D1SSERTATI0 MEpiCA DE ORZSZBUS ET DZEBUS ORZTZOZS IN USUM ALUMNORUM COLLEGII MEDICINA PERUANiE vulgo de la Indepcndcncia, i\ civitate limana. HUJUS COLLEGII DIRECTORE , REW, PERVANJE ARCH1ATRO, IN DIVI MARCÌ ACADEMIA PRIM& MEDICINA EXEDRiE MODERATORE, ET ACADEMTiE MEDICINA MATRITENSIS SOCIO. -©©•—9©0- L1MM/E--IN TYPOGRAPIHA JOSEPHI MAS1AS, ANNO—1841. Ea scilicet hoc saeculo in schola Medicorum os. citatio dominatur, an superbia, ut spreta Hippócratis monumenta nullo in usu, vix ullius habeatur pretii. Haec tamen scrutanda, haec nocturna versanda atque diurna manu, prius quam bonas frugis quidpiam ab Me- dico in asgros redundare queat, persuadere conabor— Boerhaave De commendando studio Hippocratico— Ego Hippocratem prò omnium antiquissimo, et Pathologias primi ordinis auctore habeo. Haller, in Me. thodo studii medici. Si centieshuccusque citaverim vobis Hippcratem in praacedentibus, ne gravemini laudantem eum millies sequentibus—jQuem enim eo, ut citem, praestantiorem invenirem! Virum, é quo, quotquot in arte extitérc boni, vel hausere sua, vel sua saltem propria inventa Hippocraticis confirmata, et corroborata viderunt: Vi- rum, cujus simplicitatis pertaesi arrogantes Philosophi pras aberrantis ingenii sublimitate, in crassos incidere errores; in verum tramitem reducti nunquam, nisi Hippócratis amplexi simplicitatem. Haen, in Praelectio- nibus pathologicis ^Sffi^^ »j& circiilatorium systhema in consensum trahant, ut apo- plexia, et cujuslibet visceris spasmodica affectio; vel quo- niam ex dilatatione aneurismatica, vel a tumore, abscessu, aut laesione alicujus organi naturae, atque artis viribus indomabili, ortum ducunt, aut sine excretione manifes- ta abire, aut miseros aegrotos e medio tollere. , Nullus est chnicus, cui de hujus doctrinae Hippo- cratice ventate dubitare liceat,, nam eam firmara esse quo- tidie experiuntur. Attamen, quum nonnulli sint, ut an- tea dixi, quorum haec crisium e( dierum criticorum cog- liti© fugiat intelligentiaro, praecipua quae adversus eam ex ipso Hippocrate argumenta sumuntur, confutare satagam. Tam in diebus critici» admitendis et notandis, quam in eÌ8 rejiciendis, omnes ex uno Hippocrate, velut ex com- muni fonte hauriunt argumenta: similiter ac orthodoxi et haeterodoxi, qui ex Sacra pagina tela depromunt, quibus sese mutuo confodiant. Et quemadmodum acatholici vel litteram invertunt, vel textus truncatqs tradunt, vel si integros, eos dumtaxat, qui prò suis erroribus stare viden- tur, et nullatenus eos, in quibus veritas absque velamine detegitur; ita anti-Hippocratici qui doctrinam dierum cri- ticorum (cujus auctor est Hippocrates), per ipsum everte- re conantur, sententias seliguut hippocraticas, quibus sibi aliisque persuadeant, divinun senera sibimet obsistere, et dierum criticorum doctrinam ex futili Pythagorico numerorum systheniate hausisse, Ideo quod , Cathqlici Doctores protuenda divina ventate fecére, faciam et ego. Illi in rebus dubiis Scripturam et Apostolicam traditio- nem consuluere; ego etiam et ipsum Hippocratem, et prae- cipuos ejus clarosque commentatores in consilum adhi- bebo. Primus Hipprocatis textus, qui tam ad tuendos, quam ad evertendos dies criticos sese oftert,, est qui in lib» 1.° epidem. sic se habet: "Est autem primus decre- " torius circuituum qui diebus paribus iudicant, quartus, " sextus, octavus, decimus, decimusquartus, vigessimus " octavus, trigesimu», quadragesimus octavus, sexagesU " mu», octuagesimus, centesimus. Et circuituum quiju- " dicant in diebus imparibus, est primus, tertius^quintu», " septimus, nonus, undecimus, decimus septimus, vigessi- (21 ) " rnus prlmu», vigessimus septimus, et trigessimus primug. " Alter est aphor. 