio instituitur, ductae sunt. Nobis utramque sectionem in una eademque tabula adum- bratam comparantibus omnes textus omniaque strata, quae in opera- tione hac cultro dividuntur, clare exposita invenimus. (Conf. Tab. 14, fig. 1 et 2). Quum omnes partes hisce sectionibus ex situ normali nullomodo distrahantur, ob hanc rationem etiam in tabulis nostris altitudo vulneris, quod regioni lumbali ad constituendum anum arti- ficialem inlligitur, longitudo spatii inter marginem inferiorem renis sinistri et cristam ossis ilei inclusi, situsque parietis posterioris coli descendentis involucro seroso (peritoneali) destituti naturae magis consentaneus ostenditur. De operatione ani artificialis infra in explica- tione tabularum fusius agam. Tabulae 16—24 fasciculi hujusce sectiones, quibus cavea pelvis mas- culinae congelatae in anticum et posticum segmentum consueto modo dif- finditur, repraesentant. Fere omnes hae sectiones directione cum ramis descendentibus ossium pubis et ascendentibus ossium ischii parallela ductae sunt, nonnullae vero directionem axi articuli pelvifemoralis pa- rallelam sequuntur (Tab. 20, fig. 2, Tab. 21, fig i, etc.). Caeterum una imago (Tab. 23, fig. 2) etiam prostatam plaga bilaterali (ad methodum lillhotomiae cl. Dupuylrenii) diffissam et encheiresi nostra sculptili enu- cleatam, effingit. Notatu dignum est, sectionibus utraque hac direc- tione ductis nunquam totum prostatae ambitum diffissum, vel aliis ver- bis, nunquam majorem prostatae diametrum persectam invenimus; sem- per enim serra hac directione ducta ita prostatam ferit, ut vel apex prostatae solus, vel lobi laterales vel basis una cum pariete anteriore vesicae urinariae (conf. Tab. 18, 19, 20) oblique dividantur. Nun- quam igitur in hisce sectionibus urethram faciei anteriori prostatae propius quam posteriori sitam (ut hoc sectiones oblique transversae et in longitudinem ductae tam evidenter demonstrant), observamus; quo magis vero sectiones pelvis axi articulorum coxofemoralium paralle- lae sunt, eo magis circuitus vel peripberia prostatae persectae adauge- tur. (Comparentur e. g. Tab. 20, fig. 2 cum fig. 1 et 2 Tab. 19). Caeterum sectiones pelvis, quas in fasciculo 3° operis nostri descripsi (vid. Fasc. 3, Tab. 17—27) non omnes sunt mere transversae (quibus 7 scilicet foramen obturatorium in segmentum mere superius et inferius feritur), plurimae per ossa pelvis ita ductae sunt, ut foramen obtura- torium in duo obliqua segmenta, posterius ac superius et anterius ac inferius, diffinderetur. Sectiones igitur pelvis in fasciculo 3 B. adum- bratae non tam aptae sunt ad demonstrandum situm et conformatio- nem prostatae nec non ad encheiresin lithotomiae perinaealis illustran- dam, quam illae, in fasciculo 3 operis effictae (Fasc. 3 Tab. 17—27), quibus totus prostatae ambitus directione cum majoribus ipsius diame- tris parallela diffinditur. Attamen sectionibus pelvis in fasciculo 3 B. adumbratis vera distantia partis membranaceae a symphysi ossium pu- bis nec non situs, quem vesica urinaria in cavea pelvis occupat, melius quam transversis demonstratur. Omnibus autem sectionibus diversa directione ductis inter se comparatis haec de situ, ambitu et confor- matione prostatae in usum chirurgorum momenta statuere possumus: 1) Sectiones in longitudinem ductae (Fasc. 3 A. Tab. 16—20) do- cent prostatam plerumque aspectum pyriformem habere et directionem fere verticalem, paulo tamen obliquam sequi. Angustior prostatae pars, quae etiam apex vocatur, deorsum versus spectat et ita cum vicinis stratis fibrosis fasciarum pelvis et muscularibus contexta est, ut limiti- bus distinctis careat; largissima vero et crassissima prostatae pars su- perior est, quae etiam basis nuncupatur. Si basin prostatae inter poste- riorem ipsius partem et orificium vesicale urethrae (e. g. in Tab. 19. Fasc.3 et fig. 3 inter k et i) metiris, lin. Par. 6”’—8”’),ui vero totam basin inter anteriorem et posteriorem ipsius faciem simul cum canali urethrae, quo perforatur, metiris, crassitudinem ipsius lin. Par. 12 imo 14 aequalem invenies. Latitudo vero basis prostatae aut transversa diametros basis lin. Par. 15—18 adaequat, quod praecipue ex con- templatione tabularum Fasc. 3. (Tab. 17, fig. 1,3, 4, Tab. 18, fig. 1, Tab. 26, fig 4) et Fasc. 3 B. (Tab. 20, fig. 2 et Tab. 23, fig. 2) elu- cet. Majorem latitudinem basis prostatae normalis (20”’—24”’ ut alii auctores contendunt, (vid. Huschke in Sommering, Lehre von den Ein- geweiden. 5 B. pag, 405) nunquam observavi. Prostata ab apice ip- sius ad basin mensa (latitudo igitur hujusce organi) fere semper, ut etiam cl. Huschke (loc. cit.) indicat, lin. Par. 12—15 adaequat (conf. Fasc. 3 A. Tab. 15, fig. 3 et Tab. 20, fig. 1 et 3). 2) Urethra, ut notum est, prostatam ita perforat, ut canalis ipsius in sectionibus partis prostaticae oblique transversis (conf. Fasc. 3 Tab. Tab. 17—27) non in centro prostratae hac directione persectae, sed propius marginem ipsius anteriorem cernitur. Aspectus prostatae ipsius hac ratione persectae fere semper cordiformis est (conf. Fasc. 3 Tab. 8 17—27). Si nunc diametrum vel radios a canali urethrae ad periphe- riam prostatae, prope colliculum seminalem persectae, ductos metimur, a) diametrum longitudinalem rectam superiorem 4’” Par. longam, b) diametrum longitudinalem rectam inferiorem 5—7’” longam, c) dia- metrum transversam unius lateris 7”'—8”’ Par. utriusque autem late- ris 14’”—16’” longam, d) diametrum obliquam inferiorem unius late- ris H’” et e) diametrum denique obliquam superiorem 5”’—6’*’ Par. longam esse, invenimus. Mensurae nostrae, quarum notio ad diversas cystotomiae methodos aestimandas tam magni momenti est, a mensu- ris aliorum auctorum nonnihil discrepant. Sic v. c. nonnulli anatomi francogallici diametrum longitudinalem rectam inferiorem 7’”—8”’, obliquam longitudinalem 8’”—11’” aestimant. Differentia haec eo for- sitan explicari potest, quod radii non semper ab auctoribus ab uno eodemque puncto canalis urethrae ad peripheriam prostatae ducuntur et mensurae semper aliquid variant, prout radii a parte urethrae ante vel post colliculum seminalem sita ad ambitum prostatae ducti sunt. 3) Plagam bilateralem, quae secundum methodum Dupuylrenii pro- statae infligitur ad extrahendos calculos vesicae, si magnitudinem 22”’ non superant, perfecte sufficientem esse, quod investigationes nostrae in cadaveribus congelatis institutae evidentissime demonstrant (conf. Fasc. 3 B. Tab. 23, fig. 2). Plaga haec, postquam calculus extractus est, in cadavere mensa ambitum basis prostatae plerumque non excedit. Quod denique fascias pelvis attinet, huic fasciculo quatuur icones adjunxi, quae involucra haec fibrosa et diversas ipsorum lamellas in cadaveribus non congelatis consueto praeparandi modo elaboratas, re- praesentant. Imagines hae notionem nostram de complexa et implicata dispositione fasciarum pelvis clarius, quam sectiones diversa directione ductae, exponunt. Sed de hoc infra fusius agam. EXPLICATIO I(10Ulli. Tab. f. V iscera abdominis in cadavere congelato encheiresi nostra sculptili enucleata repraesentat. Cavea thoracis el abdominis in cadavere ho- minis mediae aetatis solidissime congelato caelo et malleo apertae paries anterior abdominis, et cartilagines costarum et costae 3ae—7ae utriusque lateris, pul- mones, pericardium, omentum, intestina tenuia frustatim remota sunt. In situ relicta sunt; os sternum cum cartilaginibus costarum 9ae et iOae, cor, una dia- phragmatis pars, stomachus cum intestino duodeno, hepar, lien, renes et intes- tina crassa. Hepar, praecipue lobus sinister ipsius, volumine diminutum et atro- phia (lava correptum, lien volumine adauctus, diameter ipsius longitudinalis (6”)diametrum transversam (4*%”) excedit. Situs lienis magis verticalis, quam obliquus est. Ventriculus aere et fluido valde dilatatus apicem cordis sursum tollit. Intestinum colon fere vacuum. Cavea peritonaei exsudatum serosum continebat. A. B C. D. E. Carlilagines costarum 3, 4, 5, 6, 7. —F. Processus ensiformis ossis sterni, — a. Apex cordis. — b. Diaphragma, — /3. Ca- veae pleurarum vacuae.— c. Lobus dexter el superficies convexa hepatis.— d. Fundus ventriculi aere el fluido valde extensus.—e. Curvatura major ven- triculi cum rudimento omenti majoris.—f. Margo crenatus s. cristatus (ante- rior) lienis. — g. Intestinum caecum. — g”. Flexura prima s. hepatica s, dextra intestini coli. — g’”. Flexura ipsius secunda sinistra s. lienalis. — gg. Colon transversum curvaturae majori ventriculi adpositum.— W’, transversa 3%” adaequat). A. Os sternum.— B. C. D. E. F. Carlilagines costarum 2ae—6ae.— G. Processus xyphoideus ossis sterni. — II. II. Cristae ossium ilei. — I. Promontorium ossis sacri. — a. Exsudatum serosum sanguinolentum, conge- latum, in cavea pleurae dextrae. — 6. Cavea pleurae sinistrae. — c. Apex ventriculi sinistri cordis. — d. Ventriculus dexter cordis. — e. Portio ten- dinea diaphragmatis.— f. f”. Lobus dexter et facies convexa hepatis. — g. Punctum insertionis ligamenti suspensorii hepatis. — h. Fundus vesicae fel- leae. — i. Lobus sinister hepatis. — k. Particula curvaturae majoris ven- triculi. — l. L Colon transversum. Omentum gastrocolicum remotum est.— m. n. Flexura sinistra s. lienalis intestini coli. — o. p. Flexura sigmoidea coli descendentis. — q. Radix mesenterii intestinorum tenuium — r. s. In- testinum jejunum. — t. Finis intestini ilei. — u. Pancreas sub lamella me- socoli transversi conditum. — v. Margo acutus s. anterior lienis. Tab. 5, 6 et 9, Situm ventriculi, coli transversi, hepatis et cordis in cadaveribus congelatis repraesentat. Omnia haec viscera encheiresi sculptili de- nudata sunt. Tab. 5. Fig. I. Caveae thoracis et abdominis in cadavere hominis adulti scal- pro et malleo apertae. Pericardium et pulmones remoti. Situs et decursus cartilaginum costarum 8, 9 et 10 et processus xyphoidei sterni lineis desig- nati sunt. Cor, hepar, lien, ventriculus et intestina crassa in situ normali relicta. Ventriculus et intestina crassa aere modice extensa. Gaeterum organa haec nullo morbo correpta. — a. a. a. Linea decursum cartilaginum costa- rum 8ae, 9ae, 10ae designans. — b. Linea situm processus xyphoidei ossis sterni effingens. — c. Ventriculus dexter cordis. — d. Apex ventriculi si- nistri cordis. — e. Atrium cordis dextrum. — f. Lobus dexter et g. Lobus sinister hepatis.—h. Ligamentum suspensorium hepatis. — i. Margo ante- rior s. acutus lienis. — k. Fundus et l. Curvatura major ventriculi, aere modice extensi. — m. m. m. Colon transversum etiam aere modice exten- sum. — n. Flexura prima s. dextra intestini coli. Tab. 5. Fig. 2. Cadaver juvenis solidissime congelatum. Ventriculus fluido modice extensus. Intestina crassa vacua et collapsa. Os sterni et cartilagines costarum 10ae—I2ae in situ relicta. Organa denudata, nullo morbo correpta. A. Os sterni. — B. Processus xyphoideus. — C. D. E. F. G. II. Car- tilagines costarum 4ae—9ae. — a. Apex cordis. — b. Superficies convexa hepatis.— c. Extremitas inferior s. cauda lienis.—d. Fundus ventriculi.— e. e. e. Curvatura ipsius major. — f. /'. Colon transversum. Tab. 6. Fig. 1. Cadaver pueri, qui tuberculosi glandularum bronchialium labo- rabat, solidissime congelatum. Os sterni et carlilagines costarum 10ac-12ae in situ relicta. Pulmones et intestina tenuia remota. Hepar volumine adauc- tum et pinguescens. Lien volumine nonnihil adauctus (diameter longitudinalis ipsius 3”, transversa 2'/2”). Ventriculus et intestinum colon vacua et col- lapsa. A. Os sternum. B. C. D. E. Cartilagines costarum 5ae—8ae. — F. Processus xyphoideus.— a. Apex cordis.— b. b. Lobus dexter et c. Lobus sinister hepatis. — d. Ligamentum suspensorium hepatis.— e. Eundus ve- sicae felleae.— f. Margo anterior lienis.— g. Particula fundi ventriculi.— h. h. Colon transversum. — i. Colon descendens. Tab. 6. Fig. 2. Cadaver juvenis. Os sternum et cartilagines costarum 10ae— 12ae in situ relicta. Pulmones et intestina tenuia remota. Hepar volumine valde adauctum et adiposum. Lobus sinister hepatis margini anteriori lienis juxtaposilus et accretus. Lien volumine adauctum (diamet, longitudinalis 5'/2”, diamet. transversa 3‘/2”), sulco transverso in duas partes divisus, aspectum trianguli et situm obliquum habet. Ventriculus et intestina crassa collapsa et parvam quantitatem fluidi continent. A. B. C. Cartilagines costarum 5ae—7ae. — D. Processus xyphoideus ossis sterni. — a. Apex cordis.— b. Lobus dexter et c. Lobus sinister he- patis pinguefacti. — d. e. Margo anterior lienis. — e. e. Sulcus transver- sus, qui lienem in duas paries dividit. -— f. Particula curvaturae majoris stomachi. — ff. g. h. Colon transversum et flexura ipsius sinistra s. liena- lis.—i. Colon descendens. — h. kk. Intestinum duodenum.—l. Pancreas.— m. Ren sinister. Tab. 7. Fig. 1. Cadaver virginis 13 annorum congelatum. Ventriculus modice fluido, intestinum colon aere valde extensa, Lien volumine adauctus. Gaetera organa nullo morbo correpta. 13 A. Os sternum. — B. Processus xyphoideus. — C. C. Margo inferior cartilaginum costarum 7ae—10ae. —a. Apex cordis. —aa. Lobus dexter et b. b. Lobus sinister hepatis.—c. Ligamentum suspensorium. — d. Fun- dus vesicae felleae. — e. Extremitas inferior s. cauda lienis. — /'. Margo posterior s. oblusus lienis. — g. Fundus ventriculi. — h. h. hh. Colon transversum valde aere extensum. Tab. 7. Fig. 2. Cadaver juvenis. Ventriculus modice fluido, inteslinnm colon excrementis valde extensa. Lien volumine vix adauctus (diamet. lougilud. 3%”, diamet. transversa 2”) directionem verticalem, paulo obliquam se- quitur. Ji. C. D. Os sterni et cartilagines costarum. — E. Processus xyphoi- deus. — a. Cor. — b. Lobus dexter hepatis. — c. Margo anterior et d. Extremitas inferior s. cauda lienis. — e. Fundus ventriculi. —f. g. Colon transversum. — h. h. Insertio omenti majoris. Tab. 8. Organa abdominis in situ normali encheiresi sculptili denudata adumbrat. Fig. 1. Intestina crassa in cadavere hominis adulti ante quam gelu expositum erat liquore per anum iujecto valde extensa. Colon transversum fluido dilata- tum directionem transversam non sequitur, sed magnam ansam format, quae totam fere regionem umbilicalem occupat. Ventriculus aerem continens fle- xura coli lienali s. sinistra hepati adpressus et ob hanc causam aspectum angulosum offerens. a. Lobus sinister et b. Lobus dexter hepatis. — c. Ligamentum suspen- sorium hepatis. —- d. Vesica fellea. — e. Stomachus compressus et aspec- tum angulosum habens. — /'. f. Curvatura major ventriculi. — g. h. h. Colon transversum, fluido valde extensum et magnam ansam formans.— hh. Mesocolon transversum. — i. Flexura lienalis s. sinistra intestini coli.—k. Intestina tenuia. Fig. 2. Situm ventriculi collapsi et vacui nec non directionem curvaturae ma- joris adumbrat. In cadavere solidissime congelato omnia intestina, quae fluido extensa erant, fruslalim remota, cor, hepar, lien, ventriculus cum intestino duodeno et pancreas in situ normali relicta sunt. a. Apex cordis. — b. Lobus sinister et c. lobus dexter hepatis. — d. Li- gamentum suspensorium hepatis. — e. Vesica fellea. — /'. Fundus ventri- culi vacui et collapsi. — g. Curvatura major. — h. Pars transversa s. ho- 14 rizontalis superior intesli duodeni. — i. Flexura prima intestini duodeni. — k. Pars descendens ipsius. — /. Flexura secunda intestini duodeni, — /. m. Pars transversa s. horizontalis inferior ipsius. — n. Flexura tertia, s. duo- deno-jejunalis. — o. Pancreas. —p. Extremitas inferior s. cauda lienis. Tab. 9. Situm lienis in diversis cadaveribus congelatis a latere sinistro denudati adumbrat. In cadaveribus solidissime congelatis omnes costae lateris sinistri caelo et malleo remotae. Lien et cor denudata et a parte sinistra adumbrata sunt. Fig. 1. Volumen lienis valde adauctum ita, ut diameter ipsius transversa 5%” adaequet, aspectum vero trianguli offert et transversam fere directionem se- quitur ita ut margo ipsius anterior sursum spectet. Ventriculus fere vacuus. aa. Cor. — a. Extremitas sic dicta inferior s. cauda lienis. — b. Super- ficies ipsius convexa vel externa. — c. Margo anterior s. crenatus. — d. Margo posterior s. obtusus. — bb. Fundus ventriculi. — cc. Flexura coli sinistra s. lienalis. Fig. 2. Lien normalis fere magnitudinis (diameter ipsius transversa 3%”, di- ameter longitudinalis 4%” adaequat). Aspectum etiam trianguli habet et di- rectionem potius obliquam sequitur. Ventriculus aere modice extensus. A. B. C. D. E. F. G. Cartilagines costarum et costae resectae sinistri lateris. — a. Superficies convexa lienis. — b. Extremitas inferior s. cauda lienis. — c. Margo acutus s. crenatus et d. Margo obtusus, s. posterior lienis. — e. Fundus ventriculi. — /. Flexura coli sinistra. — g. Cor. Fig. 3. Lien volumine nou adauctum (diameter longitudinalis 372”» diameter transversa 3%”), diaphragmati firmiter adnexus, directionem obliquam sequi- tur et iufra fundum ventriculi positus est. Ventriculus aere modice extensus. a. Superficies convexa lienis.—b. Extremitas ipsius inferior s. cauda.— c. Margo acutus el d. marga posterior s. obtusus lienis. — e. Fundus ven- triculi. Fig. 4. Lien normalis magnitudinis directionem fere transversam sequitur. Intestinum colon atire modice extensura, ventriculus fere vacuus est. Lobus sinister hepatis margini anteriori s. crenalo lienis juxtaposhus. — a. Super- ficies convexa. — b. Extremitas inferior. — c. Margo crenatus s. acutus.— d. Margo obtusus lienis.—c. Lobus sinister hepatis.—/'.F'undus ventriculi.— g. Flexura coli lienalis, — h. Cor. 15 Tab. fO et it. Silum et conformationem ventriculi aere nimis extensi effingit. Tabulam hanc cum tabulis 12 et 13 comparantes facile quoque diver- sam directionem curvaturae majoris in ventriculo pleno et vacuo adnotabimus. Persuadetur nobis tabulas has comparantibus curvaturam majorem in ventriculo extenso non in anticam partem versus, ut auctores contendunt, sed semper de- orsum versus, in ventriculo vero vacuo et collapso anticum abdominis parietem spectare. Tab. 11 etiam silum ventriculi in cadavere infantis recens nati reprae- sentat. Tab. 10. Fig. 1, Ventriculus in cadavere hominis adulti, ante quam gelu expositum erat, fluido per os injecto nimis extensus. Parietes cavearum thora- cis et obdominis in cadavere hoc jam solidissime congelato encheiresi nostra sculptili remoti et ventriculus cum oesophago, hepate, liene, et colo trans- verso, qui aere extensus erat, in situ normali relictus. Lien volumine aliquid adauctus (diameter ipsius longitudinalis 4*A”, transversa 3” adaequat) et si- tum magis verticalem habet. Hepar etiam volumine adauctum. a. Oesophagus. — b. b. Curvatura minor ventriculi sub lobo sinistro he- patis condita. — c. Fundus ventriculi. — d. Curvatura major et omentum huic curvaturae insertum. — e. Margo anterior lienis. — f. f, Colon transversum.—g. Lobus sinister et h. lobus dexter hepatis. —i. Ligamen- tum suspensorium hepatis. Tab. 10. Fig. 2. Ventriculus et lien ejusdem cadaveris a parte sinistra effic- tus. Lien volumine adauctus, directionem magis verticalem et obliquam se- quitur (diameter lienis longitudinalis 5Va”. diameter transversa 3”). a. Oesophagus. — b. Fundus ventriculi. — e. Lobus sinister hepatis. — c. Curvatura major ventriculi. — d. Lien. Tab. 11. Fig. 1. Ventriculus fluido extensus in cadavere hominis adulti con- gelato encheiresi supra exposita enucleatus et in situ relictus. Excepto liene caetera organa remota. a. Oesophagus. — b. Curvatura minor. — c. Fundus et d. d. d. Curva- tura major cum insertione omenti gastrocolici. —- e. Margo anterior lienis. Tab. 11. Fig. 2. Ventriculus et lien ejusdem cadaveris a parte sinistra adum- bratus. a. Oesophagus.—b. Fundus ventriculi.—c. Curvatura minor et d. d. d. Curvatura major ventriculi. — e, f. Margo acutus s. crenatus (anterior) lie- nis. — g. Extremitas inferior s. cauda lienis. Tab. 11. Fig. 3. Situm ventriculi et lienis in cadavere congelato infantis re- cens nati repraesentat. Viscera haec enchciresi nostra sculptili denudata sunt. Imaginem hanc cum iis, quas Tab. 13 effingit, comparantes videbimus ven- triculum infantilem directionem magis perpendicularem sequi ita ut curvatura ipsius major ad dextram, minor autem ad sinistram speciet. Lien directionem fere perfecte verticalem sequitur. a. Oesophagus. — b. Curvatura minor. — c. Fundus ventriculi.—d. d. Curvatura major.—e. Pars pylorica et initium intestini duodeni.—f. Lien. Tab. 11. Fig. 4. Ventriculus et lien ejusdem cadaveris a parte sinistra adum- bratus. a. Oesophagus. — b. Curvatura minor. — c. Fundus ventriculi. — d. Portio pylorica ventriculi. — e. Margo anterior s. crenatus lienis. — f. Ex- tremitas ipsius inferior. — g. Superficies convexa s, externa lienis. Tab. 13 ct 13. Ventriculum modice extensum et vacuum in cadave- ribus congelatis encheiresi sculptili enucleatum adumbrat. Duae imagines ta- bulae 12ae ventriculum scenographice effingunt. Tab. 12. Fig. 1. Ventriculus aerem continens et modice extensus ita ut infle- xio corporis ipsius circum axem transversam ex parte adhuc cernatur. Lien directionem verticalem sequitur et extremitas ipsius inferior fundo ventriculi non accumbit. a. Cardia. — b. Curvatura minor.