36, lib. 4. ubi sic ait: Sudores febrici- " tanti si inceperint, boni et tertio die, et quinto, et septi- " mo, et nono, et undecimo, et decimo quarto, et decimo " septimo, et vigessimo primo, et vigessimo septimo, et tri- " gcsitno quarto; qui vero non ita fiunt, taborem signifì- * cant, morbi longitudinem, et recidivanti." Duae primo aspectu validissimae insurgunt contra Hippocratem objectiones ex ìittera et comparatione ha- rum sententiarum: ex Ìittera, tum quia plures quam quos antea assignaverat dies, critici receusentur; tum etiam, quia in prima sententia à tertio usque ad undecimum diem, novera sine interruptiòne criticos habemus dies, et post istos frequens est criticorum numerus. Si singuli igitur novem dies, (ajunt inipugnatores), ut critici enarran- tur, in quolibet eorum crisis evenire potest; proindeque ruedicus, vel in illis nil agendo, sed soltim expectando munus suum explebit, ne naturam in suo opere critico perturbet; yel quod melius et securius, dies criticos des- picere debebit (ut Celsus monet), et accessione» tantum intueri. Argumentum ex duorum textuùm comparatione de- sumptum,, sequens est. In primo tam pares, quam impares dies decretoiii censentur; et in secundo, iropares tantum decernendi praerogatiia donantnr, quod manifestam con- tradictionem involvit. Attamen, si attente quod prius dixi, perpendatur, nil diffìcultatis, nil contradictionis in predictis textibus apparebit. Lato quippe sensu Hippocrates, non solum morborum, aut in salutem, aut in interitum terminationes, sed etiam singulas autsalutiferas, aut noxias humorum excretiones, crises, sive judicationes nominavit. Ideo in libros epidemiarum, tam judicatos dixit aegros qui periére, quam qui sanitatem sunt adepti, aut in meliorem, aut in pejorem statum redacti. Et quum nnllus pene sit die», in quo aliquid ex his non eveniat, nihil mirum quod pluri- mos morborum dies inter judicatorios recenseat. Ast, quuroin aphorìsmo citato, bonum judicium per sudores in acuti» ìerr(e yoluerit, dies tantum criticos riominat, qui «i^lutem portendunt; nam in caeteris, aut malos, aut sus- pectos esse ^xperìentia didicerat. Quod apertius indi- cai in aphor. 61 ° secti 4. per haec verba: "Febricitànti, (22 ) " nisi in diebus imparibus febris reliquerit, solet reverti. " Et in Coac. 85 lib. 4. apud Duretuni: "Qnibuscumque " non critico die febres quiescunt, iis revertuntur. " Ex quo colligitur dies impares tantum esse criticos; nam acrisia tam crisis vacuitatem, quam pravam crisim apud Hippocratem denotat, ut docent Hollerius et Jaco- tius in Coac.40.1ib.2.et Galenus in lib. 3. epidemiarum sic ait: ''Si accessiones diebus paribus fiunt a principio sta- " tim ad sextnmdiem, pessimum judicium fore praenun- '• tiant; interim in longum producendnm morbum. At " siquidem admodum moveantur, quarto die gravem ha- " bentem accessionem, ad diem sextum de vita decedere, "Et Duretus in Coac. 85 jam citata idem sentit per " haec verba: Omnino igitur nil fit ad salutem, neque ap- " paret, nil denique medico satisfacit quod diebus et pe- " riodis crìticis non appareat, atque fiat. Non aliter loqui- tur Sennertus in cap. 11 ° de diebus crìticis. Ait enim; Etsi "judicia seu crises, morborumqu<3 solutioues omnibus " diebus accidaut, ut confitetur Galenus lib. 1. de diebus " decretoriis cap. 2. tamen peculiaribus quibusdam et de- " terminatis diebus, natura frequentiores et meliores cri- " ses instituit. Qui dies ob id erisimi, et critici dicuntur. " Reliqui vero dies in quibus crises rarius, vel nonbonae " accidunt, non critici dicuntur. Nam etsi quae perfec- " ta est ad mortem mutatio, quolibet die integre fieri pos- " sit, tamen quae ad bonum futura est mutatio, et critica " evacuatio, non nisi cerlis et statutis diebus, firma, cous- " tans, ac fida est, Hinc est quod in viginti quinque aegrorum historiis, qui in sexto die, qui par est, judicati fuere, tredecim reci- divarli sunt passi, unaque