—c. Fundus ventriculi. — d. d. Cur- vatura major.—e. Initium intestini duodeni.—f. Extremitas inferior lienis. Tab. 12 Fig. 2. Ventriculum ejusdem cadaveris a latere inferiore scenogra- phice effingit. a. a. Curvatura major cum insertione omenti gastrocolici. — b. Lien. Tab. 12. Fig. 3. Ventriculus perfecte vacuus et collapsus: corpus ipsius cir- cum axem transversum ita soleae ferreae adiustar inflexum ut duabus quasi partibus constet; superiore ac posteriore, et inferiore ac anteriore. Curvatura major ad anteriorem parietem abdominis versus spectat. Inflexio haec ventri- culi vacui exsudato seroso pleuritico lateris sinistri adhuc magis adaucta est. Lien normalis magnitudinis directionem fere verticalem sequitur et extremitas ipsius superior sola fundo ventriculi accumbit. a. Pars cardiaca ventriculi.— b. Curvatura minor.— c. Fundus ventri- culi. — d. Curvatura major. — e. Intestinum duodenum. — f. Lien. 17 Tab. 12. Fig. 4. Ventriculum ejusdem cadaveris a latere inferiore scenogra- phice effingit. — a. Curvatura major ventriculi. Tab. 13. Fig. 1. In cadavere solidissime congelato hominis adulti parietes thoracis et abdominis eucheiresi sculptili remoti sunt. Ventriculus collapsus et vacuus, lien, hepar, pancreas, intestinum duodenum et insertio vertebralis diaphragmatis in situ normali relicta, caetera organa frustatim remota sunt. Inflexio ventriculi vacui, soleae ferreae adinstar, circum axem ipsius trans- versum aeque ac in fig. 3, Tab. 12 etiamsi in minore gradu, distincte ani- madvertitur. Curvatura major versus parietem anteriorem abdominis spectat. Lien directionem obliquam (horizontalem) sequitur (diameter longitudinalis 4”, transversa 3l/V’) et ventriculo perfecte accumbit. a. Cardia. — b. Fundus ventriculi. — c. c. Curvatura minor. — d. d. d. Curvatura major ventriculi.—e. Pylorus. — f. Flexura prima intestini duodeni. — g. Flexura secunda. — h. Porlio transversa s. horizontalis infe- rior intestini. — i. Margo anterior lienis. — k. Lobus Spigelii hepatis. — /. Crus internum diaphragmatis. — m. Caput pancreatis. Tab. 13. Fig, 2. In cadavere hominis adulti congelato parietes abdominis et thoracis lateris sinistri et intestina crassa caelo et malleo remota sunt. Cor, pars anterior et inferior ventriculi, intestinum duodenum cum transitu ipsius in intestinum jejunum, pancreas et lien in situ normali relicta sunt. Ventri- culus vacuus et soleae ferreae adinstar inflexus. Praeter hanc inflexionem portio pylorica stomachi genu adinstar ita inflexa est, ut angulum fere rec- tum cum corpore ventriculi constituat et directionem perfecte perpendicularem sequatur. Curvatura haec a compressione, quam colon transversum aere nimis extensum in partem pyloricam exercebat. Lien directionem plane verticalem sequitur; extremitas ipsius superior sola fundo ventriculi accumbit. a. Apex cordis. — b. b. Curvatura major ventriculi prorsus spectans. — c. Inflexio partis pyloricae ventriculi. — d. Transitus hujus portionis in par- tem transversam superiorem intestini duodeni. — dd. Flexura prima duo- deni. — ddd. Pars descendens duodeni et flexura ipsius secunda. — dddd. Pars transversa inferior duodeni. — e. Pancreas. — f. Extremitas superior lienis fundo ventriculi adcumbens. — g. Margo anterior lienis. A. Os ster- ni. — B. Margo inferior costarum 8—9. Tab. 14. Duas imagines, ad demonstrandam operationem ani artificialis destinatas, adumbrat. Fig. 1. Seclio in cadavere hominis adulti congelato ita per hypochondrium si- nistrum et per regionem lumbalem sinistram in longitudinem ducta, ut utraque 18 haec regio in duo segmenta inaequalia; majus, dextrum et simul anterius et parvum, sinistrum et simul posterius. Sectio haec prope marginem externum m. sacrolumbalis instituta angulo interno plagae, quae ad constituendum anum artificialem secundum methodum Amussatii regioni lumbali sinistrae in- fligitur, respondet. Colon in cadavere antequam gelu expositum erat, fluido per anum injecto extensum. Segmentum sectionis majus, anterius et dextrum. Adnotanda sunt praecipue in imagine hac, quae in operatione ani artifi- cialis secundum hanc methodum instituenda magni momenti sunt; dispositio stratorum muscularium et aponeuroticorum, quae regionem lumbalem con- stituunt, distantia renis sinistri a crista ossis ilei et silus atque longitudo pa- rietis posterioris coli descendentis, qui involucro seroso caret et cultro pro- truditur. A. Crista ossis ilei. — A. A. Synchondrosis sacroiliaca sinistra. — B. Costa 8 persecta. — C. D. E. Costae 9a, iOa. 11a et F. Costa 12a persectae. — a. Muscul. Latissimus dorsi, — b. Aponeurosis communis portionibus tendineis mm. Obliqui abdominis externi, Obliqui abdominis in- terni et Latissimi dorsi contextis constituta et parietem posteriorem vaginae tendineae m. Sacrolumbalis formans. — c. Mm. sacrolumbalis et Longis- simus dorsi.— d. Paries anterior vaginae aponeuroticae mm. Sacrolumbalis et Longissimi dorsi portionibus tendineis mm. Obliqui abdominis interni et Transversi inter se contextis constituta. — e. M. Quadratus lumborum. — ee. M. iliacus internus. — f. M. Obliquus abdominis externus. — g. M. Obliquus abdominis internus. — h. M. Transversus abdominis. — i. M. pectoralis major. — k. M. Serratus anticus major. — l. I. Diaphragma.— m. m, m. Mm. intercostales. — n. n. n. Pars infima caveae pleurae sini- strae. — o.o.o. Fascia iliaca. — oo. Fascia musculi Quadrati lumborum, parietem anteriorem vaginae ipsius fibrosae constituens. —p. p. p. Fascia transversa. — q. q. Textus cellulosus cum adipe et textu fibroso mixtus, fasciam propriam constituens. — qq. qq. Lamella fibrosa fasciae propriae cum fascia iliaca partim contexta, parieti posteriori intestini coli (u) in locum membranae serosae succedens.— r. r. r. Lamina parietalis peritonaei,— s. Inflexio laminae hujusce in laminam visceralem circum flexuram coli sigmoi- deam. — ss. Inflexio laminae parietalis diaphragmaticae circum superficiem convexam lienis ligamentum phrenicolienale constituens. — t. t. t. Lamina visceralis peritonaei.—it. Inflexio laminae visceralis inter flexuram lienalem intestini coli et superficiem concavam lienis. — u. u. u. Intestinum colon descendens liquore congelato extensum. — u”. u '. u”. Paries posterior in- testini coli descendentis, qui involucro seroso caret et iu operatione ani artifi- 19 cialis cultro protruditur. — v. v. Fascia renis. — x. Reu sinister prope marginem ipsius externum persectus. — y. Lien. Fig, 2. Sectio transversa utriusque regionis lumbalis (dextrae et sinistrae), quae per vertebram lumborum 4-am el per locum ipsum, in quo plaga ad constituendum anum artificialem secundum methodum Amussalii infli- gitur, ducta est. Imago haec cum fig. 1 hujus tabulae comparata etiam cla- rius silum omnium partium, quae cultro chirurgico in operatione ani artifi- cialis dividuntur, illustrat. Cadaver hominis adulti, cujus intestina crassa ante quam gelu expositum erat, fluido per anum injecto extensa sunt. Locus inci- sionis, quae in regione lumbali sinistra secundum methodum operationis Amus- satii instituitur, colore fusco designatus est. Segmentum sectionis inferius. «. Corpus vertebrae lumborum 4-ae ad 6’” Par. supra carlilaginem inter- vertebralem. quae vertebram hanc cum vertebra 5a jungit, persectum. — (3. Aorta obdominalis.—y. Vena cava inferior s. ascendens. — aa. Textus adiposus laminis mesenterii interpositus.—-&.{)'. ■&. Locus incisionis (colore fusco designatus), quae secundum methodum Amussatii ad constituen- dum anum artificialem instituitur. — pp. Stratum aponeuroticum (in ope- ratione instituenda gravissimum) ex portionibus tendineis mm. Obliqui abdo- minis interni et Transversi contextum. — ss.’” Inflexiones laminae parie- talis peritonaei circum intestinum caecum ad constituendum involucrum sero- sum hujus intestini destinatae. — u. u. Intestinum caecum prope finem intestini ilei persectum. — ww”. Paries posterior intestini caeci involucro seroso carens. — a. M. Rectus abdominis. Omnia strata muscularia et aponeurotica caeteraque organa in hac imagine iisdem litteris ac in fig. i. designata sunt. Nobis unam imaginem tabulae hujusce cura altera comparantibus patet; Primum: Strata, quae in operatione ani artificialis secundum methodum Amussalii cultro chirurgico dividuntur haec esse; — /. Integumenta com- munia. — 2. Fasciam m. Obliqui abdominis externi et musculum hunc ipsum.— 3. Fasciam cellulosam et m. Obliquum abdominis internum.— 4. Stratum aponeuroticum {pp) ex portionibus leudineis mm. Obliqui abdominis interni, Transversi et partim m. Quadrati lumborum contextum, quod parie- tem anteriorem vaginae tendineae musculi Sacrolumbalis [d. d.) constituit. — 5. In angulo vulneris interno parvam pariem musculi Quadrati lumborum.— 7. Textum cellulosum adiposum, qui fasciam propriam sic dictam consti- tuit.—8. Lamellas tenues fibrosas quae in textu hoc dispersae (q) in fasciam iliacam (o. o.) continuantur. Denique parietem ipsum intestini coli descen- dentis lamellis his obtectum et involucro seroso destitutum. Secundum: Vulnus coni aspectum habere apice versus intestinum colon spectante. Limites, quibas plaga determinatur, sunt, intrinsecus (columnae vertebrali propius) vagina aponeurotica m. m. Sacrolumbalis et Longissimi dorsi, cujus paries posterior portionibus tendineis m. m. Obliqui abdominis externi, interni et Latissimi dorsi, paries vero anterior portionibus mm. Obliqui abdominis interni, transversi et ex parte m. Quadrati lumborum, inter se contextis, constitutus est. Sursum inferior pars renis sinistri. Deor- sum: crista ossis ilei. Tertium gravissimum operationis momentum id esse, ut stratum aponeu- roticum {cpp) musculo Obliquo abdominis interno suppositum et ex partibus tendineis hujus musculi et m. Transversi abdominis contextum denudetur et persecetur. lloc enim strato persecto cavendum est, ne inflexiones peritonaei (*” s”) quae mesocolon descendens constituunt, incaute laedantur. Tab. 15. Flexuram sigmoideam intestini coli descendentis, intestinum rectum et uterum in cadaveribus congelatis, encheiresi nostra sculptili enucleata, iu situ normali repraesentat. Fig. 1. In cadavere hominis adulti solidissime congelato pelvis sectione per ar- ticulos coxofemorales in longitudinem ducta” in duo segmenta; anterius et posterius diffissa. In segmento sectionis posteriore hic adumbrato omnes par- tes caveae pelvis, quae flexuram sigmoideam et intestinum rectum obtegunt caelo et malleo frustatim remota sunt. Flexura sigmoidea intestini coli des- cendentis et totus intestini recti decursus in situ normali relicta. Intestina vacua et collapsa sunt. Flexura sigmoidea s. S romanum, ut notum est, valde diversam longitudinem habet et diversissimo modo inflexa est, quod a diversa disposi- tione et varia longitudine mesocoli dependet. Situs flexurae hujusce non minus variat. Si brevis est, fossam iliacam sinistram tantummodo occupat, si vero mesocolon descendens longum est, flexura haec magnam ansam constituit, membrana serosa undique vestitam et totam fere caveam pelvis minoris et excavationem peritonaei rectovesicalem explet; interdum vero adeo in fossam iliacam dextram extenditur. Volvulus, — morbus gravissimus et fere semper lelhalis, praecipue a nimia longitudine flexurae sigmoideae dependet, quum ansa hujus intestini circum axem et circum mesocolon se torquet. 21 Imago nostra aspectum, longitudinem et situm flexurae sigmoideae a me saepissime observatum adumbrat. Ansa flexurae totam excavationem peri- tonaei rectovesicalem occupat. Si flexura sigmoidea aspectum hic effictum offert, quatuor ipsius curvaturas distinguere possumus: a’ Curvaturam primam s. superiorem et sinistram, — aa. Curvaturam se- cundam s. dextram superiorem. — a’a’, Curvaturam tertiam s. dextram inferiorem et a’a” denique curvaturam quartam s. inferiorem, quae in aaa intestinum rectum continuatur. Haec curvatura quarta, prope synchondrosin sacroiliacam sinistram sita est. Locus flexurae, litteris aa’ designatus, impeditissimus est chirurgo ad iter faciendum, quum ad curandas alvi ob- structiones fistulas per intestinum rectum iu colon descendens introducit. In imagine nostra etiam veram directionem intestini recti conspicimus. Superior pars hujus intestini prope a’a” (semper synchondrosi sacroiliacae sinistrae respondet, usque ad locum litteris aaa designatum, peritonaeo vestita est, excavationem ossis sacri explet et directionem obliquam sequitur. Portiovero hujus intestini inferior partem mediam caveae pelvis minoris occupat et planum prorsus inclinatum repraesentat. In aVa’ sulcus trans- versus cernitur infimae parti plicae peritonaei rectovesicalis Douglassii (quae hic remota est) respondens. — aVa”. Portionem perinaealem intestini recti denotat. Tota inferior hujus intestini pars inter a’a’a” et aVa’ sita involucro se- roso caret. AA. Articuli coxofemorales.—AA. Cristae ossium ilei.— B. B. Tubera ossium ischii. — C. Promontorium ossis sacri.— D. D. Mm. Psoates.— E. M. Obturator internus. — a. Intestinum colon descendens. Fig. 2. In cadavere feminae mediae aetatis solidissime congelato pelvis sectione in longitudinem ducta etiam in duo segmenta (anterius et posterius) diffissa. Articulus coxofemoralis sinistri lateris caelo et malleo resectus; in dextro latere fundus acetabuli relictus. Omnes partes congelatae, quibus uterus te- gitur, ex cavea pelvis extractae, denudatae et in situ normali relictae sunt; uterus, vagina, plica peritonaei rectouterina et superior pars intestini recti. Paries uteri anterior per strata remotus, ut directio caveae uteri in conspec- tum veniat. Corpus uteri incurvatum. Fundus uteri oblique ad sinistram spectat. A. Vertebra lumborum 5ta.—B. B. Ossa pelvis. — a. Fundus uteri.— b. b. Collum uteri. — c. c. Pars superior caveae uteri. •— d. Canalis cervi- cis uteri.— e. Ostium vaginale uteri.— f. Vagina.— g. Plica rectouterina. Tad. iO et f Sectiones in cadaveribus juvenum et hominum adulto- rum congelatis per ramos descendentes ossium pubis et ascendentes ossium ischii directione parallela cum hisce ramis ductas, adumbrant. Tab. 16. Fig. 1. In cadavere hominis 19 annorum sectio per radicem penis ducta. — a. Locus insertioni ligamenti suspensorii penis respondens. — b. Pars anterior superior bulbi urethrae. Fig. 2. In cadavere juvenis 14* annorum sectio per A. A. marginem ante- riorem ramorum descendentium pubis et ascendentium ossium ischii insti- tuta. — B. Adeps symphysin ossis pubis tegens. — a. a. Radices corporum cavernosorum. — b. Pars bulbosa urethrae. — c. Bulbus urethrae. Fig. 3. Sectionem per symphysin ossium pubis, directione cum decursu ramo- rum descendentium ossium pubis et ascendentium ossium ischii parallela, ductam, effingit. A. Tuberculum ossium pubis. — B. Symphysis pubis. — C. Junctura rami descendentis pubis cum ramo ascendente ossis ischii. —D. Trochanter major. — a. Pars membranacea urethrae ad %” infra ligamentum arcua- tum pubis persecta. Tab. 17. Fig. 1. Cadaver pueri 15 annorum. Rami descendentes pubis et ascendentes ossium ischii sectione cum inclinatione symphysis pubis versus horizontem fere parallela diffissi. Segmentum sectionis anterius. A. Reliquiae cartilaginis symphysis pubis. — B. Initium rami ascendentis pubis. — a. Textus adiposus parieti anteriori vesicae urinariae et symphysi ossium pubis interpositus.—b. Pars membranacea urethrae textu rubidi colo- ris, qui sine limitibus distinctis in textum prostaticum transit, circumcincta. Fig. 2. Sectio per symphysin pubis, per ligamentum arcuatum et per ramum descendentem pubis et ascendentem ischii ducta. A. Symphysis pubis. — B. Ramus descendens pubis et ascendens ossis ischii. — a. Pars membranacea textu fibroso-musculari circumcincta, ad 8”’ a margine inferiore ligamenti arcuati et ad 1” a margine inferiore sym- physis pubis distans. Fig. 3. Sectio in cadavere hominis adulti per symphysin pubis ad l’5’ a super- ficie ipsius posteriore et per ramos descendentes pubis et ascendentes ischii in longitudinem ducta. A. Symphysis ossium pubis in duo segmenta: anterius et posterius diffissa. Hic segmentum anterius adumbratum est. — a. Textus adiposus inter liga- menta puboprostatica inclusus. — c. Textus cavernosus parti membranaceae urethrae et symphysi ossium pubis interpositus. — b. Pars membranacea urethrae fibris circularibus fibrosae et muscularis indolis circumcincta. — d. Musculus Levator ani et m. Obturator internus. Tam. 18 et 19. Sectiones in cadaveribus hominum adultorum congela- tis, eadem (supraexposila in Tab. 16 et 17) directione per ramos horizon- tales pubis et per foramina obturatoria ductas effingunt. Tab. 18. Fig, 1. Sectionem per symphysin ossium pubis et per foramina obturatoria directione magis obliqua (directione ramorum ascendentium ischii non perfecte parallela) ductam, repraesentat. A. Symphysis ossium pubis ad 1”’ prope superficiem ipsius posteriorem diffissa. — B. Tuber ossis ischii. — a. Textus adiposus ligamentis pubo- prostaticis interpositus. — b. Pars anterior portionis prostaticae urethrae, prope initium colliculi seminalis oblique persecta. — c. Orificium ani. — d. M. Levator ani. Fig. 2. Sectio per ramos horizontales pubis ita oblique (directione cum ramis descendentibus pubis parallela) ducta, ut foramina obturatoria prope anterio- res ipsorum margines in duas partes inaequales anteriorem minorem et pos- teriorem majorem) dividerentur. A. Ramus horizontalis pubis prope tuberculum pubis persectus. — B. Anterior pars tuberis ischii.—C. Infima pars rn.m. Rectorum abdominis.— a. Particula peritonaei.— b. Particula parietis anterioris vesicae urinariae.— c. Pars anterior portionis prostaticae urethrae oblique persecta. — d. Ori- ficium ani. — e. M. Levator ani. Fig. 3. Sectionem per ramos horizontales pubis et per foramina obturatoria (ad 3‘/V”) pone symphysin ossium pubis directione fere recta atque axi arti- culorum coxofemoralium fere parallela, ductam adumbrat. A. A. Rami horizontales pubis.—B. Tuber ischii. — C. Trochanter major. — D. Mm. Recti abdominis. —F. M. Levator ani. — E. M. Obturator internus. Linea alba prope g decurrens, membrana obturatoria est, quae musculum hunc a m. Obturalore externo sejungit. — a. Anterior pars vesicae urinariae liquore congelato extensae. — b. Prostata oblique per col- liculum seminalem persecta. — c. Portio prostatica urethrae. — d. Vesi- 24 cula prostatica et colliculus seminalis. Quum in cadavere hoc prostata direc- tione obliqua diffissa sit, canalem urethrae propius posteriorem superficiem decurrere, adparet. — e. Orificium ani. Tab. 19. Fig. 1. Sectio per ramos horizontales pubis et per foramina obtu- ratoria ducta et inclinationi symphysis pubis versus horizontalem fere per- fecte parallela. AA. Rami horizontales pubis. — B. Tuber ischii. — C. Mm. Recti abdominis. — D. Foramen obturatorium sub musculis Obturatoriis condi- tum. — E. M. Levator ani. — a. Particula caveae peritonaei glaciem continens. — b. Particula parietis anterioris vesicae urinariae. — c. Apex prostatae. — d. Orificium ani. Fig. 2. Sectio per ramos horizontales pubis et per foramina obturatoria direc- tione magis recta, quam in fig. 1. Tab. 19, prope marginem internum su- periorem acetabulorum ducta. AA. Rami horizontales pubis prope marginem internum superiorem aceta- bulorum persecti.— B. Ramus descendens ossis ischii prope initium tuberis ischii. — CC. Mm. Recti abdominis. — D. M. Obturator internus et membrana obturatoria (linea alba designata). — E. M. Levator ani.—a. a. Anterior pars sacci peritonaei liquorem congelatum et ansam flexurae sig- moideae (a) continens.—b. Paries anterior vesicae urinariae vacuae, collap- sae et intestino crasso (a) compressae. — c. Prostatam directione superficiei ipsius anteriori fere parallela persectam, designat. — d. Particula parietis anterioris intestini recti. Fig. 3. Sectio pelvis in cadavere hominis adulti directione obliqua per ramos horizontales ossium pubis, prope marginem superiorem foraminum obtura- riorum, per acetabula prope marginem ipsorum internum et per incisuram ischiaticam minorem ducta. A. Symphysis ossium pubis. — B. Ramus horizontalis pubis. — C. In- cisura ischiatica minor. — D. Coccyx. — E. M. Obturator internus. — F. M. Levator ani. — a. Paries anterior vesicae urinariae oblique prope orificium vesicale b. urethrae persectus. — c. Basis prostatae, oblique et prope exitum vesicularum seminalium in d. d. ductus ejaculatorios persecta. — e. Intestinum rectum excrementis extensum. Tab. 90, 9fl, 99, 93 et 94. Plurimas sectiones in cadaveribus ho- minum adultorum per marginem posteriorem foraminum obturatoriorum, per acetabula et per articulos coxofemorales ductas, effingunt. 25 Tab. 20. Fig. 1. Sectio pelvim in segmenta: anticum et posticum diffindens, prope margines posteriores foraminum obturatoriorum ducta. Segmentum sec- tionis posterius. A. Margo superior anterior acetabuli et margo posterior foraminis obtu- ratorii. — B. Paries anterior abdominis et didi. Recti abdominis vagina inclusi et oblique persecti.— C. M. Obturator internus. — a. Ansa intestini coli descendentis, liquore congelato extensa et in longitudinem persecta. — b. b. Pars peritonaei, quae. — c. Fundum vesicae urinariae vestit.—d. d. Paries posterior vesicae urinariae vacuae et intestino crasso compressae. — e. Basis et margo posterior prostatae ad 4’” pone orificium vesicale urethrae persecta. Duo puncta, quae in basi prostatae conspiciuntur sunt ductuli ejacu- latorii oblique persecti. — f. Intestinum rectum liquore congelato extensum. Fig. 2. Sectionem pelvis (in cadavere hominis adulti congelato) in duo seg- menta: anterius atque posterius, per posteriorem partem orticulorum coxo- femoralium directione fere perfecte ad perpendiculum ducta, effingit. Vesica urinaria liquore congelato extensa. Segmentum sectionis posterius. A. Os ileum. — B. Vertebra lumborum 5U. — C. Ramus ascendens ossis ischii prope inferiorem marginem foraminis obturatorii persectus. — a. a. a. Plica rectovesicalis peritonaei. — b. Vesica urinaria liquore con- gelato extensa et totum caveam pelvis minoris explens. — c. Basis et margo posterior prostatae pone collum vesicae urinariae persectae. — d. Ductuli ejaculatorii. — e. Bulbus urethrae. — f. Initium intestini recti prope syn- chondrosin sacroiliacam sinistram situm. Tab. 21. Fig. 1. Sectio per symphysin sacroiliacam, per posteriorem mar- ginem articulorum coxofemoralium (obliqua directione) ita ducta, ut linea secans angulum fere rectum cum linea, qua gradus inclinationis symphysis pubis versus horizontalem exprimitur, constituat. In cadavere hoc, antequam gelu expositum erat, lithotomia bilateralis ad methodum Dupuytrenii instituta est; prostata et posterior paries orificii vesicalis urethrae litholoma occulto duplici (ad 12’”—14’” aperto) incisa, per plagam hanc cervici vesicae inflic- tam forceps introductus et brachiis ad 2‘/2” extensis (quemadmodum ad cal- culum extrahendum fieri solet) denuo eductus est. In segmento anteriore sec- tionis, cujus facies posterior hic adumbrata est, nullum vestigium vulneris collo vesicae urinariae inflicti cernitur et anterior pars prostatae (d. d.) per- fecte integra apparet. A. Tuberositas ossis ilei. — B. Vertebra lumborum 5ta. — C. Sym- physis sacroiliaca. — D. Ramus ascendens ischii propius marginem inferio- 26 rem foraminis obturatorii persectus. — a. a. Peritonaeum caveam pelvis minoris et fundum vesicae urinariae (vacuae et contractae) investiens. Intes- tina caveae peritonaei inclusa non adumbrata sunt. — 6. Fundus vesicae urinariae valde contractae et compressae.— c. Paries anterior vesicae urina- riae. — d. d. Anteriores laterales partes prostatae. — e. Pars bulbosa urethrae. — f. Bulbus urethrae. — g. g. Corpora cavernosa penis. Fig. 2. Sectio pelvis per media acetabula et per marginem posteriorem fora- minum obturatoriorum ducta.Vesica urinaria urina extensa.Segmentum ante- rius sectionis (con. Tab. 22. fig. i). A. Paries superior acetabuli.—B. Margo posterior tuberis ischii. — C. Paries anterior et mm. Recti abdominis vagina aponeurotica inclusi.—D. M. Obturator internus.—E. M. Levator ani.—a. a. Inflexiones laterales laminae parietalis peritonaei quae supra verticem vesicae urinariae continuantur et li- quorem congelatum continent.— b. Paries anterior vesicae urinariae. — c. Ostium vesicale urethrae. — d. d. Particulae, quae ad posteriorem marginem basis prostatae pertinent, et ad ulrumque latus vesiculis seminalibus et ductu- lis ejaculatoriis adnexae sunt. — e. Intestinum rectum. Tab. 22. Fig. 1. Segmentum posterius sectionis, cujus segmentum anterius in tabula 21, fig. 2, adumbratum est. A. A. Articulus coxofemoralis fere medius persectus, — B. M. Obtura- tor internus. — C. M. Levator ani. — a. a. a. Inflexiones peritonaei late- rales quae exsudatum serosum congelatum continent. — b. Paries posterior vesicae urinariae. — c, c. Orificia vesicalia ureterum. — d. d. Ductus de- ferentes prope transitum in vesiculas seminales persecti. — e. Intestinum rectum. Fig. 2. Sectio pelvis per incisuras acetabulorum ita ducta, ut linea secans an- gulum fere rectum cum ramo descendente pubis constituat. Vesica urinaria liquore congelato extensa. Segmentum sectionis anterius (facies hujus seg- menti posterior). A. A. Articuli coxofemorales per incisuras acetabulorum persecti.— B. Rami descendentes pubis. — C. Carlilago intervertebralis vertebrae lumbo- rum 5ae et ossi sacro interposita. — a. Anterior superior paries orificii ve- sicalis urethrae. — b. Pars bulbosa et bulbus urethrae. — c. Initium intes- tini recti prope synchondrosin sacroiliacam sinistram sita. Tab. 23. Fig. 1. Sectionem pelvis per synchondrosin sacroiliacam et per post- remam partem articulorum coxofemoralium directione jam supra exposita (vid. Tab. 22. fig. I) ductam effingit. Segmentum sectionis anterius (facies ipsius posterior). A. A. Synchondrosis sacroiliaca. — B. Posterior pars acetabuli. — C. Ramus ascendens ischii ante transitum in tuberem ischii persectus.—D. Os sacrum. — a. Paries posterior vesicae urinariae. — b. Vesiculae semi- nales. Infra vesiculas persectas paries anterior intestini recti (nulla littera designatus) sectione nondum aperti cernitur. — c. Pars superior intestini recti de synchondrosi sacroiliaca sinistra (conf. Tab. 22. fig. 2) jam ver- sus excavationem ossis sacri degressa. Fig. 2. Prostatam plaga bilaterali incisam et encheiresi nostra sculptili enucle- atam adumbrat. In cadavere hominis adulti, antequam gelu expositum erat, lithotomia bilateralis secundum methodum Dupuytrenii instituta est. Plaga prostatae et cervici vesicae urinariae lithotomo occulto duplice, ad 24’” aper- to, inflicta; forceps per vulnus introductus et brachiis ad 21”’ extensis educ- tus est. In cadavere post operationem institutam, solidissime congelato rami descendentes pubis et omnia partium mollium strata, quae perinaeum consti- tuunt simul ac urethra et pars peritonaealis intestini recti serra et cultro usque ad prostatam remota sunt. Plaga semilunaris prostatae inflicta, post- quam cadaver glacie liberatum est, mensa, 2” Par. adaequabat. Patet itaque in methodo Dupuytrenii incisionem colli vesicae rite institutam ad calculos, si magnitudinem 2” non superant, extrahendos sufficientem esse. Praeterea plaga bilateralis ad magnos calculos extrahendos satis larga, ambitum basis prostatae, ut in imagine cernitur, non excedit. A. Symphysis ossium pubis. — B. Rami descendentes pubis serra per- secti. — C. Os coccygis. — a. a. Lobi laterales prostatae. — b. Pars pro- statica urethrae. — c, d. Plaga bilateralis prostatae inflicta, 20’” longa, ambitum vero prostatae minime excedens. — e. Intestinum rectum. Tab. 24. Fig. 1. In cadavere hominis adulti, antequam gelu expositum erat, incisione perinaei bilateralis ad methodum Dupuytrenii instituta, plaga prosta- tae et cervici vesicae urinariae, lithotomo occulto duplice, ad 2” aperto, in- flicta, cadaver solidissime congelatum est. Quo facto pelvis per medios fere articulos coxofemorales diffissa est. Directio lineae secantis est fere recta, id est lineae centrali corporis parallela, symphysin pubis vero (circa 60° versus horizontem inclinatam) sub angulo acuto (fere 55° ) decussans. Quum sectio pelvis non basin, sed mediam fere prostatam diffindat, ex imagine ap- paret ambitum hujus organi laesum esse, quod revera semper in sectionibut hac directione ductis observatur, etiamsi ambitus basis perfecte integer si Aspectus vulneris prostatae triangularis est; colliculus seminalis et ductuli ejaculatorii inter utrumque cornu incisionis intacti decurrunt. Longitudo vulneris prostatae, in cadavere hoc, postquam gelu solutum est, mensa mu- tuam distantiam laminarum scindentium lithotomi occulti (24’”) superabat et 30’” adaequabat, quod raro accidit (fere semper enim distantia laminarum longitudinem plagae excedit) et eo forsitan explicari potest quod lithotomus occultus directione non perfecte horizontali e vulnere perinaei eductus est. Imago nostra optime etiam demonstrat, quomodo m. Levator ani, arcus ad instar prostatae juxtapositus, in operatione lithotomiae perinaealis semper in- cidatur. Vesica urinaria hypertrophia correpta aspectum angulosum offert, vertex ipsius ad dextram inclinatus est. In segmento sectionis anteriore hic adumbrato omnia intestina caveae peritonaei inclusa removi, ut diversae protuberantiae (plicae peritonaei) et foveae, quae in superficie interna (s. pe- ritonaeali) parietis abdominis anterioris observantur, melius in conspectum veniant. Ut notum est, foveae hae inguinales, sic dictae, ad decursum diver- sarum herniarum inguinalium rite intelligendum magni momenti sunt. In- dagationes autem nostrae in cadaveribus congelatis institutae demonstrant (quod etiam ex imagine clare apparet) dispositionem fovearum inguina- lium a situ vesicae urinariae, prout liquore extensa aut vacua et in- testinis juxtapositis compressa sit, valde dependere. Sic in imagine nostra situm et altitudinem fovearum inguinalium ita inclinatione verticis vesicae mutatas videmus, ut symmetrica ipsarum dispositio dispareat et fovea in- guinalis interna dextra profundior sit, quam sinistra. A. A. Ossa ilei per media fere acetabula directione perpeudiculari in lon- gitudinem persecta. — B. Rami ascendentes ischii prope initium tuberosita- tis ischii persecti. — C. C. M. Recti abdominis vagina aponeurotica inclusi et obliqua directione persecti. — D. M. Obliquus abdominis externus. — E. M. Obliquus abdominis internus. — F. M. Transversus abdominis. — G. M. Iliacus internus. — //. M. Psoas major, — /. M. Obturator inter- nus. — K. M. Obturator externus. — L. M. Quadratus lumborum. — M. N. Musculi Glutaei. — a. a. a. Lamina parietalis peritonaei. — b. Fovea inguinalis externa pro origine herniarum inguinalium externarum et congenitarum inserviens et annulo inguinali interno, in hac regione sub la- mina peritoneali condito, respondens. — c. Plica peritonaei epigastrica, de- cursu vasorqm epigastricorum {h.) formata. — d. Fovea inguinalis interna pro origine herniae inguinalis internae seu Hesselbachii inserviens et ad crus externum annuli inguinalis externi recta fere directione ducens. — e. Plica vesicoumbilicalis peritonaei lateralis, decursum ligamenti umbilicalis desig- nans. — f. Fovea inguinalis tertia inter ligamentum umbilicale et marginem externum musculi Recti abdominis disposita etiam pro origine herniarum in terdum inserviens. — g. Plica peritonaei vesicoumbilicalis dextra simul cum vertice vesicae urinariae et uracho (plica vesicoumbilicali peritonaei media) magis ad dextram intestinis (quae ex cavea peritonaei hic remota sunt) pro- pulsa. — h. h. Vasa epigastrica.— i. i. Arteriae iliacae externae.— k. Ii. Venae ejusdem nominis. — /, l. Nervi crurales. — m. m. Vasa obturatoria et nervi obturatorii. — mm. Nervi ischiatici. — n. Vesica urinaria hyper- trophica, contracta et ad dextram propulsa.— o. o. Prostata fere media per- secta.— p. p. Plaga bilateralis prostatae inflicta. — p. Plaga musculo Le- vatori ani, q, qui arcus adinstar prostatae adpositus est, inflicta. — r. Vasa pudenda interna. Fig. 2. Segmentum posterius ejusdem sectionis, cujus segmentum anterius in fig. i. adumbratum est. A. A. Parietes superiores acetabulorum.—B. B. Tubera ischii. — C. C. Mm. Obturalores interni. — D. M. Levator ani. — a. a. Lamina perito- naei verticem vesicae urinariae investiens, — b. Vesica urinaria.—c. Cornu plagae bilateralis dextrum, quo collum vesicae inflictum est. — d. d. Basis prostatae integra et ductus ejaculatorios (hic dilatatos) includens. Ad utrumque latus basis prostatae vesiculae seminales persectae (et littera non designa- tae) conspiciuntur. — e. Intestinum rectum. Fasciae regionis iiiguinofemoralis et pelvis (Tab. 25, 26, 27). Ad complexam dispositionem fasciarum regionis inguinalis et pelvis indagan- dam disquisitiones in cadaveribus congelatis institutae in universum non multum conferunt. Tantummodo aspectus et dispositio spatiorum, quae diversis lamellis fibrosis interposita sunt, ut spatium ischiorectale, canalis cruralis et cet. sec- tionibus his optime demonstrantur (vid. Fasc. 3 et Fasc, 3 B.). Quum vero omnes chirurgi ad herniarum doctrinam rite inlelligendam nec non ad operatio- nes herniotomiae, lithotomiae aliasque instituendas et dijudicandas notionibus exactis harum fasciarum carere non possint, icones, quae praecipuas istas apo- neuroses consueto praeparandi modo in cadaveribus non congelatis elaboratas effingunt, huic fasciculo adjunxi. Multum etiam (icones hae 25a—27a) inser- viunt, ut aliae imagines, quae sectiones fasciarum diversa directione ductas repraesentant, melius a lectore intelligantur. Analomia fasciarum inguinis et pelvis ab auctoribus valde diversa et non raro parum perspicua ratione explicatur. Nobis opus erat hic proprias tantummodo notiones fasciarum, quae numerosissimis cadaverum disquisitionibus nituntur, exponere. Quum vero doctrinam meam de fasciis praecipue ad usum chirurgo- rum scribere conatus sim, omnia incerta de origine et nexu fasciarum silentio praetereo. Nihil mea refert, num hic vel alius fasciculus fibrosus ab hac potius quam ab alia fascia originem suam trahat; decursum et dispositionem fasciae, quaecumque ea est, Chirurgis notatu dignam esse puto, dummodo ad naturam morborum explicandam vel ad operationem rite instituendam inserviat. Hoc ta- men momentum ad naturam rei pertinere cogito, ut inter omnes, diversa ra- tione dispositas et valde complexas fasciarum pelvis et inguinalium laminas sem- per locus confluxus sive punctum commune insertionis anatomica investiga- tione quaerendum sit. Nil enim ad vim, quam fasciae in organa vicina exercent, cognoscendam, nil ad morbos horum organorum curandos tam multum inservit, nihil dispositionem denique fasciarum intellectu tam facilem reddit, quam nexus ipsarum communis exacta indagatio. Quamobrem in disquisitione nostra impri- mis hoc punctum commune insertionis vel locum confluxus cum pro fasciis regionis inguinalis, tum pro fasciis pelvis statuere conatus sum. Persuasum mihi denique est, notiones nostras fasciarum his (Tab. 25, 26, 27) et aliis iconibus (conf. Fasc. 3 B. Fasc. 3, 3 A.) illustratas, ad intelligendum faciles et ad usum practicurn omnino sufficientes esse. 1) Aponeurosis musculi Obliqui abdominis externi. Arcus cruralis. Annutus inguinalis externus. Fascia cribrosa. Apertura inferior canalis cruralis (Tab. 25, fig. 1). Integumentis communibus et fascia superficiali in regione inguinofemorali caute remotis, omnes hae partes tendineae in conspec- tum veniunt, quod repraesentat nobis; Tab. 25. fig. I. In imagine hac cernimus; a. Aponeurosin m. Obliqui abdominis externi, quae fibris aut potius fascicu- lis fibrarum obliquis, aliis intercurrentibus fibris mixtis, composita est. Praeter nonnullas exiguas fissuras, quae inter fibras hujus aponeurosis observantur, fas- ciculi fibrarum prope symphysin pubis sejuncti rimam largam oblongam, oblique sitam constituunt, quae b. Annulus inguinalis externus est. Apex ipsius, angulum sursum et ex- trinsecus spectantem formans, aliis fibris contraria directione intercurrentibus 31 rotundatum ita, ut fissura haec aspectum anuuli aut potius orificii quadrangularis repraesentet. Hiatus ipse non nisi funiculo spermatico remoto, ut imago adum- brat, perfecte apertus apparet, si quidem tenuissima membrana quaedam, fibro- sae indolis, ab ambitu aunuli protensa funiculum spermaticum investit et confi- nia hujus aperturae minus distincta reddit. In annulo inguinali externo duo crura distinguere possumus: c. Crus internum, cujus fasciculi tendinei taeniaeformes symphysi ossium pubis adnectunlur et cum fibris alterius lateris ad lineam albam abdominis con- stituendam inserviunt; d. Crus externum annuit nil aliud est nisi continuatio aut insertio pubica arcus cruralis et fasciolae ileopvbicae (vide infra) fasciculis fibrosis rotundis contextum, sulci aspectum offert et tuberculo pubis atque pectini ossium pubis adnectilur. Funiculo spermatico, qui in sulco cruris externi annuli decurrit, remoto, inter utrumque crus: e. Superficies sic dicta intercruralis infimis musculi Obliqui abdominis in- terni fibris muscularibus et tendineis constituta, adnolatur. Infima vero pars aponeurosis m. Obliqui abdominis externi fasciculum fibrarum constituit, arcus aut potius «2 adinstar inter symphysiu pubis et spinam superiorem anteriorem ilei extensum, qui f. Arcus cruralis (s. ligamentum Poupartii, Fallopiae quoque) nuncupatur. In arcu crurali, quum aspectum sigmoideum offerat, duas curvaturas; externam (iliacam) deorsum versus convexam et internam (pubicam) sursum versus con- vexam distinguimus; utraque fasciae latae firmissime adnexa, interna autem praecipue notatu digna est, etenim ad constituendas duas partes, quae in her- niarum doctrina magni momenti sunt, inservit. Curvatura haec arcus cruralis nempe non unico puncto osseo pubis adnectilur, sed insertio ipsius pubica dua- bus portionibus constat, quarum una, anterior, canaliculata aut sulci adinstar tu- berculo pubis adnexa, crus externum annuli inguinalis constituit, altera vero, posterior, parvum planum inclinatum, vel potius horizontale, 3/f’ longum, obli- que in pectinem pubis insertum repraesentat, ad conformandum annulum cru- ralem inservit et vulgo ligamentum Gimbernali nuncupatur. Duo igitur her- niarum (inguinalis et cruralis) hiatus insertione pubica arcus cruralis, saltem ex parte, constituuntur. Parti fasciae latae, quae curvaturae pubicae seu internae arcus cruralis ad- nectitur, hoc peculiare est, quod laminam tenuem, ovalem, multis foraminibus perforatam, 2” fere longam et aeque largam, supra vasa cruralia (quae sub arcu crurali de cavea pelvis exeunt) protensam, vaginae horum vasorum et fas- ciae superficiali fibris intercurrentibus contextam, format. Porlio haec fasciae latae, tam distinctae indolis. g. g. g’. g”. Lamina cribrosa s. (paries anterior, cribrosus canalis crura- lis) vocatur. Confinia hujus laminae superiora portione pubica arcus cruralis (cui adneclitur),inferiora autem introitu(*)venae saphenae (hic persectae) in(fc) venam cruralem determinantur. Ad utrumque latus vero in fasciam latam modo inobservabili transit. In loco introitus venae saphenae lamina cribrosa cum fas- cia superficiali firmissime contexta venam hanc vaginae infundibuliformis adinstar undique circumcingit. Vena saphena (quae supra fasciam latam decurrit), ad 13/4—2” infra arcum cruralem per rimam fasciae latae cum vena crurali confluit. h. Rima haec s. hiatus fasciae latae, etiam apertura inferior s. externa canalis cruralis dicta, incisurae semilunaris aspectum habet, in angulo con- fluxus utriusque venae (saphenae et cruralis) condita et sursum versus cum la- mina cribrosa ita contexta est, ut limitibus distinctis plane careat (conf. fig. 3). Si vero lamina cribrosa cultro caute removetur, margo semilunaris incisurae, cornu seu falcis adinstar, usque ad arcum cruralem extendi videtur. Haec ana- tomica arte potius elaborata falx fasciae latae plicam s. processum falcifor- mem s. d. auctorum constituit. In cadaveribus attamen macilentis, si lamina cribrosa perfecte integra et intacta est, prope arcum cruralem fibrae tendineae fasciae latae directionem arcuatam sequuntur et pro origine quasi artificiosae plicae falciformis inserviunt, ut hoc in imagine nostra litteris g. g. designa- tum est. 2) Fasciola ileopubica (Thomsonii). Fascia transversa. Apertura in- terna canalis inguinalis (Tab. 25, fig. 2, 3, 4, Tab, 26, fig. 3). Omnia, quae hucusque de fasciis regionis inguinalis dixi, auctores anatomici jam satis superque pertractaverunt, sed nemo fere, si Thomsonium exceperis, nos admonuit, ut stratum tendineum, quod sub ligamento Poupartii conditum est, exactius investigaremus. Stratum autem hoc non solum revera extat, sed etiam omnium fasciarum inguinalium gravissimum est. Tab. 25, fig. 2, 4. Si medium a. a. arcum cruralem persecas et ulramque ipsius partem (externam et internam) caute a partibus suppositis separas et re- plicas, fasciola vel funiculus fibris tendineis, obliqua et cum arcu crurali fere parallela directione decurrentibus compositus, apparet. Funiculus iste tendineus inter spinam anteriorem superiorem et tuberculum pubis, praecipue autem sub portione pubica arcus cruralis chordae adinstar tensus est. b. b. b. (Fig. 2, 4, d. d. lig. 3. Tab. 26, fig. 3, a. a. a.) Fasciola ileopubica Thomsonii. Prope tuberculum pubis fibrae fasciolae hujusce fla- belli adinstar dispositae et una cum insertione pubica arcus cruralis in pectinem pubis insertae sunt ita, ut salis insignis ligamenti sic dicti Gimbernatii pars fasciola ileopubica constituatur. Si fasciolam hanc a latere pelvis investigabis, portionem ipsius externam seu iliacam fasciis musculi Transversi abdominis (c. e.) et iliacae adnexum, internam vero portionem s. pubicam fasciae trans- versae et aponeurosi communi m. Obliqui interni abdominis et Tranversi e. e. junctam invenies. In regione vero, ubi vasa cruralia sub ligamento Poupartii decurrunt fibrae fasciolae ileopubicae vaginam cellulosam vasorum crura- lium i, i, i, undique amplectuntur, parietem hujus vaginae anticum decussant et fibris cellulosis laminae cribrosae contextae sunt. Quum