tantum Virgo Larissea perfecte fuit judicata per sanguinem e naribus profluentem, et sudores uniyersales copiosissimos. Attamen, quum in ipso judicii die, et ante, et post eum catamenia profiuxis- sent, dubium est, an ad ipsum diem sextum, an ad alium ex subsequentibus judicatio referenda sit. Ideo Galenus doctrina hippocratica eruditus, et propria experientia edoctus in lib. I. de diebus decretoriis, sic ait: "Incredi- bile est quanta cum perturbatione, periculo et metu, " etiam si ad bonum tendat crisis, sexto die accidat, quasi 'aeger statim fato sit functurus." Et in eodem cap. si- ( 23 ) cut sriitimum diem dono Reei comparai, ita sextum lyran- no. "Ille siquid"m cleim ntior, lamuuam bonus aliquis „ princeps, iis quos judicat, voi supli<:ii partem adimit, vel „ ilustrat victoriam. Hic contra, vel pernicic ejus quem „ judicandum accepit gaudet, vd salute dolet, quaeritque ,, ubi aniinum expleat, male aegriim tractet, et longa puni- „ tione exerceat." Ut die sexto crises, aut lethales, aut sus- pectae, aut infidae a Galeno caeterisque clinicis credun- tur, similiter quae in reliquis paribus diebus, et praecipue quae in octavo, decimo, duodecimo, et decimo sexto eve- niunt. Et quamvis, exclusis paribus diebus, plures im- parium supersint inter criticos recensitos, quum singuli morbi, aut ob propriam et generican naturam, aut ob aegri temperiem, aetatem et caetera, singulos sibi vindi- cent dies in quibus optime judicentur, [ quod prae^rtssis sigili» coctionis ut plurirnum venit], medicus tainen, nulla ratione habita imparium dierum, dum cruditas adest, aegro opitulabilur remediis indicatis. Sit prò exernplo pleuritis. Notimi est medico numero- sissimas hujus inorili historias perlegenti, eum nullis naturae conatibus, nullisque artis admiuiculis ante septimum diem posse optime judicari, et adusque decimum quartum ejus judicium aliquoties protendi. Ei quoque constat, crisim coctionis si^nis apparentibns, post duas accessiones, si nihil obstiterit, esse perventuram. Ipse igitur intra quatuor primos dies remedia magna adhibebk;et si post quartum diem sta- tus erudita tis vigeat, quum morbus jam prottrahi debeat, et intra primum septenarium apprime sciat non posse judicari; si et venae sectione, aliisque medicamentis adirne opus esse cognoverit, ea sine metu praescribet, intereadum, vel signa coctionis prodeant, proximanque crisim praenuntient, vel vires nitro fatiscant, et aeger inter mortnos appareat. Verumtamen, quum apud plures Europae medico*, et quosdam nostratuni caeeos eorum sedatore», non mnl- tis ab bine annis increbuerit opinio venarum sectionem omittendi etiam in synochis febribus, et acutis inflainma- tionibus, quod exitiale systhema sapientes veteris orbis clinici oblitterare conantur, et ego quoque in meis scriptis indesinenter confuto; doctrinam a me allatam iterare at- que exponere, opportunum et perutile censeo. Hippocra- (24 ) '<•». Svdcnhamus, Boheraavius, caotenque chetissimi medi- Ili icutis inflamtnationibus, venas tundere jubent intra q< " ivnr. primos morbi dies, habita ratione magnitudini» phlegmasiae, aegroti aetatis, temperamenti, caeterarum- que circunstantiarum. Experientia quippe omnium sae- culorum didicére, hac tempestiva methodo acuta» infiamma* tiones ut plurimum septimo die fauste judicari; hocque tran- sacto, vel in resolutionem imperfectam, vel in lubrici exitus supurationem aut in extiosam gangrenam abire. Sed quia et intertia hebdomada, et etiam postmultos alio» dies inflam- mationesiuterdum perfectesolvuntur, Hipocrates Ànaxioni in octavo die acutisimae pleuritidis, venam secuit, nec un- quam clinicoshanc methodum secutos fuisse paenituit, nec novum est eis in tertia quoque hebdomada, et etiam hac transacta, infiammationes aliquando perfecte solvi. Attamen, quoniam ljaec