autem fasciola nostra etiam, ut vidimus, ad constituendum ligamentum Gimbernatii multum conferat, fibrae ipsius sub vagina vasorum cruralium extenduntur et cum fascia ileopecli- nea et lamina profunda fasciae latae coalescunt. Omnibus itaque fasciis regionis inguinalis fasciola ileopubica punctum in- sertionis vel quasi locum confluxus ad constituendum utrumque herniarum canalem (inguinalem et cruralem) praecipue inservit et incarcerationem hernia- rum conficit. Quod fasciam tranversam attinet duae quoque portiones ipsius distinguan- tur necesse est; c. c. c, (fig. 2, 4, g. fig. 3). Porlio iliaca, quae internam faciem musculi Transversi abdominis investit et parti iliacae fasciolae modo descriptae et fasciae iliacae adnexa (conf. Tab. 26, fig. 3, d. e.) membranam constituit tenacem, potius cellulosae quam tendineae indolis, plerumque nullam perfecte distinctam directionem fibrarum offerens. Porlio haec musculo Trans- verso abdominis et sacco peritonaei interposita, superficiei internae musculi fibris cellularibus arcte tenet, peritonaeo autem texto cellulari laxo et fragili ita adnexa est, ut digito facile sejungi possit (quod etiam ad arteriam iliacam exter- nam, ut supra vidimus, Fasc. 3 A., rite denudandam, multum confert). Fasc. 3 B. Portio pubica (fig. 2 el 4, d. d. e. e. fig. 3, ». k. h. Tab. 26, fig. 3, b. c.) quae aponeurosi communi mm. Obliqui abdominis interni el Transversi nec non insertioni tendineae m. Recti abdominis adnexa et fibris distinctis tranver- sis, arcuatis et falciformibus composita, portioni internae fasciolae ileopubicae solidissime contexta, aspectum triangularem offert et pro peculiari fasciola, a portione iliaca fasciae transversae prorsus distincta haberi potest. Revera in multis cadaveribus, postquam fascia denudata est, si tres abdominis musculos transverse persectos sursum tollis et rigide intendis, ut icon 25 effingit, utram- que portionem (fig. 2, 3, 4), satis distincte sejunctam observabis. Sic in fig. 2 et 4 portionem iliacam, cui nomen fasciae m. Transversi abdominis imponere suadeo {c. c.), solito magis tendineam el tenacem margine distinctissimo, falci- formi (d), prope funiculum spermaticum (g) oblique decurrente, terminare et externum crus aperturae internae canalis inguinalis constituere vidimus. In fig. 4 margo hic (h. h.), etiam perfecte distinctus, directionem potius perpen- dicularem sequitur. Portio pubica autem, vel fascia transversa proprie sic dicta (fig. 2, e., dd. fig. 4, e., fig. 3, i.) spatium triangulare inter vasa epigastrica (fig. 4, h.), marginem internum m. Recti abdominis et fasciolam ileopubicam [b. b.) silum, occupans pro mero diversarum fibrarum fasciolae Thomsonii, aponeurosis communis m. Obliqui interni abdominis et Transversi et insertionis tendineae m. Recti abdominis, contextu haberi potest (fig. 3, i.). Margo hujus fasciae transversae externus, liber, etiam aspectum arcuatum vel semilunarem habet et orificio abdominali canalis inguinalis pro crure interno inservii (fig. 3, h. k., fig. 4, f.). Utraque haec portio fasciae tranversae textu cellulari tenuissimo et tenerrimo inter se jungitur (fig. 2, dd.), inter utrumque vero marginem semilunarem apertura interna canalis inguinalis ad transitum fu- niculi spermaticu inserviens (fig. 2, 4, g., fig. 3, /.), conspicitur. Quum vero forma et dispositio marginum nec non decursus fibrarum utriusque portionis multum varient, aspectus et conformatio hujus aperturae canalis inguinalis in diversis cadaveribus valde diversa sunt, ut hoc ex comparatione imaginum 2, 3, 4 et Tab. 25, fig. 3 patet. Saepius solum crus aperturae internum magis excultum est el fibris falciformibus funiculum spermaticum suspensum tenet (fig. 4, g. Tab. 26 fig. 3, e.) interdum fibrae tendineae arcuatae in crure externo evidentius conspiciuntur, fibras falciformes cruris interni decussant et ipsis su- prapositae fasciolae ileopubicae adnectuntur (Tab. 25, fig. 2, d. c. c.). Inter- dum denique crura haec aequaliter inter se comparata perfectam aperturam oblongam canalis inguinalis constituunt (Tab. 25, fig, 3, h. h. k. k.). Vasa epigastrica, ut notum est, semper prope internum orificii hujusce marginem oblique decurrunt (Tab. 25. fig. 4, h. Tab. 26, 3, *.). Plerumque vero aper- tura interna canalis inguinalis confiniis distinctis caret; ambitus etenim ipsius semper infundibuli adinstar in cellulosam membranam sensim sensimque exte- nuatur. Membrana autem haec, funiculum spermaticum circumcingens, tunica communia funiculi et testis est. 3) Vagina infundibuliformis vasorum cruralium. Lamina profunda fasciae latae ffascia ischiopubica et pectinea). Fascia iliaca et pubica. Ligamentum Gimbernati. Orificium abdominale canalis cruralis et annu- lus cruralis (Tab. 25, fig. 2, 3, 4. Tab. 26, fig. i, 2, 3, 4). Vasa crura- lia, quum sub arcu crurali extra caveam pelvis egrediantur, vagina propria tendinea inclusa sunt. Vagina haec, ut vidimus, fibris fasciolae ileopubicae, flagelli adinstar dispersis et decussatis, constituta — (Conf, Tab. 25, fig. 4, i. i. b. b., fig. 3, d. d. m.) fasciae transversae proprie dictae et lamellae cri- brosae (vide supra) contexta, aspectum infundibuli offert et a vagina cellu- losa vasorum (Tab. 26, fig. 1, n. p.) utique distinguenda est. Larga pars sive basis hujus infundibuli tendinei sursum versus spectat, fasciola ileopubica conformatur (Tab. 25, fig. 4, b.b.) fasciaeque transversae ac laminae pectineae (fasciae latae) solide adhaeret, apex vero usque ad rimam inferiorem canalis cruralis vel hiatum fasciae latae (fig. 4, l. I.) extensa (fig, 4, k. Tab. 26, fig. 4, k.) modo fere inobservabili in vaginam cellulosam venae saphenae exte- nuatur (Tab. 25, fig. 2, h. k.). Longitudo igitur infundibuli I‘/4”—2 fere adaequat. Anterior infundibuli paries densior est et distinctioribus fibris constat quam posterior, quae fundo canalis cruralis adnexa est (Tab. 26, fig. 4, /f.). Infra aperturam inferiorem canalis cruralis vasa cruralia jam alleram vaginam prismaticam lamellis strati profundi fasciae latae constitutam, recipiunt. (Con. fase. 4. Tab. 6 et 7). Totum infundibulum, vasa cruralia includens, excavationem sub arcu crurali aut sic dictam lacunam vasorum occupat fundo ipsius (s. angulo posteriori, vide infra) adnexa. Excavatio autem haec s. lacuna inter musculos Pectineum et Psoalem majorem invenitur et lamina profunda fasciae latae investita est ita, ul pro canali fibroso haberi possit, quamobrem a nonnullis auctoribus canalis cruralis nuncupatur. Attamen hic canalis ab eo, qui ad egressum herniarum inservit et a nonnul- lis recentioribus (e. g. Hyrtl) etiam canalis cruralis vocatur, bene distinguen- dus est; herniae crurales communes nempe semper in vaginam vasorum infun- dibuliformem prolabuntur. Canalis itaque herniae cruralis spatium est insolitum (pathologicum) vasis cruralibus et vaginae ipsorum interpositum, quod in corpore sano nunquam in- venitur. Canalis cruralis vero hac ratione conformatus est. Tres parietes et duas aperturas habet. Paries anterior lamina cribrosa seu superficiali fasciae la- tae (jam supra descripta) (Tab. 25, fig. \, g’. g’. Tab. 26, fig. 4, /”.) uter- que alter paries laminis profundis fasciae latae constituuntur et quidem; paries externus lamina profunda fasciae latae, quae portionem femoralem mm. Psoatis majoris et Iliaci interni investit (Fasc. iliosacralis Hyrtlii Tab. 26, fig. i et 2 k. k.) paries internus autem involucro fibroso m. Pectinei (fasc. ischiopubica Hyrtl.) (Tab. 26, fig. 1 et 2, g. g., fig. 3, h”.). Canalis cruralis itaque lamellis fasciae latae conformatus est. Transversa vel obliqua directione (cum decursu arcus cruralis parallela) persectus formam prismatis habet, apice versus acetabulum spectante (Tab. 26, fig. 1 et 2, e. f.h.k.). Ex tribus angulis prismatis unus, posterior, ossi inter acetabulum et foramen obturatorium adneclitur (Tab. 26, fig. 1 et 2, h.). Canalis cruralis longitudinem 1W’—2” adaequat apertura s. rima ip- sius inferior (vel externa) nihil aliud est nisi fasciae latae hiatus jam supra descriptus (Tab. 25, fig. 1, h.), qui ad introitum venae saphenae cum vena crurali destinatus est et falcis adinstar in laminam cribrosam extenditur. Apertura superior s. abdominalis aspectus fere ovalis, diversis partibus tendineis conformatus est et texturam magis complicatam habet (vid, Tab. 26, fig. 3). Pro superiore ipsius margine, qui a superiore (larga) parte infundi- buli vasorum vix distingui potest, ligamentum Poupartii cum fascia ileopubica (a. a.) solide contextum, inservit. Externum marginem (prope arteriam iliacam externam situm (cV) junc- tura fasciae iliacae [e. ee.) cum fasciola ileopubica efficit. Margo inferior constituitur ea parte fasciae iliacae (ee. ee.) quae a fasci- culo ileopubico exorta latus iuternum musculorum Iliaci interni et Psoatis majo- ris investit, sub vasis iliacis decurrit atque cristae et pectini pubis adnexa lami- nae profundae fasciae latae (fasciae ischiopubicae) coalescit, Margo denique internus, Chirurgis notatu dignissimus, semilunaris, ad ligamentum Gimber- natii [f ) perlinet. Ad ligamentum hoc conformandum omnes fere fasciae ingui- nales conferunt et omnes saltem hoc ligamentum pro puncto insertionis ha- bent. Margo igitur internus aperturae abdominalis canalis cruralis, prout tensus vel relaxatus est, omnes partes tendineas, quibus aperturae haec conformatur, vel tendit, vel relaxat. Revera basin ligamenti Gimbernatii in pectinem ossis pubis insertam, porlio pubica arcus cruralis et fasciolae ileopubicae Thomsonii constituit; externae li- gamenti superficiei lamina profunda (pectinea) fasciae latae, internae faciei fascia iliaca adnectunlur; superiori et interno margini fascia transversa (Tab. 26, fig. 3, b)\ inferiori denique margini ligamentum pubicum Gowperi (/?.) adhaerent. Ligamentum Gimbernatii igitur sicuti fasciola ileopubica (vid. supra) caeleris fasciis punctum insertionis praebet. Vasa cruralia per aperturam abdominalem canali cruralis ita egrediuntur, ut arteria ad externum, vena ad internum latus sita sit, utrumque vas septo cellu- loso alterum ab altero sejunctum. Nervus cruralis vero extra canalem cruralem in vagina fibrosa (fascia iliaca) musculorum Psoatis et Iliaci interni decurrit (Tab. 26, fig. 1 et 2, m.). Arteria cruralis a margine externo aperturae abdo- minalis canalis cruralis parum distat, vena autem cruralis a margine semilunari (interno) ligamenti Gimbernatii interstitio nonnullo separata est, quod annutus cruralis vulgo nuncupatur. Lacuna haec autem non est hians et vacua sed membrana, satis resistente, quae septi cruralis (Tab. 26, fig. 3) nomen tra- hit, occlusa. Plerumque septum hoc foraminulis perforatum est et unicum gan- glion lymphaticum continet (Tab, 26, fig. 1,5). Digitus e cavea pelvis in annulum hunc cruralem introductus septum et gan- glion istud lymphaticum propellit et in vaginam vasorum infundibuliformem prope latus internum venae cruralis insinuatur. Eadem ratione viscus e cavea pelvis prolabilur, quod herniam cruralem communem s. internam constituit. Sepium crurale, quod descensui viscerum pro impedimento est, non semper in uno eodemque gradu resistit, interdum extenditur et pro tunica sacco herniarum in- servit, interdum vero, si foraminulis praeditum est, cedit vel rumpitur et sac- cus herniae nudus in infundibulo vasorum reperitur. Quum vero infundibulum inferiorem pariem versus angustetur et prope aperturam infimam canalis crura- lis in vaginam mere cellulosam venae saphenae transeat, etiam saccus herniae cruralis longius ab apertura abdominali non descendit, nisi egressum sacci per foramina laminae cribrosae, aut per rimam insolitam infundibuli ipsius, exceperis. Omnibus, quae de fasciis hic exposui, collatis haec argumenta concludere possumus; 4) Fasciola ileopubica Thomsonii est fasciolus fibrarum rigidissimus, ab arcu crurali (ligamento Poupartii) prorsus distinctus, ad conformandam utram- que rimam (canalis inguinalis et cruralis) praecipue inserviens, quamobrem Chirurgis notatu dignissimus. 2) Fascia transversa proprie dicta pro peculiari membrana, a fascia musculi Transversi abdominis (portione externa fasciae transversae), prorsus distincta, praecipue fibris fasciolae ileopubicae, aponeurosis communis m. Obli- qui abdominis interni et Transversi et fibris insertionis tendineae m. Recti ab- dominis contexta, haberi potest. 3) Ut melius herniarum inguinalium velamenta iulelligas, omnia abdominis strata sacculorum vel crumenarum adinstar funiculum spermaticum et testem includere cogita. Revera prope rimam inguinalem externam, singulum abdominis stratum funiculum circumcingit et pro velamento ipsius ita inservit, ut unum al- teri interpositum sit. Sic cutis abdominis testem et funiculum marsupii adinstar involvens, scrotum est; fascia superficialis in tunicam dartos extenditur; apo- neurosis m. Obliqui abdominis externi (ut membrana tenuissima a lota annuli inguinalis peripheria circum funiculum extensa) tunicam fibrosam funiculi, margo inferior musculorum abdominis interni et Transversi Cremaslerem, fas- cia transversa tunicam communem funiculi et testis, fascia s. d. propria tu- nicam funiculi propriam constituunt. Quod denique peritoneum attinet, in em- bryonibus, membrana haec abdominis serosa, ut notum est teste descendente, una cum funiculo spermatico e pelvi in scrotum protrahitur et nomen processus vaginalis atque tunicae vaginalis testis propriae trahit, funiculum spermati- cum vero non, veluli caetera abdominis strata, circumcingit. 4) Fasciola ileopubica Thomsonii et Ligamentum Gimbernatii sunt puncta confluxus vel insertionis omnium fasciarum, quibus regio inguinalis componitur. Ilis duabus partibus tensis vel relaxatis omnes caeterae partes ten- dineae tenduntur vel relaxantur; causa strangulationis herniarum cruralium fdeoqne in tensione utriusque hujus puncti insertionis quaerenda est. Quum vero tensa pro gravissimo impedimento sint, in operatione rite instituenda cultro in- cidantur necesse est. 5) Quum basis aut superior (larga) pars vaginae infundibuliformis vasorum cruralium laminae profundae fasciae latae, fasciolae ileopubicae et ligamento Gimbernatii undique adhaereat, saccus autem herniae cruralis interni semper sub fasciola ileopubica ad internum latus ligamenti Gimbernatii prolabatur et nulla alia ratione nisi per vaginam hanc vasorum e cavea pelvis egredi possit, semper igitur, nisi insolitum ipsius per foramina laminae cribrosae aut per ri- mam infundibuli egressum exceperis, infundibulo vasorum circumcinctus est. Si sacculus herniae exiguus in vagina profunde conditur, basis infundibuli hu- jusce interdum tam fortiter saccum adstringit, ut difficillimum sil cultrum inter collum ipsius et viscus strangulatum introducere. In hoc casu, postquam basis infundibuli syringotomo a me excogitato, lamina angustissima munito (et cultro Savigny non dissimili) prope ligamentum Gimbernatii persecta est, mox tensio cessat et taxis herniae facilior redditur. 6) Quum aspectus aperturae internae canalis inguinalis valde diversus sit et conformatio ipsius praecipue a fascia transversa proprie dicta dependeat, fascia haec autem fasciolae ileopubicae solidissime contexta sit, fasciculum hunc ten- dineum etiam ad strangulationem colli sacci in hernia inguinali multum conferre patet. Tab. 25. Fig. 1. a. Aponeurosis m. Obliqui abdominis externi.— b. Annu- lus inguinalis externus.— c. Crus internum et d. crus externum annuli in- guinalis externi. — e. Superficies intercruralis annuli inguinalis externi. — /’. f. f. Arcus cruralis s. ligamentum Poupartii. — g. g. Rudimenta plicae falciformis fasciae latae. — g’. g’. Lamina cribrosa fasciae latae s. paries anterior canalis cruralis. — h. Rima inferior falciformis canalis cruralis pro introitu venae saphenae in venam cruralem destinata. — i. Yena sa- phena. — k. Yena cruralis. Fig. 2. A. Crista anterior superior ossis ilei, — B. Symphysis pubis. — a. Arcus cruralis persectus et replicatus. — b. b. b. Fasciola ileopubica Thom- sonii. — c. c. c. Portio externa s. iliaca fasciae transversae (fascia musculi Transversi abdominis). — d. Margo externus, semilunaris annuli inguinalis interni, fascia hac constitutus. — e. e”. Portio interna s. fascia transversa proprie dicla ad conformandum crus internum annuli hnjusce inserviens. — dd. dd. Textus cellularis (fascia propria) utramque portionem hanc fasciae transversae uniens.—f. M. Transversus abdominis transversa directione per- sectus et replicatus. — ff. Aponeurosis communis rnm. Obliqui abdominis interni et Transversi. — g. Funiculus spermaticus. — h. h. Vagina infun- dibuliformis fibrosa vasorum cruralium laminae cribrosae contexta et in vagi- nam cellulosam. — k. Venae saphenae extenuata. — i. Lamina profunda fasciae latae ad conformandum parietem internum canalis cruralis inserviens. Fig. 3. A. Spina anterior superior ossis ilei. — B. Symphysis pubis.—a. h. Arcus cruralis persectus et replicatus. — c. M. Obliquus abdominis exter- nus. — d. d. d. Fasciola ileopubica Thomsonii. — e. ef. M. Transversus abdominis et m. Obliquus abdominis internus. — g. Portio externa fasciae transversae (fascia transversa proprie dicta), fibris fasciolae ileopubicae, apo- neurosis communis mm. Obliqui abdominis interni et Transversi nec non fi- bris ab insertione pubica m. Recti abdominis exortis et decussatis contexta.— k. k. Crus internum annuli inguinalis interni.—l. Funiculus spermaticus.— m. Vagina infundibuliformis fibrosa vasorum cruralium. — n. Vena saphe- na. — o. Pars laminae cribrosae. Fig. 4. A, Spina anterior superior ossis ilei. — B. Symphysis pubis. — C. M. Transversus abdominis. — D. M. Obliquus internus abdominis. — E. Saccus peritonaei.— a. a. Arcus cruralis medius persectus et replicatus.— b.b b. Fasciola ileopubica Thomsonii. — c.c. Porlio externa fasciae trans- versae. — d. d. Margo externus aperturae inguinalis internae, — e. Fascia transversa proprie dicla. — f. Margo internus, falciformis, aperturae inter- nae canalis inguinalis.—g. Funiculus spermaticus.—/i. Vasa epigastrica.— t, i. i. Vagina infundibuliformis vasorum cruralium, in k. vaginam cellulo- sam venae saphenae extenuata. — /. I. Hiatus falciformis fasciae latae s. rima inferior canalis. — m. Vena saphena. Tab. 26. Fig. 1, Figuram prismaticam canalis cruralis persecti et nexum fas- ciolae ileopubicae (s. basis infundibuli vasorum) cum ligamento Gimbernatii et cum lamina profunda fasciae latae repraesentat. Sectio per arcum cruralem et per canalem cruralem, prope aperturam ipsius superiorem, directione obli- qua (cum arcu hoc parallela) ducta. Strata regionis inguinalis et canalis cru- ralis sejuncta et replicata. 41 a. Integumenta communia. — 6. Fascia superficialis. — c. Arcus cru- ralis s. ligamentum Pouparlii. — d. Margo interior mm. Obliqui abdominis interni et Transversi. — e. Fasciola ileopubica basin (largam partem) vagi- nae infundibuliformis fibrosae vasorum cruralium constituens, — f. Liga- mentum Gimbernatii. — g. Transitus ligamenti Gimbernalii in laminam pro- fundam (pectineam) fasciae latae, parietem internum canalis cruralis consti- tuens. — h. Insertio anguli posterioris canalis cruralis in os, prope aceta- bulum. — t. M. Pectineus. — k. k. Paries externus canalis cruralis la- mina profunda fasciae latae (fascia ileosacralis) conformatus et (/.) Musculos Iliacum internum et Psoatem investiens. — m. Nervus cruralis, extra cana- lem cruralem decurrens et sacco fibroso mm. Iliaci interni et Psoatis inclu- sus. — n. 7i. Vagina cellulosa vasorum et quidem lacuna ipsius externa s. arterialis. — o. Septum hujus vaginae arteriam a vena sejungens. — p. p. Lacuna vaginae cellulosae venosa s. interna. — q. Arteria cruralis supra originem arteriae epigastricae persecta. — r. Arteria circumflexa ilei.—s. Sepium crurale et ganglion lymphaticum, quae annulum cruralem explent. Fig. 2. Sectio eadem directione sed paululum inferius (per foramen obturato- rium) ducta. Omnes partes persectae iisdem litteris ut in fig. t designatae sunt. Prae- terea B. Membranam obturatoriam. — hh. Musculos Adductores femoris et hhh. musculum Obluralorem internum designant. Fig. 3. Fossam iliacam et aperturas internas canalis inguinalis et cruralis re- praesentat. Peritonaeum remotum. Funiculus spermaticus in canali inguinali persectus. A. Facies interna rami horizontalis pubis.—B. M. Rectus abdominis — a. a. a. Superficies interna fasciolae ileopubicae Thomsonii. — 6. Fascia transversa proprie dicta. — c. Annulus inguinalis internus. In cadavere hoc crus tantummodo internum annuli hujusce excultum et partim fibris fasciae transversae, partim fascia sic dicta propria constitutum est. — d. Porlio externa fasciae transversae s. fascia musculi Transversi abdominis. — e. Fascia iliaca et quidem porlio ipsius externa musculum Iliacum internum in- vestiens. — ee. ee. Portio interna s. ileopeclinea fasciae iliacae internum marginem m. Psoatis majoris investiens, pectini et cristae pubis adnexa, la- minae profundae fasciae latae contexta et marginem infimum aperturae inter- nae canalis cruralis constituens. — eV. Margo s. angulus externus apertu- rae internae canalis cruralis. — /’. Ligamentum Gimbernatii. — y. Vena et h. arteria cruralis. — i. Vasa Epigastrica. — k. k”. Nervi genitocru- Fasc. 3 B. ralis et cutaneus femoris anterior externus. — /. Vesica urinaria. — «. Annulus cruralis septo crurali occlusus.—(3. Ligamentum pubicum Cowperii. Fig. 4. Vaginam infundibuliformem vasorum cruralium, canalem cruralem et insertionem anguli ipsius posterioris in os (prope acetabulum) effingit. Femur in cadavere hominis adulti paulo infra aperturam inferiorem canalis cruralis transversa directione persectum. Fascia lata denudata. Musculi femoris e va- ginis fibrosis fasciae latae frustatim remoti. Ligamentum Pouparti, musculi abdominis Transversi et vena Saphena persecta et replicata. A. Spina anterior superior ossis ilei. — B. Tuber ischii, — C. Fora- men obturatorium. — D. Capitulum femoris. — E. Trochanter major. — a. Particula ligamenti Poupartii.— b. b. Mm. Obliquus abdominis internus et Transversus. — c. Aponeurosis communis horum musculorum, — d. d. Fascia transversa proprie dicta. — e. e. Fasciola ileopubica. — f Vagina infundibuliformis fibrosa vasorum cruralium et quidem paries ipsius ante- rior. — f. Insertio marginis interni superioris hujus vaginae in fasciam la- tam, — f”’, fLamina cribrosa cum infundibulo vasorum cruralium con- texta.— ff. Paries posterior infundibuli vasorum.— g. Lamina superficialis fasciae latae. — h. Porlio pubica fasciae latae et h”. lamina ipsius pro- funda parietem posteriorem internum canalis cruralis constituens, — i. Ri- ma inferior falciformis canalis cruralis. — k. Vena Saphena. — l. I. I. Vaginae musculorum fasciae latae.— m. Mm. Iliacus internus et Psoas.— n. Mm. Pectineus et Adductores femoris. — o. o”. o”. Angulus posterior canalis cruralis ossi, inter acetabulum et foramen obturatorium adnexus. — p. Vasa cruralia. — q. Funiculus spermaticus. 4) Fasciculus ischiopubicus s. arcus tendineus fasciae pelvis. Fascia pelvis et Ligamenta puboprostatica. Capsula pelvioprostatica. Fascia rectovesicalis. Ligamentum triangulare urethrae et fascia perinaei media. (Tab. 27. Gonf. etiam Fase. 3, Tab. 16, 17, 18, Fasc. 3 B. Tab. 18, 21, 24). Sicuti inter fascias regionis inguinalis fasciola ileopubica punctum commune insertionis vel locum confluxus diversarum lamellarum constituit, ita fasciculus ischiopubicus pro puncto insertionis omnium fasciarum pelvis et perinaei ha- beri potest. Ut supra monui (Fasc. 3. Sect. pelvis in sex. vir. pag. 45) jam ante mullos annos in praelectionibus meis academicis capsulam fibrosam pro- staticam ut locum confiuxus omnium fasciarum pelvis consideravi. Haec senten- tia nuper a cl. Retzio quoque exposita et commendata est. Revera omnes fascia- rum pelvis lamellae cum prostata nexum ineunt, sic anterior capsulae prostaticae pars ligamentis pubovesicalibus et ligamento sic dicto triangulari partis mem- branaceae (fascia perinaei media), posterior fasciae rectovesicali nectitur, atta- men tota prostatae basis utriculum suum fibrosum a fasciola ischiopubica impri- mis recipit (vid. Fasc. 3 B. Tab. 27, fig. 2, e. f.], quamobrem utriculus hic mullis lamellis fasciarum compositus basi sua 'praecipue fasciculo ischiopu- bico admetitur. Quum praeterea fasciculus iste etiam alias fasciarum pelvis conjungat et duobus punctis osseis, ossi pubis et spinae ischii, ad fixus sit, assumo mihi jus fasciolam ischiopubicam, aaz’ ut eximium et communem locum confiuxus omnium fasciarum pelvis existimandi. Ete- nim naturae magis consentaneum esse videtur eas fasciarum partes, quarum fibrae textura et decussatione fibrarum magis exculta distinguuntur et fasciculo- rum adinstar collectae ossibus adfixae sunt, pro vero puncto congregationis habere. Fasciculus itaque ischiopubicus s. arcus tendineus fasciae pelvis (Tab. 27, fig. 1, e. d. d.) (ut nomen designat) arcus adinstar inter spinam ischii et superficiem internam symphysis pubis protensus diversis laminis fibrosis, inter haec puncta ossea congregatis, constitutus est, et duas superficies repraesentat; internam s. superiorem et externam s. inferiorem s. permaealem. In su- perficiem ipsius superiorem, caveam pelvis versus directam, duae laminae fibrosae inseruntur. I) Lamina perpendicularis fasciae pelvis, quae a symphysi, a crista pu- bis et a linea arcuata interna ilei deorsum versus descendit (Tab. 27, fig. 1 et 2, b. b.), superiorem portionem musculi Obturatorii interni investit et pro conformatione rimae internae canalis obturatorii (6”. c. c.) inservit. Anterior ipsius margo in os pubis insertus ligamentum sic dictum puboprostaticum la- terale [e.) vocatur. 2) Lamina horizontalis fasciae pelvis {f. f.) directionem magis horizon- talem sequitur, superficiem superiorem musculi Levatoris ani investiens et basin prostatae undique circumcingit. Capsula fibrosa prostatae (fig. 2, f\ f’. f.) igitur ab hac lamina horizontali imprimis originem trahit. Margo anterior hujus laminae etiam ossi pubis adnexus ligamentum puboprostaticum anterius nun- cupatur. Fascia sic dicta rectovesicalis (Tyrrelii) et vesicoseminalis (Fig. \ et 2, h. h. hh., fig. 3, e. e”, f. Etiam Fasc. 3, Tab. 16, fig. 2 et 3) nil aliud est, nisi membrana fibrosa, quae sub plica peritonaei rectovesicali Douglassii, inter fundum vesicae urinariae et intestinum rectum condita est et pro conti- nuatione laminae horizontalis haberi potest, vesiculas seminales etiam utriculorum adinstar investit [h. h.) et capsulae basis prostatae prorsus coaluit (conf. Fasc. 3, Tab. 17, fig. 3, b. c. c.). Tenues et magis cellulosae indolis hujus fasciae lamellae sub velamento seroso vesicae, inter hoc el tunicam mus- cularem nec non pone posteriorem parietem intestini recti extenduntur. Superficiei inferiori fasciculi ischiopubici, quae perinaeum versus directa pro insertione m. Levatoris ani inservit, etiam duae lamellae adnexae sunt. 1) Lamina perpendicularis perinaealis, quae partem inferiorem (s. peri- naealem) musculi Obturaloris interni investit et in duas lamellas diffissa, vagi- nam vasorum pudendorum (pone ramum ascendentem ischii decurrentium) constituit atque ramis ascendenti ischii, descendenti pubis et ligamento tuberoso sacro adnexa est (Fasc. 3, Tab. 18 fig. 1 a’, et fig. 4. Etiam Tab. 17, fig. 2, a., fig. 3, a’, i. Fasc, 3 B. Tab. 24, fig. 1 et 2). 2) Lamina horizontalis s. obliqua perinaealis, quae superficiem inferio- rem s. perinaealem musculi Levatoris ani investit et obliquam directionem hujus musculi sequitur. Anterior ipsius pars symphysi pubis propior in marginem inferiorem ligamenti triangularis urethrae pedetenlim transit et etiam cum capsula apicis prostatae fibrosa contexta est (Fasc. 3, Tab. 18, fig. 1, a”. Etiam Tab. 17, fig. 2. Fasc, 3 B. Tab. 24, fig. 1 et 2). Ligamentum triangulare urethrae (Fasc. 3, Tab. 19, fig, 2, a., fig. 3, h. Tab. 20, fig. 1, i.) est lamina fibrosa, quae ligamento arcuato pubis adnec- titur, totum spatium triangulare inter ramos descendentes pubis occludit et ad 1” fere infra symphysin pubis pro transitu partis membranaceae urethrae per- forata est. Tam anteriori, quam imprimis posteriori hujus ligamenti superficiei numerosissimae fibrae musculares, decussatae et diversa directione decurrentes (sic dicti constrictores urethrae) adhaerent. Inferior vero margo ipsius cum tribus abis laminis fibrosis conjungitur et quidem: 1) Cum fascia perinaei superficiali, quae a margine hoc ligamenti exorta sursum versus replicatur et bulbum urethrae, radices corporum cavernosorum penis nec non musculus transversus perinaei includit. 2) Cum lamina horizontali perinaeali (vid, supra). 3) Cum capsula apicis prostatae el cum ligamento puboprostatico medio fasciae pelvis, quod nonnullis fibris formare juvat. Ligamentum triangulare una cum duabus laminis perinaealibus: horizontali et verticali etiam fasciae perinaei mediae nomen trahit. Omnibus hisce rite perpensis tali ratione situm el dispositionem diversarum partium, quibus perinaenm componitur, intelligere possumus: 1) Utraque lamina perpendicularis superior et inferior (quae fasciae musculi Obluraloris interni nomen trahere potest) ad perpendiculum fere inter lineam arcuatam internam ossis ilei, tuberes ischii et ligamenta luberososacra protensa musculum Obturatorem internum investiens parietes externos caveae pelvis minoris constituit. 2) Ulraque lamina horizontalis vel potius obliqua s. fascia m. Levatoris ani, quae diaphragmatis adinstar caveam pelvis a cavea perinaei sejungit, incurvatam vel inclinatam directionem m. Levatoris ani sequitur, ulramque ipsius superficiem, superiorem (quae caveam pelvis versus spectat) et inferio- rem s. perinaealem investiens et una cum duabus appendicibus, quae capsula basis prostatae et fascia rectovesicalis dicuntur, fundum vesicae urinariae et intestinum rectum circumcingit. 3) Hoc modo igitur laminis istis perpendicularibus et obliquis (quae omnes prope arcum tendineum confluunt et in arcum hunc inseruntur) duo spatia triangularia in unoquoque latere interposita sunt: spatium superius, caveam pelvis versus spectans et duabus laminis superioribus circumscriptum, perito- naeo investitum et ad utrumque latus fundi vesicae urinariae collocatum est, spatium secundum triangulare inferius, primo perfecte respondens, nomen cavi ischiorecti trahit et duabus lamellis inferioribus (perpendiculari et obliqua) in- terpositum est. Inter utrumque hoc spatium igitur musculus Levator ani laminis horizontalibus inclusus, plani adinstar inclinati silus septum mobile constituit. Quum igitur unus paries externus s. perpendicularis utriusque spatii ossibus accretus, rigidus et immobilis, alter vero septo hoc mobili constitutus sit, am- bitum spatiorum non semper unum eundemque esse palet. Utrumque spatium nempe modo largius modo angustius fit, prout septum mobile elevatur vel de- primitur. Si v. c. vesica urinaria urinis extensa est, spatium primum s. supe- rius perfecte explet, septum mobile perinaeum versus deprimit et spatium se- cundum s. perinaeale etiam angustat, ut hoc Fasc. 3 B. Tab. 22, fig, 2 re- praesentat. Si intestinum rectum excrementis valde extensum est (Fasc. 3. Tab. 16, fig, 1),spatium ischiorectum angustatur. Econlrario si musculus Levator ani contractus intestinum rectum sursum tollit, spatium hoc dilatatur. Attamen noli putare, ulrumque hoc spatium in homine sano vacuum esse; superius ansas in- testinorum vel vesicam urinariam, interius vero adipem semper continent. Ut situm et aspectum ulriusque spatii, nec non dispositionem fasciarum et musculorum (m. Obturaloris interni et m. Levatoris ani), quibus constituuntur, clare inlelligamus, praecipue sectiones in cadaveribus congelatis transversa di- rectione et in longitudinem ductas, quas Tab. 16 et 17, Fasc. 3 et Tab, 19, 2t, 22, 24-, Fasc. 3 B. adumbrant, inter se comparemus necesse est. Plures lamellae et appendices fasciarum (ut capsulae prostatae, fascia rectovesicalis, utriculi vesicarum seminalium) in iconibus nostris lineis albidis designata sunt. Cavum ischiorectum, adipe impletum omnes imagines sectionum transversarum (Fasc. 3) ut triangulum, musculum Levatorem ani vero ut arcum circum fa- ciem posteriorem intestini recti incurvatum (e. g. Fasc. 3, Tab. 16, fig. 3, (), Tab. 17, fig. 2, D, fig. 3, L, Fasc. 3 B. Tab. 24, fig. 2 D) ad naturae veritatem effingunt. Utrumque vero spatium totum praecipue sectiones, quibus pelvis in anticum et posticum segmenta finditur, in situ perbene demonstrant (conf. Fasc. 3 B. Tab. 19, 21, 22, 24). 4) Viriculum fibrosum prostatae ut appendicem ex diversis fasciarum lamel- lis conflatum considerare licet et quidem basis totius prostatae lamina horizontali fasciae pelvis et fasciae retrovesicalis, apex lamina fibrosa ligamenti triangularis urethrae, media vero pars fascia inferiori musculi Levatoris ani fibrisque mus- culi ipsius circumcincta est. Loco nempe, ubi urethra ligamentum triangulare perforat (ad 1” fere infra symphysin pubis) fascia haec in parietes partis mem- branaceae et in apicem prostatae laminam fibrosam tenacem emittit. Praeterea, ut jam supra diximus (Fasc. 3 sect. transv. pelvis in sex vir., pag. 42), apicem prostatae cum strato fibroso musculari, quod partem membranaceam circumcin- git, tam arcte contextum esse, ut confiniis distinctis careat (vid. Fasc. 3, Tab. 18, fig. 3, b. Tab. 19, fig. 1—3). Revera inter ligamenta sic dicta pubopro- statica (margines anteriores fasciae pelvis) et superficiem posteriorem ligamenti triangularis urethrae circum partem membranaceam urethrae et apicem prosta- tae textus contraditis peculiaris indolis partim muscularis, partim fibro- sus, partim denique cavernosus s. spongiosus invenitur (Fasc. 3, Tab. 19, fig. 2, a. fig. 3, b. Tab. 20, fig. 4, h. i.). Fibrae hae musculares, quas in superficie posteriore ligamenti triangularis urethrae observamus, diversam di- rectionem sequuntur, unum etenim stratum fibris prorsus circularibus (Jab. 19, fig. 3, b.) constat, alterum autem stratura fibris transversis et perpendiculari- bus, quae a symphysi pubis et a ramis descendentibus pubis versus partem membranaceam et apicem prostatae decurrunt, conflatum strato circulari arcte contextum est et propter vim, quam in pariem membranaceam exercere potest, constrictor urethrae (Wilsonii et Gulhrii) nuncupatur. Textus mere fibrosus fibris tenacibus, quae a posteriore facie ligamenti triangularis vaginae adinstar circum partem membranaceam et apicem prostatae extensae et cum fibris inter- currentibus ligamenti puboprostatici coaluerunt, constituitur. Textus erectilis s. spongiosus hujus regionis in cadaveribus semper sanguine scatens, nihil aliud est, nisi continuatio plexus venosi pudendalis (s. prostatici), qui sub fascia pelvis conditus, numerosissimas venas prostatae, vesicularum seminalium, venas profundas et venam dorsalem penis recipit. (Gonf. Fasc. 3, Tab. 16, fig. 3, Tab. 18, fig. 3 et 5, Tab. 19, Tab. 20, fig. 1, Fasc. 3 B. Tab. 24). Ad utrumque latus denique lobos laterales prostatae fascia musculi Levatoris ani et fibrae ipsius musculi, ut Fasc. 3, Tab. 17 et 18 et Fasc. 3 B. Tab. 24 hoc evidentissime demonstrant, amplectuntur. Omnibus hisce notionibus nostris de fasciis pelvis et plurimis experimentis in cadaveribus institutis, operationem cystotomiae perinealis melientes haec quae sequuntur argumenta rite concludere possumus: 1) Operatio litholomica hominibus adultis, ut notum est, maximum periculum creat. Periculum hoc autem imprimis, ut sectiones cadaverum docent, a fascia- rum pelvis laesione dependet. Revera, si morbos nonnullos organicos renum et vesicae urinariae exceperis, semper in cadaveribus adultorum, qui operationi lilhotomicae succumbunt, textum cellulosum et adipem inter fasciam pelvis et peritonaeum urinis inundatum et inflammatione vel gangraena correptum inveni- mus. Palet igitur causam infelicis cystotomiae eventus praesertim in lae- sione fasciarum, quae basin prostatae investiunt et circumcingunt, quae- rendam esse. Quum longissima prostatae diametros (scilicet obliqua inferior a parte membra- nacea urethrae oblique ad basin protensa) plerumque longitudinem 12”’adaequet, plaga igitur 12”’ longa, uno lobo laterali prostatae inflicta basin hujus organi non excedit et nec fasciam pelvis, neque fasciam rectovesicalem (quae capsulam basis prostatae constituunt), laedit. Per vulnus autem hujus magnitudinis imo per vulnus 9’” prostatae inflictum, ut mihi experimenta in cadaveribus instituta probabant, calculus qui simul cum brachiis forcipis mensus 14’” adaequat, sine ulla fasciarum et colli vesicae urinariae fissura extrahitur. Sed bene animad- vertendum est, fissuram harum partium plus minusve fortem, praecipue a di- versa fasciarum et prostatae soliditate dependere. Videntur mihi fasciae et prostata valde densae aut valde laxae et molles magis quam partes, quae nec nimis solida, neque nimis gracili textura praeditae sunt, tractionibus for- cipis resistere. Hoc etiam experimenta in cadaveribus senum et infantum de- monstrant. Pericula haec faciens, vidi e. g. in diversis cadaveribus per vulnus ejusdem longitudinis (12”’) cervici vesicae inflictum, interdum calculos 14— 18’” sine ulla fissura, interdum vero cum magna basis prostatae fissione ex- tractos fuisse. Multum sine dubio forma et directio calculi, qui extrahitur, etiam ad rimam in basi prostatae faciendam confert, si, e. g. major calculi dia- metros dextram sinistramque plagae spectat, basis prostatae saepius finditur quam calculo, cujus magna diametros sursum deorsumque versus directa est. (Conf. Fase. 3, Tab. 22, 23, 24 et caet.). 2) In duobus locis, ut experientia nos docet, basis prostatae post lithotomiam institutam finditur, et quidem interdum (rarissime) prope arcum tendineum fasciae pelvis, plerumque vero in loco, ubi fascia rectovesicalis marginem posteriorem prostatae et vesiculas seminales investit. Fissura autem in hoc loco non semper in sectionibus cadaverum sub oculos cadit. Interdum fissura valde exigua vesicula seminali sinistra prorsus condita est. Hic imprimis adno- landum est, me post cyslolomiam institutam, si duos vel tres rarissimos casus excipiam, nunquam in vesicae urinariae vel peritonaei inflammatione ve- ram et primariam causam mortis invenisse. Semper enim et peritonaei inflammationem et cystilidem a fissione basis prostatae et a textus cellu- losi peritonealis (urinis inundati) depravatione exortas fuisse, etiam saepius Chirurgos vel maxime expertos in diagnosi errasse, vidi. Ut igitur veram mor- tis causam post cyslolomiam institutam altius investigemus, necesse est in cadavere plicam peritonaei rectovesicalem caute removere, fasciam rectopro- staticam denudare et si nulla fissio basis prostatae in conspectum venit, vesicu- jas seminales a fundo vesicae sejungere atque replicare, ut hoc Fasc. 3 B. Tab. 27, fig. 3 repraesentat. Hac explorandi ratione apud adultos et senes, post praegressam lithotomiam perinaealem mortuos, usus sernper vel parvam fissionem basis et utriculi fibrosi prostatae vel saltem nimiam extenuationem fasciae rectoprostaticae inveni. 3) Ratione hac et institutione mea servata duplici modo periculosum eventum lithotomiae evitari posse credo; Primum magis tutum est prostatae et cervici vesicae urinariae cultro largam plagam infligere, quam per vul- nus exiguum forti forcipis tractione in vesicam impetum facere. Vulnus enim caesum, imo diametrum prostatae excedens, semper minus periculosum est, quam fissura cervicis vesicae, fasciarum et membranae mucosae. Praecipue autem propria experientia edoctus, infelicem operationis eventum limeo, si in plagam perinaei digitus index introductus vesicam urinariam nimis contractam (ergo irritabilem) tangit. Rem ita se habere et praeceptum hoc verum esse, ope- rationes lithotomiae perinaealis in infantibus institutae probant. Operationes hae creberrime prosperum successum habent, etiamsi plaga, quae prostatae infligi- tur, semper fere confinea et basin prostatae excedit. Patet igitur, si operationem lithotomiae hoc modo dijudicemus, encheiresin, in qua cervix vesicae sine lae- sione basis et capsulae prostatae large diffinditur, ad magnos calculos extrahen- dos omnibus notis praeferendam esse. Ad hunc finem, si magnitudo calculi 4 85”—24’” adaequat, methodus bilateralis Dupuytrenii omnium aptissima esse videtur (conf. Fasc. 3, Tab. 25, 26, 27, Fasc. 3 B. Tab. 24 et 25). Alter, non minus probabilis modus, quo periculosam basis protastae et fasciarum pelvis laesionem evitare possumus, in eo consistit, ut cul- tello per vulnus urethrae in cervicem vesicae introducto, prostatam diversa di- rectione incidamus. Parvis ejusmodi incisionibus basis prostatae excedi ne- quit. Textus tenax et rigidus prostatae hac ratione incisae calculo extra- hendo minus impedimentum facit et minus facile dirumpitur, quam plaga largiori et una tantummodo directione ducta inflictus. Ad encheire- sin hanc rite exercendam parvum cultellum (operculo mobili et manubrio longo munitum) excogitavi, quo in plurimis lithotomiae operationibus saepe cum suc- cessu usus sum. Fasc. 3 B. Tab. 27. Fig. i. Sectio per utramque cristam ossium ilei et prope spinam ischii ita ia longitudinem ducta, ut pelvis in segmentum anticum et posticum diffissa sit. Segmentum sectionis anticum. Peritonaeum e cavea pelvis remo- tum. Intestinum rectum una cum plica rectovesicali Douglassii retractum et replicatum. Fasciae pelvis et rectovesicalis denudatae. Vesica urinaria prope basin prostatae rejecta. A. A. Ossa ilei. — Ii. Interna facies symphysis pubis. — C. Spina ischii. — a. Superficies interna parietis anterioris abdominis. — b. b. b. Lamina perpendicularis superior fasciae pelvis. — 6”. c. c. Apertura in- terna canalis obturatorii. — d. d. d. Fasciculus ischiopubicus.—e. e. Margo anterior fasciculi ischiopubici s. ligamentum puboprostaticum laterale.— ee. Ligamentum puboprostaticum medium duobus ramulis venae dorsalis penis perforatum. — ff. Lamina horizontalis fasciae pelvis. — f\ f’. f\ Capsula fibrosa basis prostatae. — g. Collum vesicae urinariae prope basin prostatae resectum. — h. h. Fascia vesicularum seminalium et hh. Fascia rectovesi- calis.—i. Plica peritonaei rectovesicalis Douglassii.