auspicata morbi solutio rarissime fitabsque iteratis venae sectionibus; si hae omissae fuerint, vel medici inscitia, vel sera istius admissione, in quocumque morbi die dum ejus phlogistica erudita» adest, yiresque patiuntur, sang"uis mittendus quoadusque symptomata flacescant, rei mors prae foribus adsit; quod idem intelli- gendnm de purg^ntibu», caeterisque medicamenlis, quorum indicatio vigeat. Inter plures pbservationes, quas mihi diuturna praxis suppeditat, unius duntaxat reminisci placet. Quum Do- minam Theresiam de VillaHa lecto jacentem, octavo mor- bi die fortuito vidissem, et ex pulsu magno, celerique, tuss.i, difficili respiratione, atque levi delirio, perineuraoniara pati conjectarem, quod venae sectip omissa fuisset, et aquam gelidam prò comuni potu biberet, merito mirabar. In consi- lium illieo adscitum illustrem medicum, cui Dominae salua commissa fuerat, quique non in perineumomiam. sed in fe- brim ardentem biliosam suspicionem conjiciebat, a gravi lapsu mentis abduxi, et comuni sententia statim venam seca- re jnssimus. Obstupni equidem ad aspectum sanguinis, qui tan albus et concretus ex toto apparuit, ut indurati casei spe- ciem referret: vespere vena denuotunsa fuit, sequenti die bis quoque iterata, et hoc unico subsidio, decimo quarto morbi die, sudoribus copiosissimis profluentibus, aegrotara pene c.onclamatam incolumera salutavimus. Nullam subinde passa fuit recidivam, sospesque multos per anuos, tandem apoplexia correptaj e vita migravit. [25J Qui Hippocratem criminanlur, ex textibus aphor. 24 sect. •>.*" , et prognosticorum jam citalis, pythagoricos nu- meroruni errores ad rem medicam transtulisse, probare nioliumui; et ex iisdem collatis cum illis epidemiarum, et aphorismorum 3(J. sect. 2. * (quos supra memoravi), eum cksi: uuetorem concludunt, qui sibi ipsi contradicat. Quum enim numero septenario magnani liibuerent Pythagorici efficaciam, quamvis eam in praxis exercitio Hippocrates uunquam observasset, prò confesso adversarii statuente* eum doctrinam pythagoricam vehementer amplexatum fuis- se, vini decernendi habere septenarios dies credidisse sen- tiunt. Et quia in praesagior. lib. et in aphorisra. 24. sect. 2. alios quos in lib. epidemiar. et in caeteris aphorismis annu- nieratdies, eum in his assignandis ambiguum, et titubantem fuisse censent. Sartus tamen tectusque apud eos raanssis- set Ilvppocrates, si amore veritatis impulsi, eum ipsum in bis, aliisque rebus dnbiis demisse consuluissent. Revera nil facilius quam Coum de Pythagorismo purgare. Qui enim omnes impares dies a tertio usque ad undeeiuiuni; qui vigessimum et quadragessimum non septenarios, crisimos esse dixit, a Pythagorico systemate censendus est immunis. Textus vero inter se dissimile» superest conciliare, quod non parvam difficultatem affert. Nam in aphorismis, et in lib. prognosticor. numerum dierum criticorum restringit adeo, ut plures dies in illis omi- sserit, qui in lib. 1. epidem. recensiti videntur; quin et in aphorisra. 3G. sect. 4. p alii critici notantur dies secus ab illis qui legnntur in aphorism. 24. sect. v>. Et quod mirum, ipse aphorismus 36. sect. 4. alio modo in lib. dejudicatio- nibus transcriptus apparet. In hoc enim dies decimus septimus omittitur, et trigessimus prò trigessimo primo numerami*. Iam vero dixi, Hippocratem in libris epi- demiarum dies notasse, qui morborum mutationes de- derant, eosque criticos nominasse. Et quia post epide- miarum libros, aphorismos et praesagia conscripsit.in his, quos vere criticos dies, fidos et securiores observaverat, tan- tum modo recensuit. Objectio tamen viget ex disparitale duorum aphorismorum desurapta; nam in altero vigessimus dies, in altero vigessimus primus prò critico habelur—Illa tamen facile solvitur, si perpendatur, quod omnes codice*. [ -20 j eamdem aphor. 