—k. Intestinum rectum. Fig. 2. Pelvis in cadavere hominis adulti eadem directione ac in fig. 1 per- secta. Cervix vesicae urinariae prope basin prostatae g et prope marginem posteriorem colliculi seminalis rejecta. Partes denudatae iisdem litteris ac in fig. 1 designatae sunt. Fig. 3. In cadavere hominis macilenti mediae aetatis lithotomia perinealis con- sueto modo instituta est. Prostata lithotomo occulto incisa. Distantia laminae scindentis hujus instrumenti a vagina ipsius longitudinem 15'” adaequabat. Per vulnus hoc calculus 18”’ magnus extractus erat. Peritonaeo, postquam pelvis in longitudinem in duo segmenta diffissa erat, remoto nullum vestigium fissurae basis prostatae observabatur, quum vero fascia rectovesicalis et se- minalis caule disjuncta et vesicula seminalis sinistra replicata esset, nimia fissura basis prostatae et fundi vesicae in conspectum venit. Textura fibrosa fasciarum pelvis valde exculta. Segmentum sectionis anticum. A. A. Ossa ilei. — a. Vesica urinaria. — b. b. Ureteres.—c. c. Ductus deferentes, — d. d. Fasciculus ischiopubicus fasciae pelvis. — d. d. Ve- sicula seminalis dextra in situ relicta. — dd. Vesicula seminalis sinistra a fundo vesicae urinariae sejuncta et replicata. — e. e. Fascia rectovesica- lis. — e\ Fascia vesiculae seminalis. — f. f. Fissura nimia basis prosta- tae et fundi vesicae ipsius. — Jf. Rudimenta fasciae rectovesicalis et semi- nalis. — g. g. Intestinum rectum. CONSPECTIS SUCCINCTUS PARTIUM CAVEARUIQUE ABDOMINIS ET PELVIS SECTIONIBUS NOSTRIS PERLUSTRATARU.il. a LIMITES ET ASPECTUS ABDOMINIS ET PELVIS. Sectionibus abdominis et thoracis inter se comparatis, 1) disci transversi utriusque caveae in universum aspectum huic signo similem exhibent et non nisi amplitudine inter se differunt (conf. Fasc. 2. Tab. 2—10. cum Fasc. 3. Tab. 1 —9). At spatia costoscapularia (axillae), scapulae arliculique humeri supremae parti thoracis adnexi peripheriam externam discorum am- pliorem, transversamque ejus diametrum ter majorem reddunt (Fasc. 2. Tab. 1); in infima parte thoracis anguli scapulae latitudinem posterioris partis discorum adaugent (Fasc. 2. Tab. 11. fig. 1. Tab. 12. fig. 1); sed omnes tres diametri caveae thoracis in discis inferioribus semper ampliores sunt, quam in superioribus. E contrario aspectus discorum abdominis persecti potius ex visceribus eorumque conditione pendet. Stomacho et intestinis modice aequaliterque extensis , peripheria discorum aspectum rolundalo-ovalum (Fasc. 3. Tab. 8, 9); vel omnino circularem (Fasc. 3. Tab. 10. fig. 1. Tab. 11 fig. 2) offert. In cadaveribus macilentis, stomacho vel intestinis valde collapsis, anterior discorum paries excavatur (Fasc. 3. Tab. 7). Si peripheriam thoracis sani iransversimgue persecti infra axillas et prope processum xyphoideum metimur, supremam ejus partem ad 2‘/2”, (apud \iros) et ad ls/4” (apud mulieres) ampliorem inferiore parte videmus. E contrario in phlisicis peripheria inferiorum discorum ad SA—1 '/f’ amplitu- dinem superiorum superat (llirlz). Quemadmodum pulmone tuberculis affec- to, apex caveae thoracis angustatur, ita dimensiones partis supremae et infimae thoracis phlisicorum eo imprimis inter se differunt, quod adeps, spatia coslo- scapularia explens diminuitur, musculi Pectorales tabent jecurque, adipe sca- tens, tumet. Dimensiones vero discorum abdom nis vel prope costas vel prope pelvim persecti non multum inter se differunt eorumque peripheria prope infi- mam pariem veniris potius angustatur. Denique, ut in thorace, ita in abdo- mine transversim persecto diametros transversa discorum diametrum anlero- posleriorem longitudine superat Si vero dimensiones ulriusque discorum lateris Fasc. 3 li. inter se comparamus, nec thoracis neque abdominis latus dextrum lateri sinis- tro omnino aequale invenimus. Aspectus ille caveae thoracis et abdominis, Iransversim persectae, isquc, (ut modo diximus), signo haud dissimilis, in discis transversis pelvis rna- jnris ita mutatur, ut incisura signi a (columnae vertebrarum respondens) ex- planetur, ulraque convexitas posterior b. b. excavetur totaque linea peripherica aspectum flexuosum ad similitudinem signi exhibeat; vid. Fasc. 3. Tab. 13. fig. 1. Musculi Recti abdominis {¥.), musculi Psoates ((#.), flexu- raeque intestini coli (m. n.), eaeque in caveam pelvis prominentes, aspectum caieae ita tortuosum reddunt. Quo propius pelvis aperturae inferiori persecatur, eo distinctius cavea ejus formam ovatam offert, coque magis diametros ejusdem transversa diminuitur (Tab. 14-. 15). Nam diametrum transversam aperturae superioris 4”’-—9”’ in pelvi mas- culina et 5’” in pelvi muliebri metimur. Ulraque diametros caveae pelvis vi- rorum aequalis est (4-”.); apud mulieres diametros conjugata caveae (4”—6’” adaequans) transversam (qui 4”—3’” adaequat) Iribus lineis superat. Denique diametros anlero-posterior aperturae inferioris pelvis 3'/.2” (pelvis virorum) et 4”—3;” (pelvis mulierum), transversa modo 3—4 pollices longa aestima- tur (Krause). Praeterea tuberositates ischii, quae ad 3'/*” (in pelvi masculina) inter se distant, non moventur; sed os coccygis, quod ad 3'/2” a symphysi pubis distat, tam mobile est, ut diametrum anteroposteriorem ad 3—5’” adaugere possit. Aspectus vero, quem peripheria discorum pelvis majoris repraesentat, sem- per transverse ovalis est. Denique disci pelvis ejusque prope articulos ileo fe- morales transverse diffissae, figuram discis thoracis per articulos humeri per- secti haud dissimilem exhibent et sola amplitudine inter se differunt. Compar. Tab. 15. fig. 1 et 3. Fasc. 3. cum Tab. 1. Fasc. 2. 2) Sectiones ad longitudinem ductae thoracem, eumque ad similitudinem coni rotundati apiceque sursum spectantis, figuratum esse demonstrant (Fasc. 2. A. Tab. 1 — 3). Thorace per latus dextrum vel sinistrum una cum hypochondriis ad lon- gitudinem persecto, ulraque cavea aperta aspectum ellipsoideum exhibet (Fasc. 3. A. Tab. t. fig. 1). Cavea abdominis und cum regione iliaca per hypochondrium dextrum vel sinistrum in longitudinem diffissa, figuram ovi repraesentat exlremilateque largiore sursum spectat (Fasc. 3 A. Tab. 1. fig. 2. Tab. 1!. fig. 1. 2) Ambitus discorum conicorum thoracis ita diversus est, ut thorax per me- diam claviculam diffissus ampliorem conum offerat; utque disci thoracis prope axillas propeque mediastina persedi minores conos exhibeant. (Gomp. Fasc 2. A. Tab. I. curn Tab, 4. 5. 6. 8. 9). Figura thoracis medii (per mediastina) persecti cum ampulla comparari potest; extremitas ejus angusta (quae trachea est) ad collum extenditur, fundus que diaphragmati adponitur (Fasc. 1 A. Tab, 11. 12). Aspectus caveae abdominis una cum cavea pelvis me liae vel fere mediae ad longitudinem sectae maxime variat. Si intestina aere modice extensa sunt, utraque cavea figuram hac ratione inflexam 1 I exhibet. Extremitates figurao superior et inferior, eaeque inflexae (diaphragmati et excavationi pelvis respon- dentes), paulo ampliores apparent quam media pars disci. (Fasc. 3 A. Tab. 5). In cadaveribus macilentis intestinisque valde collapsis aspectus utriusque ca- veae persectae hoc modo mutatur | pariesque anterior abdominis corporibus vertebrarum lumbalium fere contiguus cernitur (Fasc I. A. Tab. 12. 13). Denique cavea abdominis liquore extensa (in ascitide), omnino alium aspectum eumque huic figurae similem offert (Fasc. 3. A. Tab. 6). 3) Thorax ia discos anteriores et posteriores persectus aspectum fornicis arcuati repraesentat. Disci fornicati eo ampliores eoque longiores sunt, quo thorax columnae vertebrali propius persecatur. (Comp. Fasc. 2 B. Tab. 1. cum Tab. 5 —8). In discis anticis mediastinum eundem fornicem in duas cel- las inaequales sejungit (Fasc. i D. Tab. 1.’ 3. 4-). In discis posticis vero non uaum, sed duos fornices acuminatos, et columnae vertebrarum interpo- sitos conspicimus (Fasc. 1 B. Tab. 7. 8). b. PARIETES CAVEAE ABDOMINIS ET PELVIS. COROLLARIA CHIRURGICA. In sectionibus anteroposterioribus imprimis situs et directio diaphrag- matis notari potest. 1) Diaphragma parietem superiorem abdominis ita convexum constituit, nl pars ejus costalis sex costis inferioribus (costis 12ae, llae, 10ac, 9ae et carlilaginibus costarum 8ae et 7ae) et processui xyphoideo sterni adnectalur, pars lumbalis lae, 2ae, 3ae et 4ae vertebris lumborum adhaereat, apex for- nicis vero usque ad carlilaginem costae 4ae vel 3ae adscendat. Ideoque omnes sectiones transversae thoracis, quae infra spatium inter- costale sextum ducuntur, semper una cum caveis pleurorum etiam cavum pe- ritonei dividunt. Pars convexa diaphragmatis transversim persecta aspectum QO exhibet, quod imprimis icones 10 fig. 3 et 16. fig l, Fasc. 2. bene demonstrant. Sectionibus in longitudinem ductis imprimis inclinatio fornicis diaphrag- matici in posteriorem partem demonstratur Quo propius thorax lateribus, dextro vel sinistro, persecatur, eo diaphragma magis arcuatum aspectum exhi- bet (Fasc. 2. A. Tab 1. 10. 11). 0UO propius mediastino sectiones per thoracem ducuntur, eo distinctius centrum tendineum diaphragmatis directio- nem horizontalem sequi videmus (Fasc. 2 A. Tab. 6. fig. 1. 2. Tab. 7. fig. 1. Fasc, 3. A. Tab. 2). Pars muscularis diaphragmatis in sectionibus illts inclinata cum portione tendinea angulum, interdum satis 'prominentem, format (Fasc. 2. A. Tab. 4. fig. 2). Nutatu dignum est, adspectum diaphrag- matis in sectionibus antcroposlerioribus thoracis plerumque esse triplicem; nam: 1) in discis anterioribus, sectione vel prope os sternum ducta vel thorace medio persecto, diaphragma planum, oblique in sinistram pariem inchnntum pauloque convexum cernimus; (Fasc. 1. B. Tab. 1. 2. 4) 2) diaphragma, thorace medio persecto, plerumque directionem lineae obliquae et hac ratione inflexae sequitur; (Fasc. 1 B. Tab. 3. 4. 5); 3) idem denique in discis posterioribus, sectione prope columnam vertebra- lem ducta, diaphragma aspectum duorum arcuum offert. (Fasc. 1. B, Tab. 7. 8). Ideoque pars muscularis diaphragmatis eaque imprimis dextra in caveam thoracis; pars tendinea vero in caveam abdominis prominet (conf. Fasc. 2 B. Tab. 5. fig. 2. Tab. 6. fig. 1). Altissima fornicis diaphragmatici pars plerumque spatium intercostale quintum (inter 5 et 6am) adlmgil, interdum vero usque ad carlilaginem costae 2dae extenditur. Ex numero 30 cadaverum: 1) in 4 cadaveribus prope spatium intercostale sextum (Fasc. 2 A. Tab. 5—9) I apicem dia- 2) in 7 » » cartilaginem costae 6tae | (Fasc. 2 B. Tab. 3. 6. fig. 1. 2). phragmatis mo- 3) in 10 » » spatium intercostale quintum (Fasc. 2 A. Tab. 2—8). do in dextro, 4) in 4 » » spatium intercostale quartum (Fasc. 2 A Tab 11. fig. 1), modo in sinistro 5) in 4 » » spatium intercost. tertium (Fasc 2 A. Tab. 4. fig. 2). latere positum 6) semel in cadavere viri, qui ascitide laborabat, prope car- tilaginem costae %dae (Fasc. 2 A. Tab. 11. fig. 2). inveniebamus. i Plerumque fasciculis diaphragmatis et sternali (in processsum xyphoideum inserto) et costali (in cartilaginem costae 7ae inserto) interstitium triangulare interponitur, idque imprimis sectionibus ad longitudinem ductis demonstratur (Fasc. 3. A. Tab. 1. fig. 2 inter C. L. M.). Textus cellulosus mediastini anterioris, isque inter utrumque illum fasciculum diaphragmatis id est inter processum xyphoideum et cartilaginem costae 7ae inclusus, in stratum cellulo- sum extraperitoneale propagatur. Pericardium hydrope affectum, totum illud ialervallumexplet, et, incisione inler processum xyphoideum el carlilaginem costae 7ae facta, facile denudatur (Larrey). Ex quinque aperturis diaphragmatis duae (hiatus aorticus et foramen oesophegeum) cruribus internis partis lumbalis constituuntur el Aortam des- cendentem, oesophagumque una cum duobus iruncis nervorum Vagorum trans- mittunt; (Fasc. 2 B. Tab, 8.—fig. 1. g. g. a hh ) duae aperturae eaeque parvae in utroque latere inter crus medium el externum hiant transiluique venae Azygos (in latere dextro) vel venarum Lumbarium (in latere sinistro) el ra- morum Splanchnicorum n. Sympathici inserviunt; denique una apertura cen- tri tendinei diaphragmati (foramen quadrilalerum) venam Cavam inferiorem circumcingit (Fasc. 2 B. Tab. 7. fig. 1. w. w.). 2) Parietes abdominis anterior et laterales.—Crista ossis ilei ultimisque costis (12 — 4ta) exceptis, ires partes tendineae tribus musculis abdominis vera insertionis puncta praebent; eaque sunt: linea alba. fascia lumbodorsa- lis et linea semicircularis Douglassii. De harum partium dispositione jam supra fusius egimus (conf. Fasc. 3. pag. 38.); hoc loco sola exponam, quae sectionibus nostris perlustrata ad diversas operationes instituendas notatu dig- nissima sunt. 1) Limites inter aponeurosin et partem muscularem m. Obliqui abdominis externi duabus lineis determinantur. Altera earum eaque obliqua a spina anteriore superiore ad umbilicum protrahitur; altera a cartilagine costae 9ae ad perpendiculum ita ducitur, ut primam lineam ad distantiam 2” a spina ilei sub angulo decusset.—Omne spatium triangulare idque linea illa perpendiculare, ligamento Pouparlii lineaque abdominis alba circumscriptum, aponeurosin musculi Obliqui abdominis externi includit. 2) Linea alba abdominis una cum altera linea inflexa, eaque a tuberculo pubis ad carlilaginem costae 9ae oblique ita ducta, ut a spina anteriore superiore ossis ilei ad 2'/2V distet, limites aponeurosis m. Obliqui abdo- minis interni designat. 3) Denique linea semicircularis, eaque a processu xyphoideo incipiens, et ad 2” a spina anteriore superiore ossis ilei et ad /% ab externo la- tere tuberculi pubis distans, limites externos aponeurosis Transversi ab- dominis circumscribit. Quum omnes incisiones ad arterias Iliacas denudandasnon nisi intacta parte tendinea aponeurosi et Obliqui interni et Transversi sunt instituendae, limites utriusque aponeurosis determinare necessarium est. Nam el fascia transversa et peritonaeum musculis laxe adnexa, partibus musculorum tendineis ita con- texta sunt, ut, illis persectis, laesio sacci serosi difficile evitetur. Ad hunc finem imprimis icones 12, 13, 14* et 15 Fasc. 3 A. operis nostri inter se comparentur. Fig. 1 et 2. Tab. 12. (Fasc. 3 A.) inter se comparatis, facile palet, sec- tione ad methodum. Abernelhyi instituta (fig. 1), vulnus crassioribus mus- culorum stratis infligi (D. E. F.), digilumque chirurgi eam peritonaei partem (cc), quae musculis arctius adhaereat, sejungere. Nam sectio illa, quae direc- tionem potius verticalem sequitur fibras tendineas m. Obliqui externi (D) et fibras musculares Obliqui interni {E) et Transversi {F) decussat; strata mus- cularia persecta crassitudinem *A—1” adaequant. Saccus peritonaei (cc) autem per solum vulneris inferiorem angulum a partibus vicinis sejungi potest. Ideoque ad denudandam arteriam iliacam plaga ligamento Poupartii parallela omnino praeferenda est. — Incisionem illam ita ducimus, ut modo margini su- periori ligamenti accurate respondeat, modo a ligamento ad 1” distet. (Tab. 12. fig. 2). Si, integumentis communibus inter tuberculum pubis et spinam anteriorem superiorem ilei persectis, ligamentum Poupartii denudamus, et fibris aponeu- roticis. m. Obliqui externi prope latus supremum ejusdem ligamenti divisis, marginem inferiorem mm. Obliqui interni et Transversi abdominis (Tab. 12. fig, 1. DD.) (qui ligamento adnectitur) caute elevamus, fascia transversa (a) eaque investitus funiculus (spermaticus) {k) in conspectum venit. Tum fascia eadem incisa, sola via in spatium cellulosum (d) nobis relinquitur. Vasa Iliaca [f. g), quae spatium illud explent, plicae peritonaei (cc. cc) paene contigua sunt. Haec, operandi ratio omnium facillima praestanlissimaque id solum incommodum adferl, quod prope originem ramorum Epigastrici et Circumflexi vinculum trunco Iliaco applicatur. In operationibus vincturae Iliacae externae a me undecies institutis, sem- per integumenta et aponeurosin m. Obliqui externi ita persecuimus, ut incisio a ligamento Poupartii ad 1” distans, eidem ligamento parallela fieret (conf. Fasc. 1 A. Tab. 12. fig 2). Praeterea nos in operandi modo, quem laudamus has tres regulas semper observavimus: 1) incisione prope spinam superiorem ossis ilei incepta angulum vulneris internum (ne arteria Epigastrica laederetur) ad distantiam 2 ' a tuberculo pubis extendebamus. 2) Integumentis una cum aponeurosi m. Obliqui externi persectis (fig 2. a. b.) musculum Obliquum internum et Transversum (c. d.) semper in solo angulo vulneris externo per strata persecabamus. Nam prope spinam anteriorem superiorem ossis ilei lamina fasciae transversa eaque densissima tensaque a fibris musculi Trans- versi facillime separatur straloque celluloso laxissimo (f) a sacco peritonaei (g■ g•) sejungitur. 3. Parvd plaga fasciae transversae inflicta, digitoque in spatium illud cellulosum (/*.) introducto, totum parietem aponeuroticum eun- demqne tum a peritoneo separatum et digito submisso tensum, supra digitum persecabamus. Qu;1 encheiresi adhibita, peritonaeum nunquam laesimus. Nam saccus peritonaealis ( longa, inter cristam ossis ilei et costam 10Hm desinat. In universum, cum margo externus musculi Recti lineaque semicircularis tendinea Spigelii 2 — 2'/*” a spina anteriore superiore ilei distat, omnes inci- siones parietis abdominis ad arterias Iliacas denudandas ita instituendae sunt, ut angulus vulneris internus nunquam longius quam 2'/*” a spina ante- riore superiore ossis ilei removeatur; parte illa tendinea musculorum abdo- minis persecta, nec fascia transversa accurate distingui, nec laesio peritonaei facile evitari potest. Caeterum eadem incisio, quae ad denudandam arteriam Iliacam externam instituitur (ad °2” supra ligamentum Poupartii facta) et ad truncum commu- nem et ad arteriam Hypogastricam ducit. Arteria Iliaca communi bis a me devincta; uterque aegrotus diebus 20 post factam operationem inanis mortuus est. Omnes arteriarum Iliacarum vincturae imprimis propter fasciae propriae laesionem solutionemque periculosae sunt. Ideoque quo magis saccus peritonaei separatur, quo magis fascia propria eaque saccum peritonaei partibus vicinis adneclens, dilaceratur, eo magis post operationem oedema phlegmonosum et purulentum ejusdem textas timendum est, Arter. Iliaca externa, ut vidimus, uno solo loco (eoque inter ligamentum Poupartii et marginem inferiorem m. Obliqui interni silo), quoloco (aa.) Epigastrica et Circumflexa ilei oriuntur, peritonaeo non contigua est (Fasc 2 A. Tab. f2, fig. 1.); quum vero a. Ilia- ca communis, vel Hypogastrica, vel origo Iliacae externae denudantur, saccus peritonaei in intervallo insigni, eoque 3” fere longa ut a pariete abdominis, ita a fascia iliaca solvitur atque una cum intestino caeco vel flexura colica ele- vatur (Fasc. 2 A. Tab. 14. fig. 1. 2. In ulraque icone locus, quo perito- naeum solvitur, lineis arcuatis designatus est). Praeterea, paries anterior abdominis vel propter silum canalis inguinalis et arteriae Epigastricae notatu dignissimus est. De situ et dispositione canalis inguinalis jam supra egimus (Fasc. 3 B. pag. 30). Hoc loco praeterea notandum est, ambitum annui i inguinalis ex- terni in diverso corporis situ non semper unum eundemque esse. In situ corporis supino annulus femoribus valde flexis et appropinquatis, angustatur idem, femoribus divaricatis, dilatatur. Annulo angustato, alterum ejus crus alteri appropinquatur; circularis annuli coarctatio nunquam animadvertitur. Itaque causa herniae strangulatae nunquam in solo annulo inguinali externo quaerenda est. Viscus prolapsum imprimis vel collo sacci herniosi, vel parte pubica fasciae transversae strangulatur; margo liber ejusdem fasciae isque fibris semilunaribus constitutus, (vid. Fasc. 3 B. pag. 34, Tab. 25. fig. 2. c. d.), una cum fibris a ligamento Gimbernatii ad lineam albam ascendentibus (fascia pectineo obliqua Thomsonii) viscus prolapsum angulo supremo annuli inguinalis externi adprimil ansaeque instar constringit. Arteria Epigastrica inferior plerumque ad 3 — 6”7 supra ligamentum Poupartii (interdum etiam infra ligamentum) a fatere interno art. Iliacae ex- ternae oritur. Prope originem art. Epigastrica arcum eumque convexitate deor- sum spectantem exhibet Funiculus spermaticus, isque arcus instar inflexus convexitate sursum spectat arcuique arteriali superponitur. Truncus arteriae, qui inter fasciam transversam et peritonaeum silus est, obliquam directionem se- quitur, ita ut origo trunci ad 2*A” a symphysi pubis distet, ejusque extremitas superior ad I1/»” supra ligamentum Poupartii margini externo m. Recti abdo- minis se immergit. (Fasc. 3. Tab. 14. fig. 1. e.). Arteria Epigastrica ad musculum Rectum ascendens, canalem inguinalem decussat eademque inter utramque canalis aperturam decurrens, externo lateri annuli inguinalis externi internoque margini annuli inguinalis interni respondet. Viscus per canalem inguinalem prolapsum aperturam internam canalis annulo externo ad ducit; hanc ob causam arteriam Epigastricam in hernia inguinali externa congenitaque semper ad internum latus colli herniosi positam videmus. E contrario in herniis, quae directionem canalis inguinalis non sequuntur, sed recta via e cavea pelvis per annulum externum prolabantur, (in herniis Hessel- baehii aliisque) arteria Epigastrica externo lateri colli herniosi contigua est. Ex tribus arteriae ramulis unus (a Spermatica externa) per aperturam in- ternam in canalem inguinalem penetrat; secundus (a. Pubica) ad symphysin ossium pubis pergit; tertius (Anastomoticus) ad canalem obturatorium des- cendit. Nec raro fieri solet, ut art. Epigastrica una cum art. Obturatoria (trunco communi) ex arteria Iliaca externa oriatur (I. Cloquet ex numero 500 cadaverum in 348 truncum arteriae Epigastricae et Obturatoriae communem observavit). Si truncus utrique arteriae communis longitudinem V«—\,} adae- quat, ramus Obturatorius recta fere via ad latus internum ligamenti Gimber» natii descendit, (vid. Fasc. 3 B. pag. 37. Tab. 26. fig. 3 /’.). Itaque visce- re per aunulum cruralem prolapso, art. Obturatoria, si truncus ulrique arteriae communis satis longus est, supremam internamque colli herniosi pariem cingit. Venae Epigastricae, eaeque trunci arterialis satellites, ulrique ejusdem lateri adcumbunt et in venas Obturatorias confluunt. Cum hernia inguinalis externa eaque inveterata, ab interna non facile di- stinguatur, utique certius est praecepto cel. Scarpae observato, collum herniae strangulatae ita dilatare, ut annulus inguinalis, sectione ad perpendiculum ducta (directione musculo Recto parallela) incidatur. Celerum haud pejori suc- cessu, ut propria experientia me docuit, in inguinalibus cruralibusque herniis strangulatis partes tensae {i. e. margo semilunaris annuli inguinalis interni, margo falciformis ligamenti Gimbernalii, fasciola ileopubica Thomsonii, conf. Fasc. 3 B. pag. 38) duabus vel tribus Usque parvis incisionibus perseca- tur. Quae incisiones, si longitudinem 1—2’” non superant, arterias collo sacci vicinas haud laedere possunt; io universum in herniotomia laesio intestini strangulati, magis timenda est, quam laesio vasorum. Itaque me auctore, im- primis locus tensus digito explorandus et apex obtusus seringotomi tenuissimi (operculo instructi) inter viscus prolapsum et collum sacci insinuandus est. Nam intestinum per canalem cruralem elapsum, vel strangulatione jam soluta facile rumpitur. (Conf. Fasc. 3 B. pag. 20—39). Quae cum ita sint, laudatum operandi modum, quo in permultis herniolomiis a me institutis usus sum, om- nibus reliquis praefero. Praeterea animadvertendum est, annulum cruralem eumque femore valde extenso abductoque (quam rem experimenta in cadaveribus instituta docent) valde coarctatum, (scarpa) incisione ligamenti Gimbernalii fasciolaeque Thom- sonii facta mox relaxari. Ex numero nervorum parietis anterioris abdominis prae ceteris tres notatu digni sunt. Omnes tres ex plexu nervorum Lumbalium (1 — 5 paris) origi- nem ducunt. Horum ramorum duo: i) N. Iliohypogastricus et 2) N. Ilio Fasc. 3. B. inguinalis, musculo Transverso abdominis perforato, inter eundem musculum et Obliquum internum descendunt, in canalem inguinalem intrant et in cute pubis disribuuntur; ramus tertius, isque“3 N. Spermaticus s. Pudendus externus (ramus nervi Genitocruralis) in parietem posteriorem canalis ingui- nalis penetrat et in cremastere, tunica dartos scrotoque dispergitur. 3) Paries posterior abdominis et caveae pelvis immobilis, a pariete an- teriore imprimis eo distinguitur, quod semper unum eundemque aspectum ex- hibet. Nam paries anterior, qui mobilissimae canalis intestinalis parti (me- senterio instructae) contiguus est, prout intestina vel extensa vel vacua contrac- taque sunt, aspectum modo convexum (Fasc. 3 A. Tab. 6), modo concavum (Fasc. 2 A. Tab. 12) offert. E contrario paries posterior, cui intestina visceraque minus mobilia (colon, coecum, renes) adcumbunt, per utrumque latus in longitudinem persectus, semper planum in anteriorem partem inclinatum (Fasc. 3 A. Tab. 1. fig. 1. 2. Tab. 11. fig. 1. 2.) idemque medius diffissus, figuram hac ratione in- flexam repraesentat (Fasc. 3 A. Tab. i. 5.). Crassissimae musculorum series (Sacrolumbales, Longissimi dorsi, Quadrati lumborum, Psoates) eaeque in caveam abdominis et pelvis prominentes (Fasc. 3 A. Tab. 2. S. T.) pa- rietem posteriorem ab utroque latere inclinatum efficiunt; media parietis pars autem propter flexuram lumbalem columnae vertebralis propterque ossis sacri promontorium, quod in caveam prominet, ita in hunc modum inflexa j(j| conspicitur. In corporibus macilentis et intestinis vacuis valdeque contractis anterior abdominis paries et excavatur et flexurae lumbali promonlorioque, in sectionibus ad longitudinem ductis, contiguus est, ita ut Aorta descendens, eidem flexurae adposita, per parietem abdominis (ad metrorrhagiam cohiben- dam) facile comprimi possit (quam rem icones 40 et 12 Fasc. 2 A. perspicue demonstrant). Paries posterior, qui abdomine pelvique per utrumque latus (dextrum et sinistrum) ad longitudinem persecto lanquam planum inter costam 12am et lineam arcuatam pelvis inclinatum conspicitur (Fasc, 3 A. Tab. 1. 2. 11.) idemque in sectionibus transversis prorsus alium aspectum offert. Quum ossa ilei excavata sint excavataque eorum pars musculis Iliacis haud expleatur, quum porro musculi Psoates magis quam mm. Iliaci in caveam peri- tonaei promineant, facile sequitur, ut in pelvi majori transversim persecta, inter cristam ossis ilei, musculum Psoalem et parietem abdominis ante- riorem, locus concavus, is que fossa iliaca dictus, animadvertatur. (Fasc. 3. Tab. 13. fig. 1. inter lit. B. E. et G.). Quo propius pelvi minori sectiones instituuntur.* eo angustiorem ambitum fossa iliaca offert et ad similitudinem infundibuli figurata est (conf. Fasc. 3. Tab. 13. fig. 1. 2. 3.). Parietes fossae iique musculis; Iliaco interno et Psoate magno constituti, fascia Iliaca et propria {d. d”\ fig. 1.) investiuntur; a parte anteriore et externa m. Transversus abdominis (fig. 1. E.), fasciaque transversa (d*.) fossam limitant, ejusque limites inferiores utraque fascia (et transversa et iliaca) eaque mar- gini posteriori ligamenti Poupartii contexta (prope lit. p. fig. I.) determinat (Fasc. 3 B. Tab. 26. fig. 3.). Denique interna fossae pars, eaque margine m. Psoatis (fig. 1. G.) prominente circumscripta, in caveam abdominis pel- visque hiat. Intestinum coecum fossam iliacam dextram, colon descendens fossam si- nistram occupant. (Fasc. 3. A. Tab. 11, fig. 2. I. Tab. 14. fig. 1. 2. n. y. Fasc. 3. B. Tab. 14. fig. 1. u. fig. 2. u. mu.). Peritonaeum, quod solum anteriorem parietem ulriusque intestini investit, ad utrum que ejus latus inflec- titur (Fasc. 3 B. fig. 2. s”. s”.) inflexumque in duas laminas salis distinctas finditur. Altera lamina, eaque serosa, sola parietem anteriorem intestinorum in- volvit; altera, eaque cellulosa, densaque (Tab. 14. fig. 1. qq. fig. 2. mu.) pa- rieti posteriori intestinorum caeci et coli adponitur. Laminam illam peritonaei cellulosam, interdum bifissam fasciaeque propriae pelvis contextam et adeo splendentem tenacemque observavimus, ut in operatione ani artificialis (ad me- thodum Amussalii) tunicae serosae similis esset. Ideoque paries coeci et coli descendentis posterior, cujus velamentum serosum desideratur, textui adipato la- xissimo fasciaeque iliacae adcumbit (Tab, 14. fig. 2. q. o.). Stratum illud cellulosum tres ramos plexus Lumbalis {nn. Iliohypogastricum, Ilioinguina- lem et Genito cruralem) includit; inde fit, ut pus in fossa iliaca collectus (peri- typhlitis) corrosis nervis partium, in quibus rami Spermaticus externus et Ilioin- guinalis distribuuntur, atrocissimos dolores excitet. Abscessus fossae iliacae, qui ulcere intestini coeci (post typhum) perforante provocari solent, inter peritonaeum et fasciam transversam in regionem inguinalem extenduntur supraque ligamentum Poupartii prominent. Alvus, per parietem intestini posteriorem (eumque ulcere perforatum) egressus in textum cellulosum fossae iliacae evacuatur atque oedema acutissimum purulenlumque fasciae propriae pelvis gignit. Fascia iliaca si gracilioris potiusque cellulosae quam fibrosae indolis est. accumulato in fossa iliaca pure alvoque facile perforatur; qua re facta abscessus fossae iliacae in abscessum psoadicum mutatur. Fascia iliaca (conf. Fasc, 3 B. pag. 35, 36.) supra fossam iliacam ex- tensa, adnectitur: i) arcui tendineo partis lumbalis diaphragmatis; 2) cristae ossis ilei; 3) corporibus vertebrarum lumbalium; 4) lineae arcuatae pelvis; 5) parti externae arcus cruralis (quo loco fasciae transversae contexta est) et 6) eminentiae ileopeclineae ramoque horizontali ossium pubis (eodem loco, quo cum fascia lata convenit) (conf. Fasc. 3 B. Tab. 26. fig. 3. cc.). Maxima musculi Psoalis majoris portio (superior s. abdominalis) et ne di- midia quidem pars m. Iliaci inferni vagina fibrosa fasciae includuntur; pars utriusque musculi inferior (eaque infra ligamentum Poupartii posita) lamina profunda fasciae latae involvitur. Praeterea, eadem vagina musculo utrique communis, nervum Cruralem (ramum plexus 5 nervorum Lumbalium) (Fasc. 3. Tab. 13. fig. 1. y. fig. 2. o. fig. 3. r.) et interdum duos alios ramos plexus Lumbalis (Ileohypogaslricum et Ileoinguinalem vel Genitocruralem) continet. (Fasc. 3 B. Tab. 26. fig. 3 k'. k”.). Musculus Psoas minor, cujus tendo prope lineam arcuatam, pelvis fibris fasciae iliacae contextus est, tensor vaginae musculi Psoatis majoris haberi potest. Quum m. Psoas major quinque fasciculis in corpora vertebrarum lumbalium eorumque processus transversos inseratur, et quinque nervos Lumbales occu- lat, pus vertebris carie affectis, inter fasciculos musculares in vaginam muscu- larem intrat, tractum nervi Cruralis sequitur, infra ligamentum Poupartii usque ad trochanterem femoris minorem descendit nervumque denudatum corrodit. Abscessus ille, psoadicus per congestionem appellatus interdum cum abscessu fossae iliaco (perityphlitico) confundi potest. Omnes abscessus, perityphlitici, et veri psoadici (qui phlegmasia acula musculi textusque cellulosi intravaginalis provocantur), si supra ligamentum Poupartii prominent, eo loco aperiendi sunt, quo plica peritonaei ad 3 vel 4”’ a ligamento distat (Fasc. 3 A. Tab. 12. fig. 1. h.)\ pus in spatio illo celluloso [h.) inter fascias, transversam (a.) et ilia- cam (c. d.), collectum, inflexionem peritonaei (cc.) ita removet, ut laesio sacci serosi facillime evitari possit. Praeter fossam iliacam parietem posteriorem abdominis eamque ejusdem parietis pariem quae inter cristam iliacam et costam 12am posita est (conf. Fasc. 3 B. Tab. 14.), tres musculi abdominis (Obliqui, fig. 1. f. g. et Trans- versus, h.) musculique Sacrolumbalis (c.) et Quadratus lumborum (e.) con- stituunt. Uterque musculus Obliquus duo strata carneae indolis exhibet eaque (f. g.) prope externum latus m. Sacrolumbalis paulatim extenuantur et in la- minam tendineam (b. b.) transeunt. Musculus Transversus abdominis in hac regione omnino texturam aponeuroticam habet (pp.) ejusque aponeurosis in duas lamellas finditur; quarum altera (oo.) faciem anteriorem musculi Qua- drati lumborum (e.) investit; altera eaque cum portionibus tendineis mm. Obli- qui interni et ex parte m. Quadrati contexta (d.), paries vaginae fibrosae m. Sacrolumbalis (c.) anterior est. Posteriorem ejusdem vaginae parietem fascia lumbodorsalis pariesque tendineae mm. Obliquorum inter se contextae, [b, b.) constituunt. Ideoque, locus prope marginem externum m. Sacrolumba- lis situs, tenuissimus est crassitudinemque l1/1 paene adaequat (inter et b.). Nam sola musculorum Obliquorum strata, eaque extenuata, (f. g.), musculus Quadratus lumborum (e.) et aponeurosis m. Transversi {pp.) partem illam parietis posterioris constituunt: eamque operationi ani artificialis (ad methodum Amussatii) aptissimam reddunt. In latere dextro ren et colon ascendens, in sinistro ren et colon descendens eidem parti parietis abdominis adcumbunt (Fasc. 3 A. Tab. 2. Tab. 11 fig. t. Fasc. 3 B. Tab. 14. fig. 1. u. x.). Intervallum, quod inter renem cris- tamque ossis ilei intercedit, longitudinem 2'/2” et crassitudinem 3” adaequat (Fasc. 3 B. Tab. 14. fig. 1. inter A. et #.) eslque solum, quod ad anum artificialem formandum (ad methodum Amussatii) ducit. In operatione institu- enda magni momenti est aponeurosis, quae parti anticae m. Quadraalurnborum adcumbit (Cg. 1. d.). De operatione ipsa jam supra fusius egimus (Fasc. 3 B. pag. 19). Os sacrum et pars lumbalis columnae vertebrarum parietis posterioris medii fundamentum est. Mesenterium mediasiinumque abdominale (t. e. spatium cellulosum utrique laminae mesenterii interpositum) obliqua directione ab intestino jejuno ad ileum extenditur corporaque vertebrarum lumbalium decussat (Fasc. 3 B. Tab. 2. k. I. m.). Infra mesenterium carlilagini, quae vertebram lumborum 4am cum vertebra 5ta jungit, truncus Aortae abdominalis in duas arterias Iliacas communes bifissus adcumbit. Linea obliqua eaque ad 2” a tuberculo pubis incipiens et ad umbili- cum ducta, decursum arteriae Iliacae communis externaeque designat. Truncus art. Iliacae communis longitudinem 2—2Va adaequans), corpori vertebrae lumborum 5tae adponilur, oblique supra vertebram illam ad synchoo- drosin sacroiliacam decurrit, et in sulco inter marginem internum m. Psoalis et vertebram 5tam positus est, Art. Iliaca communis dextra interdum 3—4’” longior est quam sinistra, ulraque propius modo vertebrae 5tae, modo syn- chondrosi sacroiliacae io ramum externum et internum (Hypogastricum) fin- ditur. Origo art. Iliacae communis dextrae venae Cavae inferiori ita super- ponitur, ut vena Iliaca dextra externo, sinistra interno arteriae lateri contigua sit. Locus fissus arteriae venam legit. Art. Iliaca communis sinistra ad ex- ternum latus venae decurrit. (Fasc. 3 A. Tab. 14. 15. fig. 1. /. 2.— fig. 2.—1. 2. 3. 4.). Ureter, ductus deferens vasaque spermatica strato celluloso peritonaei adnexa, anteriori arteriae faciei ita adcumbunt, ut ureter et originem ejusdem et art. Hypogastricam; ductus deferens locum arteriae fissum directione obli- qua decussent; vasa Spermatica vero decursui arteriae parallela sint. (Fasc. 3 A. Tab. 14. 15. fig. 1. 3. 4.—fig. 2. 5. 6). Praeterea mesenterium (fig. 1. pp.), ini. ileum in latere dextro (fig. 2. a.) coli et flexura sigmoidea in latere sinistro (flg. 1. n. n.) arteriis Iliacis communibus superponuntur. Ceterum nec ureter nec ductus deferens, neque vasa Spermatica, nec mesen- terium, neque flexura coli in arteria denudanda, occurrunt; nam paries illae peritonaeo adnexae unci cum sacco seroso ab arteria facillime sepa- ranlur. Arteria Iliaca externa supra fasciam iliacam prope marginem internum m. Psoatis descendit, qui prominens musculi margo vasorum Iliacorum situm (in operatione vincturae) indicat. Vena Iliaca externa interno arteriae lateri; vena Circumflexa ilei anteriori arteriae parieti (prope ligamentum Poupartii) nervus Lumbo-inguinalis (ramus nervi Genitocruralis) externo ejus margini contigua sunt. Et arteria et vena propria lamina fasciae iliacae involvuntur eique adhaerent. (Easc. 3 A. Tab. 12. d.). Vel una vel duae glandulae lym- phaticae vaginae vasorum prope arcum cruralem adcumbere solent. Nervus Cruralis vagina musculi Psoatis includitur ideoque a vasis Iliacis omnino sejunctus, sub ligamento Poupartii ad femur pergit. (Conf. Easc. 3 B. Tab. 26 fig. 1. m.—Fasc. 3. Tab. 16. fig. 1. g,). Arteria Iliaca interna s. Hypogastrica (!%” longitudinem adaequans) directionem lineae ad perpendiculum ducta sequitur. Origo arteriae ossi sacro innititur; totus truncus, adipe undique cinctus, caveae pelvis minoris imminet, vena Iliaca externa ad externum latus, vena Hypogastrica autem arteriae post- ponitur. Ex ramis art. Hypogastricae quatuor posteriores, sed quinque vel sex an- teriores sunt: 1) art. Ileolumbalis eaque inter os sacrum et m. Psoatem ma- jorem sita, omnium ramorum suprema est; 2) duae aa. Sacrales laterales (quarum rami per foramina sacralia anteriora penetrant); 3) a. Glutea eaque ad incisuram ischiadicam majorem pergens; 4) ramus impervius vel chorda umbilicalis; 5) a. Obturatoria, quae una cum nervo in canalem obturatorium petit; 6) a. Ischiadica, 7) vesicales et uterinae, 8) Pudenda communis. Situs trium ramorum; Gluteae, Ischiadicae et Pudendae imprimis secti- onibus pelvis transversis demonstratur. Pelvi per marginem superiorem incisurae ischiadicae majoris transver- sim persecta, (Fasc. 3. Tab. 14. fig. 1.) apparet: 1) intervallum quod longitudi- nem 2” adaequans, inter ossa ilei {A.) et sacrum (B. C.) intercedit muscu- loque Pyriformi ((>.) expletur. 2) Idem intervallum, quod nihil aliud est nisi incisura ischiadica major, musculo Pyriformi in duas portiones vel potius duo spatia cellulosa: externum sive superius et internum vel inferius dividitur. 3) Externa pars, eaque supra et ad externum latus m. Pyriformis posita, vasa Glutea (a. a.) duasque nervi Ischiadici radices (n. n.) includit et musculo Glulaeo maximo (0.) margineque postico m. Glutaei medii {N.) tegi- tur. 4) In spatio celluloso intervalli interno, eoque infra et ad internum latus m. Pyriformis sito, vasa Ischiadica (m.) conspiciuntur. In sectionibus pelvis transversis per infimam partem incisurae ischiadi- cae majoris ductis, jam apparet solum spatium cellulosum inferius vel inter- num (idque musculo Pyriformi et ligamento spinososacro circumscriptum Fasc. 3. Tab. 14. fig. 3.), cui vasa Ischiadica (m.) et n. Ischiadicus (/.) includuntur. Trunci vasorum Glutaeorum autem jam divisi dispersique in mus- culis non cernuntur. Praeterea inferius, pelvi prope incisuram ischiadicam minorem (per li- gamentum spinososacrum. Fasc. 3 A. Tab. 15. fig. 1. R.) persecta, et ner- vus Ischiadicus (/’,) et vasa Ischiadica (/’”.) et vasa Pudenda (m\) in conspec- tum veniunt. Utrumque vas aeque ac nervus spatium cellulosum idque oblongum musculis Glutaeo maximo (P.) et Obturalori interno (Q.) interpositum oc- cupant. Denique, sectione transversa per incisuram ischiadicam minorem facta, duo alia spatia cellulosa conspiciuntur. (Fasc. 3. Tab. 16. fig. 3.—Tab. 17. fig. 3). Horum alterum idem est quod in praecedente sectione, idque angus- tum, musculis Glutaeo maximo (Tab.. 16. 0. Tab. 17. i/.), crure externo* Obturatoris interni (Tab. 16. P.) et Quadrato femoris (Tab. 16. N. Tab. 17. I.) interpositum, et vasa Ischiadica (Tab 16. p. Tab. 17. k.) ner- vumque Ischiadicum (Tab. 16. q. Tab. 17. /.) includens. Alterum spatium idque triangulare, recto-ischiadicum appellatur et vasa nervumque Pudenda (Tab. 16. h. Tab. 17. *.) continet. Ideoque patet, 1) incisuram ischiadicam magnam musculo Pyriformi in duas paries dividi; 2) vasa Glutaea una cum duabus radicibus nervi Ischiadi- ci per superiorem incisurae partem supraque musculum Pyriformem e pelvi egredi et musculo Glutaeo maximo margineque postico m. Glulaei medii obtegi. 3) Vasa Ischiadica una cum trunco nervi Ischiadici in incisura ischiadica magna infra musculum Pyriformem inter mm. Glutaeum maximum, crus ex- ternum Obturatoris interni et m. Quadratum femoris posita esse 4) Vasa Pu- denda eaque infra m Pyriformem a vasis Ischiadicis sejuncta, eaque per in- cisuram ischiadicam minorem (inter ligamenta tuberoso- et spinoso-sacra) in spatium ischiorectum intrare musculoque Obluratori interno laminis fasciae perinaei mediae adnecti (Fasc. 3. Tab. 16. fig. 3. g. /?.). Propter parvam arteriae Hypogastricae longitudinem, propter multos ejusdem ramos situmque nimis profundum vincturam trunci Iliaci communis in aneurys- matibus arteriarum Gluteae et Ischiadicae praestantiorem esse putamus. Ad denudandam art. Glulaeam. laesam incidimus: 1) culem stratumque adipis subcutanei; 2) fasciam m Glutaei densissimam; 3) m. Glutaeum maxi- mum (cujus fibrae a parte postica et superiore ad anteriorem et inferiorem partem oblique decurrunt); 4) laminam fibroso-cellulosam musculis Glutaeis (magno et medio) interpositam. 5) Marginem inferiorem et posteriorem m. Glutsei medii. Incisio ad directionem lineae obliquae, quae a spina posteriore su- periore ad trochanterem majorem ducitur, instituenda est. Musculo Glutaeo maximo persecto, incisura ischiadica digito exploretur. Ut arteria Ischiadica denudetur, eadem incisio, sed ad 1V2?’ inferios du- cenda est; deinde musculo Glutaeo maximo persecto, vas inter musculum Py- riformem et ligamentum tuberososacrum digito inquiratur. Denique ad incisu- ram ischiadicam minorem, quae art. Pudendam includit; et ad arteriam Pu- dendam sectio inter os coccygis et trochanterem majorem facta ducit. Vas inter ligamenta tuberoso et spinoso-sacrum invenitur. 4) Paries inferior abdominis et pelvis. Inferior apertura pelvis musculis fasciisque iisque diaphragmatis instar dis- positis occluditur. At septum musculoso-tendineurn idque caveam abdominis pelvisque a perinaeo sejungens, directionem diaphragmati oppositam sequitur. Musculus Levator ani et fascia pelvea idem septum mobile adeo arcua- tum constituunt, ut convexitate deorsum spectet (Fase. 3. Tab. 16. fig. 3. Q Tab. 17 fig. 2. 