24. sect. 2. lectionem praestant; 3(> vero sect. 5 variara et inaequalem. Galenus v. g. non legit 21. sed vigessimum diem, quera commentalores melioris nolae sequuntur. En verba Galeni in expostione hujus apho- rismi: "Non parva autem est de diebus scriptis in „ aphorisrao discordia, quum alii aliospio arbitrio scribunt. „ Nos vero illa sediti, quae ab ipso Hippocrate scripta „ sunt, et in prognostico, et in epidemiis, et in ipso libro „ aphorismorum, ipsorum fecimus commentationem." Et revera, tam ex libris epidemiarum, quam ex aphor- 24. sect. 2. et ex textu prognosticor. diem 20. et non viges- simum primum, juxta mentem Hippócratis, criticum esse probari potest. Nam in tot aegrorum historiis unam tan- tum scilicet Dealcii uxorem refert vigessimo primo die cum morte judicatam, vigessimus vero e contrario, decein et sex judicia dedit, quorum 10 fuere bona, quinque mala, et unum imperfectum. Et quum ex praedictis historiis, quas in lib. epidemiarum redegerat, aphorismorum et prognosti- corum sententias efformasset, incredibile est, eum diem, qui unum tantum et pessimum judicium, et non potius quem plura et bona dederat, criticum dixisse. Et si quis ob nimiam arguendi pruriginem, nullum in cons- criptione istius apriorismi circa diem 21, errorem irrepsisse dicat, ex eo quod in lib. judicationum, idem vigessimus primus qui in apriorismo 36. sect. 4.p repetatur dies, ab Haenio qui praedictas objectiones ad aniussim diluit, hoc responsum habebit. "Libellum judicationum, quia nec „in methodo, nec in stilo Hippocratem redoìet, Erotianus, „caeterique sapientiores critici ex genuinismedicinae Pa- „rentis operibus expungunt, etsuppositiis adsciscuntjeum- „que Foesius flocci facit, ut e variis sententiis hippocraticis „consarcinatum"—^'Qualis ergo criminatio in Hippocratem ex hoc libello siimi potest ? Et. quod auctor illius, vel incu- ria, vel ignorantia aphorismum male transcripserit, ìQuid Hippócratis refert ? Si igitur apertum est ex ipso Hippocrate, ex Galeno et ex praecipuis commentatoribus, diem 20. et non vigessi- mum primum esse vere criticum, non alia designali causa videtur varietatis aphorismi 36. sect. 4. in pluribus codici- bus a Galeno designata, quam error ab scriptormibus coni- .t27l missus, ut conjectat doctissimus Haenius, qui suam sen- sententiam effert sequentibus verbis: j, "Graecis moris est „ litteris exponere numeros. Alpha cum accentu gravi „ in vertice denotai unum, Beta duo, Gamma tria. &a. „ A Ìittera Jota, numeros decimos, sive ut vocant deci- „ roales, ordiuntur: a Ìittera Rho, centenarios: millena- ,, riis, accentimi ponunt infra litteram."................ ...." Quia mine ante inventam typographiam, libri omnes ,, stilo vel calamo exarabantur, quique scribendi arte vic- „ tum quaerilabant, veloces eos in opere ilio esse oporte- „ bat, nil committendis in eo erroribus facilius fuit; potissi- ,, mum, si manuscriptorum vetustas vietas literas contine- „ ret. Undennm aliter manuscriptorum complurium va- „ rietas tara stupenda, tantaque contradictio nata ? Id „ quod eruditus Foesius toties acerbisime conquestus „ est. Merito proinde concludimus, Notarios, sive anti- „ graphos similitudine litterarum numeros designantium „ deceptos fuisse, quod in vietis manuscriptis facile, „ saepiusve eosdem numeros ( quod festinantibus solem- ,, ne), omisisse." Nihil igitur veri contra Hippocraticam crisium et dierum criticorum doctrinam, ejus detractores attulisse fatendum; eanique ad nos omnium saeculorum expe- rientia fulcitam pervenisse, et ipsam ad subsequentes aetates perventuram. MENDORUM CORRECTIO. In pagin. 8, lin. 7,—Legitur interpretationss.—Lege ivterpretationes. In pagin. 23, lin. 16,—Legitur, venit,—Lege—eventi. Iu pagin. 24, lin, 30, et 31,—Legitur Comuni,—Lege Communi. I J*i % ■'<■'-■> • -. ...) Uim'r,