3. L. Tab. 18. fig. 1.3./?. Fasc. 3 B. Tab. 19. fig. 3. p. Tab. 24. fig. 2. D. Tab. 27). Superior margo m. Levatoris ani isque in arcum tendineum fasciae pelveae (fasciolam ischiopubicam Fase. 3 B. Tab. 27. fig. 1. dd.), in ramum descen- dentem pubis, et in ligamentum tuberososacrum insertus, fibris arcuatis obliquis- que, fornicis instar, ex utroque latere ad prostatam et instenum rectum descendit. Fibrae anteriores musculi ad 1” supra aperturam ani cum fibris Sphincteris ani interni coeunt; fibrae posteriores eaeque ad ‘/2—3/4” supra eandem aperturam sitae, posticum intestini recti marginem ansae vel laquei instar, amplectuntur (Fasc. 3. Tab. 17.fig. 3 L.), Ideoque anterior eaque brevis musculi pars, quae solam vaginam prostatae circumcingit, eandem fere quam rami descendentes pubis direc- tionem sequitur; altera vero musculi porlio eaque posterior et arcuata ab osse ischii ita decedit, ut utrique spatium triangulare (fossa ischiorecta). interponatur. Itaque intervallum illud ischiorectum ab interno latere musculo modo laudato a latere externo m. Obturature interno, a margine posteriore m. Glutaeo ma- ximo determinatur, laminis fasciae perinealis investitur adipeque expletur. Sectiones pelvis et transversae (Fasc. 3. Tab. 17. 18.) et anteroposte- riores (Fasc. 3 B. Tab. 19. 21. 22) aspectum prismalicum spatii ischio- recti optime demonstrant. Alter ejusdem paries isque internus et mobilis, musculo Levatore contracto elevatur longiusque ab allero pariete (externo, eoque osseo ramoque ossis ischii constituto) removetur. Propter diversam illam utriusque parietis indolem nimiamque parietis interni mobilitatem abscessus spa- tii ischiorecli, imprimis apud homines macilentos, difficillime curantur. Vasa Pudenda (rami vasorum Hypogastricorum) et nervus pudendus (ramus plexus Pudendalis 5 nervorum Sacralium) per incisuram ischiadicam minorem in spatium ischioreclum penetrant, laminis fasciae perinaealis muscu- lo Obluratori interno (qui parietem externum interstitii constituit) adnectunlur, et directionem rami ascendentis ossis ischii sequuntur. Arteria Pudenda com- munis ad l‘/a” a tuberositate ossis ischii distat, margine ossis prominente (interno) ah ictu luetur, facileque comprimi potest. A. Ad silum ramorum arteriae Pudendae rectius determinandum, dispo- sitio regionis perinaealis quam accuratissime memoria teneatur. Perinaeo directione transversa persecto, haec notatu digna sunt (conf. Fasc. 3. Tab. 21. fig. 1. 2. 3). a) Duo spatia triangularia: alterum posterius ampliusque, quod fossa ischiorecla nominatur, a nobis jam supra explicatura est; alterum anterius angustumque [bulbo-ischio-caverno sum) idque tribus musculis, Bulbo-caver- noso, Ischiocavernoso et Transverso perinaei circumscriptum (fig. 1. d. inter o. e. et c.). Linea horizontalis, quae inter utrumque tuber ossis ischii ducitur, utriusque spatii limes est. Strata utrumque spatium investientia sunt haec; 1) cutis, 2) textus celluloso-adipalus et 3) duae laminae fasciae superficialis, quarum altera perinaeo femoribus natibusque communis est; altera (lamina superficialis secunda) inter coccygem, arcum ossium pubis et marginem in- feriorem m. Glutaei maximi extenditur, fibras m. Sphincteris ani vasaque pe- rinaei superficialia includit et in tunicam dartos continuatur. Praeter strata illa triangulus bulbo-ischiocavernosus duabus laminis 4) fasciae perinaei in- ferioris circumvelatur. Lamina superficialis hujus fasciae eaque inter tube- rositates ossis ischii et radicem scroti extensa, pone m. Transversum perinaei inflectitur, in ligamentum triangulare urethrae transii spaliumque ischioreclum a triangulo perinaei antico sejungit. Lamina profunda eaque musculos bulbo - sum et cavernosum investiens, in vaginam fibrosam urethrae et corporum ca- vernosorum expanditur. b) Ligamentum triangulare urethrae fundum vel potius parietem superio rem trianguli bulbo-ischiocavernosi constituit (Fasc. 3. Tab. 19. fig. 2. a.); fascia pelvea vero fossam ischioreclam a cavea peritonaei sejungit. De utraque fascia fusius supra egimus (conf. Fasc. 3 B. pag. 42). Ideoque rami arteriales perinaei ita disponuntur, ut tres quatuorve superfi- cialis, eaeque in spatio ischioreclo ex art. Pudenda ortae, in adipe spatii in- lerque laminas fasciae superficiales pergant; rami profundi vero in triangulo anteriore siti sint. Ad ramos superficiales perlinent; B. — 1) 2—3 rami Haemorrhoidales externi s. inferiores iique ab ar- teria Pudenda prope tuberositatem ischii ortae spatiumque ischioreclum pera- grantes directionem transversam sequuntur (iique in m. Sphinctere ani et ia Fasc. 3 B, tunicis intestini recti distribuuntur). In eadem fossa recto-ischiadica art Pu- denda (ad 6’” retro muscul. Transversum perinaei) 2) ramum perinaei Su- perficialem (ari. Perinaeam) emittit. Ramus ille ad i”’ ab osse ischii distat, directionem parti ascendenti ossis ischii parallelam sequitur, raphen perinaei appropinquatur et ad tunicam dartos pergit; 3) art. Transversa perinaei ple- rumque ex ramo perinaei superficiali oritur et prope musculum Transversum perinaei ad raphen continuatur. Ad ramos profundiores a. Pudendae referun- tur: 4-) art. Bulhosa s. bulbo-urethralis (art. Transversa scriptorum Fran- cogallorum) ad 12—14”; fere ante aperturam ani e trunco Pudendo prodit, fundo trianguli bulbo-ischiocavernosi occulitur et in bulbum urethrae penetrat. (Fasc. 3. Tab. 21. fig. t. d). 5) art. Profunda penis s. cavernosa quae in triangulo perinaei anlero sita, corpus cavernosum perforat; 6) denique a. Pudenda, quae prope apicem ejusdem trianguli in arteriam Dorsalem penis continuatur. Quum plaga in lithotomia laterali partim basi trianguli anterioris, partim spatio ischiorecto infligatur, unus duove ramorum a. Pudendae superficialium (a. Haemorrhoidalis et Transversa perinaei) semper fere laeduntur. Arteria perinaei Superficialis autem non nisi plaga ab apertura ani in externam partem nimis remota vulneratur, vulnerataque facillime deligatur. Ad laesio- nem art. Bulbosae (s. Transversae scriptorum Francogallorum) evitandam in- cisio perinaei propius operturae ani (ad 8—10’5’) incipiatur. Prout haec vel illa urethrae pars coarctala ulceratur, urinae laminas fascia- rum perinaei modo superficiales, modo profundas inundant. Parte membrana- cea urethrae ulcerata, urinae laminam superficialem fascine perinaei supe rioris tunicamque darios scroti inundant, ideoque in solam anteriorem perinaei pariem effunduntur; qua fascia perforata, oedema urinosum inter laminas fas- ciae superficialis perinaei non modo ad scrotum, sed etiam ad femora, anum inguines natesque expanditur. Si vero pars urethrae bulbosa ulcere deletur, i urinae sub lamina profunda fasciae perinaei inferioris se effundunt; igitur, bulbo urethrae exulcerato, non tunica dartos, sed textus cellulosus penis urinam imbibit (Yelpeau). Diversis pelvis perinaeique et pelvis congelatae sectionibus rite examinatis, imprimis distantiam dimensionesque singularum partium indicare possumus. (Fasc. 3. Tab. i 7—27. Fasc. 3 A, Tab. 16—20. Fasc. 3 B Tab. 16—24). 1) Locus perinaei, quo plaga (ad calculum extrahendum) infligitur collum- que vesicae urinariae, in hominibus adultis plerumque ad 2%—2%”; in infan- tibus ad l'/.2” inter se distant (conf. Fasc. 3 A. Tab. 16—20). 2) Intervallum partis membranaceae, inter urethram et aperturam ani 12”'; spatium quod inter partem membranaceam et symphysm pubis intercedit, 7 ~5m adaequat (Fasc. 3 A. Tab. 16. fig. 1. 2. Tab 17. fig. 2. Tab. 18. lig. 2. Tab. 20. fig. 1. — Fasc. 3. Tab 19. fig. 2. Tab. 31. fig. 11). Urethra mulierum ad 3’” ab arcu ossium pubis distat. (Fasc. 3 A. Tab. 32. fig. 20). 3) Longitudo partis membranaceae- urethrae varia est, eaque modo 3—4’” (Fasc. 3 A. Tab. 16. fig. 2. Tab 18. fig 2); modo 6’” adaequat (Tab, 16. fig. 1. 4); pariesque ejus superior semper longior est inferiore. (Tab. 16. fig. 3. g). Pars prostatica urethrae 9—11 —13’” longa est (Tab. 16. 19 — Fasc. 3. Tab. 31. fig. 11. 12). Praeterea monendum est, veram illarum partium longitudinem non alia ratione nisi in pelvi congelata describi posse. Boyerus, Ducarnpius, Lisfrancius aliique viri docti, qui partem mem- branaceam 11 —12’”, partem prostaticam 15—16’” longam esse existimant, fortasse utramque illam urethrae pariem a fasciis et a pelvi solutam explanatam- que dimetiebantur. 4) Basis prostatae ad 8—9’” a symphysi ossis pubis distat. De ambitu longitudineque radiorum prostatae, quam in numerosissimis sectionibus pel- vis examinabamus, supra fusius egimus (conf. Fasc. 3 B. pag. 7—8 et Tab. 17. 18. 22—27. Fasc 3). Diametros colli vesicae urinariae prope basin prostatae examinata, in adultis hominibus 4—5’”; apud infantes 3’”; anterior pars colli modo 2V<—3”’; denique ambitus colli 15”’ adaequabat (Fasc. 3. Tab. 16. 17). 5) Longitudo totius urethrae, quam ad longitudinem persectam (in cadaveri- bus congelatis) metiebamur, plerumque 5% — 63/4” adaequabat. 6) Vesica urinaria valde exte.nsa, plica peritonaei anterior ad l‘/2—2'/./ a symphysi ossium pubis; plicaque posterior (rectovesicalis) ad SVa” ab apertura ani removentur. (Fasc. 3 A. Tab, 18. — Tab 19. fig. 3.—Fasc. 3 A. Tab. 16. fig 2. c fig. 4. a.). Si vesica urinaria vacua valdeque contracta est, utraque inflexio peritonaei supra verticem vesicae explanatur; plica anterior margini superiori symphysis pubis contigua fit; posterior aperturae ani ad 1 V'2—2” appropinquatur. (Fasc. 3 A. Tab. 16. fig, 2. c. fig. 4. a. Tab 17. fig. 4). In pelvi mulierum ad longitudinem persecta plicam peritonaei rectouterinam plerumque non aliius quam plicam vesicouterinam sitam esse, eamque ad 2V2—3”, rarius ad 1 lf” a perinaeo distantem vidimus. (Fasc. 3 A. Tab. 21 — 32). Directio aspectusque urethrae et vesicae urinariae ex sectionibus pelvis ita se habent: 1) Ex duabus flexuris urethrae, altera, eaque ante symphysin pubis po- sita, pene erecto, omnino explanatur, quam rem icones 16 et 19 Fasc. 3 A. inter se comparatae bene demonstrant. Pars bulbosa urethrae alteram eamque infra arcum pubis positam curvaturam exhibet. Partem membranaceam autem vel oblique (deorsum retrorsuraque) directam vel fere rectam esse, vel directio- nem arcuatam sequi nostris sectionibus in longitudinem ductis facile probatur (couf. Fasc. 3 A. pag. 5. et compar. Fasc. 3 A. Tab. 16. cum Tab. 19. fig. 2. et Tab. 20.). Ideoque non pars membranacea, ul plerumque con- tendunt, sed potius pars bulbosa circa syrnphysin pubis arcus instar in- flectitur. 2) Pars prostatica urethrae eandem vel obliquam vel arcuatam directio- nem habet. Sectiones nostrae rationem indicant, cur diversus orificii urelhro- vesicalis situs utramque illam urethrae pariem (membranaceam et prosta- ticam) arcuatam vel magis rectam reddat. Si urethra symphysi pubis pro- pior vesicam urinariam perforat, tres urethrae partes (prostatica, isthmus et bulbus) ad similitudinem arcus circa syrnphysin pubis incurvantur. (Fasc. 3 A. Tab. 16. fig. 1. 4. e. f. g. h.). Quo magis vesica illa urinis extenditur, eo magis isthmus urethrae inflectitur. (Tab. 19. fig. 3). Si vero orifi- cium vesicale urethrae medio fundo vesicae vel ossi coccygis propius silum est, pars membranacea et prostatica directionem paulo obliquam vel fere rec- tam sequuntur (Tab. 16 fig. 2. Tab. 20. fig. 1), 3) Propter diversam illam orificii vesicalis urethrae dispositionem vesica urinaria aspectum diversum exhibet. Si urethra in media funda aperitur, ve- sica urinaria figuram ovalem vel globosam repraesentat. (Tab. 20. fig. 3); apertura urethrae vesicalis, eaque ossi pubis vel ossi coccygis propior formam caveae vesicae minus regularem sinuosamque efficit, Tab. 19. fig. 1. 2. 3). Ceterum, in praefatione Fasc. 3 A. (pag. 5) de hac re fusius lo- quimur. 4) Sectiones, quae in Tab. 31. Fasc. 3. Tab 19. fig, 2 et Tab. 20. fig. 2. adumbrantur, cognitionem figurae aspectusque et canalis urethralis et loborum prostatae suppeditant, quae omnia jam in explicatione iconum exposui- mus (vid. sectiones transversas penis nec non sectiones urethrae masculinae di- versa directione ductas. Fasc. 3. pag. 1). Aspectus canalis urethralis prout urethra vacua vel liquore (aqua, urina, glutine) congelato extensa persecatur varius est. Canalis collapsus et vacuus in sectionibus ad longitudinem ductis tanquam stria vel sulculus tenuissi- mus, isque aequalis apparet nec excavationes, neque prominentias exhibet. (Fasc. 3 A. Tab. 16 fig. 4. Tab. 20. fig. 1). Et sinus sive excavatio saccata bulbi (Fasc. 3 A. Tab. 16. fig. 11. e.)f et angustus urethrae isthmus (fig. 12. c.), et sinulus ad latera colliculi semi- nalis situs (fig. 12. d.), et prominentia valvulae urelhrovesicalis (fig. 12. e. fig. 13. f.) non nisi canali dilatato in conspectum veniunt (Fasc. 3.Tab, 31. fig. 11. 12, Fasc. 3 A, Tab 19. fig. 2). At prominentia, quam Amussa- lius colliculum vel frenulum bulbi nominat, et inter isthmum bulbumque urethrae sitam esse indicat, nec sectionibus anternpnslerioribus, neque ad lon- gitudinem ductis demonstratur; ideoque eam calheterismo obviam esse nega- mus. Celerum, de impedimentis, quae se chirurgo catheterem io vesicam in- troducenti objiciunt jam supra egimus (Fasc. 3, sect, penis et urethrae pag. 2). Praeterea hoc loco monendum est, ligamentum triangulare urethrae, quod introductioni instrumenti praecipue obstat, fibris tendineis muscularibusque ita contextum esse, ut limes distinctus partis ejusdem posticae infimaeque om- nino desideretur. Nam margo posterior ligamenti cum musculo Transverso perinaei profundo; at facies ejus inferior cum tribus stratis muscularibus Constrictaris isthmi urethrae fibrisque m. Levatoris ani (compressoris pro- statae) coalescunt. Sectiones nostrae ligamentum triangulare cum tribus stratis m. Compressoris urethrae, i. e. cum strato superiore, inferiore et interno s. circulari J. Mulieri), cum fibris m. Levatoris ani et cum parte membrana- cea apiceque prostatae tanquam in unum textum confusum demonstrant, (Fasc. 3. Tab. 19. fig. 1. d. fig. 2. a. fig. 3. b. Tab. 20. fig. 1). Praeterea, duae glandulae Cowperi (s. prostatae inferiores), eaeque pone bulbum urethrae positae, parti inferiori ligamenti triangulari stralisque illis muscularibus (ad utrumque latus isthmi urethrae) adnecluntur (Fasc. 1. Tab. 20. fig. 2. c. c.). Corollaria chirurgica. 1) Praeter impedimentum, quod aponeurosis triangularis valvulaque pylorica (basis prostatae) introductioni catheteris plerumque adferunt, haud raro in- flexio isthmi, eaque vel exigua, vel nimis arcuata, calhelerismum difficilem reddit. Praeterea, instrumento, quod manu inhabili introducitur, spastica con- tractio musculi Constricteris urethrae incitatur. Si urethrae fundum vesicae prope os coccygis perforat directionemque magis rectam sequitur (Fasc. 3 A. Tab. 19. fig. 2.) apex catheteris parietem cana- lis superiorem offendere solet; quo casu digitus per anum introducendus paries- que inferior urethrae una cum fundo vesicae sublevandus est. Si vero apertura vesicalis urethrae prope os pubis sita est isthmusque directionem nimis arcuatam habet (Tab. 16. fig. 1.), manubrium catheteris isthmo immissi adeo deprimen- dum est, ut extremitas ejus isthmo urethrae immissa circa os pubis arcum de- scribat. 2) Silus aperturae vesicalis urethrae isque modo anteriori, modo posteriori vesicae parieti propior, in lilhontricia instituenda maximi momenti est. Nam quo propius ossi pubis urethra in cavea vesicae aperitur, eo magis fundus vesi- cae aspectum sacciformem exhibet (Fasc, 3 A. Tab. 19. fig. 1. 3. prope i. n.) operalionemque praegravat. Calculus in eadem excavatione fundi vesicae inclusus isque pone prostatam conditus, difficile inquiritur prehenditurque; qua- re.maxima cura in eo ponenda est, ut instrumentum fundo vesicae immissum ad perpendiculum erigatur atque uno vel altero calculi latere applicetur. 3) In lithotomia laterali incisio ad 8—10’” supra aperturam ani incipien- da est; nam plaga supra (ad 12—14’”) perinaeurn inflicta, arteria Jiulbosa laeditur, inciduntur; cutis, textus celluloso edipatus, duae laminae fasciae su- perficialis, unus vel alter ramulus arteriae perinaei Superficialis, arleriaeque Transversae, ramus Haemorrhoidalis, utraque lamina fasciae perinaei inferioris, musculus Transversus perinaei et Bulbocavernosus, adeps spatio ischioreclo in- clusus, nonnullae fibrae m. Levatoris ani, musculus Constrictor urethrae, pars membranacea et prostata. (Icones 22—25. Fasc. 3. et Tab. 17. fig. 1. Tab. 18. fig. I. — Fasc. 3 A. directionem plagae collo vesicae inflictae demon- strant). Incisione perinaei facta, culter in spatium triangulare, quod intestino recto parti membranaceae bulboque urethrae interpositum est, penetrat (conf, sectiones pelvis ad longitudinem ductae. Fasc. 3 A. Tab. 18, fig. 1. d. e. f. fig. 2. f. h. i.); ideoque vulnus perinaeo prostataeque inflictum coni aspectum exhibet ejusque larga extremitas deorsum, extramitas angustior sursum spectat. Bulbus rarissime integer intactusque relinquitur. 4) Solum vulnus prostatae calculo extrahendo haud sufficit; nam calculus ne exiguus quidem, non nisi collo vesicae dilatato, e vesica urinaria educitur. Colium vesicae paulo incisum, et digito introducto et brachiis forcipis facillime dilatatur. Sed parvo vulnere facto, collum vesicae non nisi prostata derupta ex- tendi potest. Ceterum omnia, quae me in hujusmodi operationibus propria ex*» perientia docuit in Fasc. 3. pag. 43 et Fasc. 3 B. pag. 47 operis nostri fu- sius exposita sunt. De situ ventriculi aliorumque organorum abdominis et pelvis in Fasc. 3. pag. 2. egimus; complexam omentorum dispositionem icones 2—7 Fasc. 3 et Tab. 2—3. Fasc. 3 A. demonstrant; uterum ejusque adnexa icones 24—32. Fasc. 3 A. adumbrant (conf. etiam Fasc. 3 A. pag. 7 et pag. 56); restat igitur, ut pauca de situ intestini recti addamus. Intestinum rectum 9 — 11” longum est, prope symphysin sacroiliacam in- cipit tolamque excavationem ossis sacri exolet. Sectiones, nos\vo sculptili prae- parandi modo factae (vid. Fasc. 3 B. pag. 1 ) tres curvaturas intestini rec- ti demonstrant. Una earum, eaque superior (Fasc. 3 B. Tab. 15. fig. 1. na'”,) obliquam directionem (a sinistra ad dextram) sequitur flexuraeque sig- moideae intestini coli (aV.) contigua est Flexura sigmoidea coli, quo longior est,quo magis excrementis extenditur et quo profundius in caveam pelvis descendit, eo magis primam intestini recti curvaturam comprimit, eandemque, quum ad si- nistram partem repellitur, cultro chirurgi (in volvulo, in stricturis recti) impe- ditissimam reddit. Allero curvatura intestini recti, eaque concavitatem ossis sacri explens, imprimis in sectionibus pelvis ad longitudinem, ductis conspici- tur (Fasc 3 A. Tab 17. fig. i. Tab. 19. fig. 3, Fasc. 3 B. Tab. 15. fig. 1. inter aaa. et a a'a’.) stratoque celluloso adipato ossi adneetilur. Excremen- ta in intestino accumulata solum parietem posteriorem ejusdem flexurae ple- rumque extendunt (Fasc. 3 A. Tab. 19. fig. 2. Tab. 21. fig. 1). Tota ante- rior pars curvaturae primae maximaque pars curvaturae secundae peritonaeo investitur (Tab. 19. fig. 1. c. fig 2. h. fig. 3. n.) haud raro plica peritonaei rectovesicalis, apud viros, et plica rectouterina, apud mulieres, usque ad ini- tium curvaturae tertiae (si vesica urinaria vacua collapsaque est) descendit aperturaeque ani ad distantiam 2-IV2” appropinquatur (Tab. 16. fig. 1. b. fig. 2. c. fig, 4- a. Tab, 21 — 32). Fascia rectovesicalis (eaque inter fun- dum vesicae et intestinum rectum extensa) plicam peritonaei duplicat (vid. Fasc. 3 B. pag. 4-4, Tab. 27. fig. 1. 2). Et flexura sigmoidea, si longior flatibusque vel excrementis extensa est, et ansae intestinorum tenuium saepissi- me in plicam illam prolabuntur et vesicae urinariae intestinoque recto interpo- nuntur (conf. Fasc. 3. Tab. 15. fig. 1. g. h. fig. 2. f. g. i.). Ad 4” su- pra aperturam ani, inter primam et secundam curvaturam, tunica muscula- ris intestini recti plerumque fascem fibrarum annullarium exhibet annulusque ille in caveam intestini prominet (Fasc. 3 A. Tab. 4. zz.)\ valvulam eidem prominentiae non dissimilem vel in flexura secunda intestini observavimus (Fasc. 3. Tab. 16. fig. 1. #.). Fasciculus fibrarum modo commemoratus est Sphinc- ter tertius ani (Lisfranc, Nelaton) ejusque vi excrementa supra curvaturam se- cundam et retinentur et in curvaturam tertiam propelluntur. Inflexio tertia si- ve inferior (prostatica) intestini recti longitudinem 1%” paene adaequat et con- vexitate sua in anteriorem partem spectat Parieti ejusdem antico prostata et ve- siculae seminales superponuntur (Fasc. 3 A. Tab. 16. fig. 2. Tab. 19. fig. 3.— Fasc. 3 B. Tab. 15. fig. 1. aVa’.). Apex prostatae et pars membranacea ad os pubis, ad intestinum rectum et ad os coccygis ita inclinatur, ut utrique orga- no spatium triangulare (rectourethrale dictum) interponatur. Sectiones transversae intestini recti aspectum diversissimum exhibent. Curvatura tertia prope anum persecta plerumque figuram ovalem eamque ad perpendiculum directam offert (Fasc. 3. Tab. 19. fig. 2. 3. Tab. 20. fig. 3), Intestinum paulo superius sectum aspectum habet vel trianguli vel ovi transversim positi (Fasc. 3. Tab. 22. fig. 5. g. Tab. 24. fig. 3. 4. Tab. 22. fig, 4. Tab. 24. fig. 1); ejusque pars prostatica (flexura inferior) excrementis extensa potius ad latera dilatatur tolumque fere spatium inter tubera ischii et os coccygis positum, occupat. (Fasc. 3. Tab. 23. fig. 3.).